Billeder på siden
PDF
ePub

Quidve, pie dum sacra colis, pureque lavari
Te (memini) et puro secubuisse toro?
Nunc, dea, nunc succurre mihi (nam posse mederi
Picta docet templis multa tabella tuis),
Ut mea votivas persolvens Delia voces

Ante sacras, lino tecta, fores sedeat,
Bisque die, resoluta comas, tibi dicere laudes
Insignis turba debeat in Pharia.

At mihi contingat patrios celebrare Penates,
Reddereque antiquo menstrua tura Lari.
Quam bene Saturno vivebant rege, priusquam
Tellus in longas est patefacta vias!
Nondum cœruleas pinus contemserat undas,
Effusum ventis præbueratque sinum,
Nec vagus, ignotis repetens compendia terris,
Presserat externa navita merce ratem.
Illo non validus subiit juga tempore taurus;
Non domito frenos ore momordit equus;
Non domus ulla fores habuit; non fixus in agris,
Qui regeret certis finibus arva, lapis.

Ipsæ mella dabant quercus, ultroque ferebant
Obvia securis ubera lactis oves.

Non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem
Immiti sævus duxerat arte faber.

Nunc Jove sub domino cædes et vulnera semper,
Nunc mare, nunc leti mille repente viæ.
Parce, pater; timidum non me perjuria terrent,
Non dicta in sanctos impia verba deos.
Quod si fatales jam nunc explevimus annos,
Fac lapis inscriptis stet super ossa notis:
HIC JACET IMMITI CONSUMTUS MORTE TIBULLUS,
MESSALAM TERRA DUM SEQUITURQUE MARI.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Sed me, quod facilis tenero sum semper Amori,
Ipsa Venus campos ducet in Elysios.
Hic choreæ cantusque vigent, passimque vagantes
Dulce sonant tenui gutture carmen aves.
Fert casiam non culta seges, totosque per agros
Floret odoratis terra benigna rosis.
Hic juvenum series, teneris immixta puellis,
Ludit, et assidue prælia miscet Amor.
Illic est, cuicunque rapax mors venit amanti,
Et gerit insigni myrtea serta coma.
At scelerata jacet sedes in nocte profunda

Abdita, quam circum flumina nigra sonant ;
Tisiphoneque impexa feros pro crinibus angues
Sævit, et huc illuc impia turba fugit.
Tunc niger in porta serpentum Cerberus ore
Stridet, et æratas excubat ante fores.

Illic Junonem tentare Ixionis ausi

Versantur celeri noxia membra rota:
Porrectusque novem Tityus per jugera terræ
Assiduas atro viscere pascit aves.

Tantalus est illic, et circum stagna: sed acrem
Jam jam poturi deserit unda sitim;

Et Danai proles, Veneris quod numina læsit,
In cava Lethæas dolia portat aquas.

60

65

75

80

Illic sit, quicunque meos violavit amores,
Optavit lentas et mihi militias.

At tu casta, precor, maneas, sanctique pudoris
Adsideat custos sedula semper anus.

Hæc tibi fabellas referat, positaque lucerna

Deducat plena stamina longa colo;

Ac circa gravibus pensis adfixa puella

Paullatim somno fessa remittat opus.

85

Tunc veniam subito, ne quisquam nuntiet ante,

Sed videar cœlo missus adesse tibi.

Tunc mihi, qualis eris, longos turbata capillos,
Obvia nudato, Delia, curre pede.

Hoc precor; hunc illum nobis Aurora nitentem
Luciferum roseis candida portet equis.

90

5

10

I.-5.

ASPER eram, et bene discidium me ferre loquebar :
At mihi nunc longe gloria fortis abest.
Namque agor, ut per plana citus sola verbere turbo,
Quem celer adsueta versat ab arte puer.

Ure ferum et torque, libeat ne dicere quidquam
Magnificum posthac; horrida verba doma.
Parce tamen per te furtivi fœdera lecti,

Per Venerem quæso compositumque caput.
Ille ego, quum tristi morbo defessa jaceres,
Te dicor votis eripuisse meis;

Ipseque te circum lustravi sulfure puro,

Carmine quum magico præcinuisset anus: Ipse procuravi, ne possent sæva nocere

Somnia, ter sancta deveneranda mola.
Ipse ego, velatus filo tunicisque solutis,
Vota novem Trivia nocte silente dedi.
Omnia persolvi: fruitur nunc alter amore,
Et precibus felix utitur ille meis.

At mihi felicem vitam, si salva fuisses,
Fingebam demens, sed renuente deo.

Rura colam, frugumque aderit mea Delia custos,
Area dum messes sole calente teret;

[blocks in formation]

Aut mihi servabit plenis in lintribus uvas,
Pressaque veloci candida musta pede.
Consuescet numerare pecus, consuescet amantis
Garrulus in dominæ ludere verna sinu.
Illa deo sciet agricolæ pro vitibus uvam,
Pro segete spicas, pro grege ferre dapem.
Illa regat cunctos, illi sint omnia curæ,

Et juvet in tota me nihil esse domo.
Huc veniet Messala meus, cui dulcia poma
Delia selectis detrahet arboribus ;

25

30

Et, tantum venerata virum, hunc sedula curet,
Huic paret atque epulas ipsa ministra gerat.
Hæc mihi fingebam, quæ nunc Eurusque Notusque 35
Jactat odoratos vota per Armenios.

Sæpe ego tentavi curas depellere vino,

At dolor in lacrimas verterat omne merum. Sæpe aliam tenui; sed, jam quum gaudia adirem, Admonuit dominæ deseruitque Venus.

Tunc me discedens devotum femina dixit,

Et (pudet heu!) narrat scire nefanda meam.
Non facit hoc verbis, facie tenerisque lacertis
Devovet et flavis nostra puella comis.
Talis ad Hæmonium Nerëis Pelea quondam
Vecta est frenato cærula pisce Thetis.
Hæc nocuere mihi, quod adest huic dives amator:
Venit in exitium callida lena meum.

Sanguineas edat illa dapes, atque ore cruento
Tristia cum multo pocula felle bibat.

Hanc volitent animæ circum sua fata querentes
Semper, et e tectis strix violenta canat.
Ipsa, fame stimulante furens, herbasque sepulcris
Quærat, et a sævis ossa relicta lupis:

40

45

50

Currat et inguinibus nudis, ululetque per urbes,
Post agat e triviis aspera turba canum.
Evenient; dat signa deus; sunt numina amanti,
Sævit et injusta lege relicta Venus.

At tu quamprimum sagæ præcepta rapacis
Desere; nam donis vincitur omnis amor.
Pauper erit præsto semper tibi, pauper adibit
Primus, et in tenero fixus erit latere :
Pauper in angusto fidus comes agmine turbæ
Subjicietque manus, efficietque viam ;

Pauper ad occultos furtim deducet amicos,
Vinclaque de niveo detrahet ipse pede.
Heu canimus frustra, nec verbis victa patescit
Janua, sed plena est percutienda manu.
At tu, qui potior nunc es, mea fata timeto:
Versatur celeri Fors levis orbe rotæ.
Non frustra quidam jam nunc in limine perstat
Sedulus, ac crebro prospicit, ac refugit;
Et simulat transire domum, mox deinde recurrit
Solus, et ante ipsas exscreat usque fores.
Nescio quid furtivus amor parat. Utere, quæso,
Dum licet: in liquida nat tibi linter aqua.

55

60

65

70

75

I.-7.

HUNC cecinere diem Parcæ fatalia nentes
Stamina, non ulli dissoluënda deo:

Hunc fore, Aquitanas posset qui fundere gentes,
Quem tremeret forti milite victus Atax.
Evenere: novos pubes Romana triumphos
Vidit, et evinctos brachia capta duces:

« ForrigeFortsæt »