Billeder på siden
PDF
ePub

Aut, gelidas hibernus aquas quum fuderit Auster,
Securum somnos, imbre juvante, sequi!

Hoc mihi contingat: sit dives jure, furorem
Qui maris et tristes ferre potest pluvias.
O quantum est auri potius pereatque smaragdi,
Quam fleat ob nostras ulla puella vias.
Te bellare decet terrâ, Messala, marique,
Ut domus hostiles præferat exuvias:
Me retinent vinctum formosæ vincla puellæ,
Et sedeo duras janitor ante fores.
Non ego laudari curo: mea Delia, tecum
Dum modo sim, quæso segnis inersque vocer.
Te spectem, suprema mihi cum venerit hora,
Te teneam moriens deficiente manu.
Flebis et arsuro positum me, Delia, lecto,

Tristibus et lacrymis oscula mixta dabis;
Flebis: non tua sunt duro præcordia ferro

Vincta, nec in tenero stat tibi corde silex.
Illo non juvenis poterit de funere quisquam

Lumina, non virgo, sicca referre domum.
Tu Manes ne læde meos, sed parce solutis
Crinibus et teneris, Delia, parce genis.
Interea, dum fata sinunt, jungamus amores:
Jam veniet tenebris mors adoperta caput,
Jam subrepet iners ætas, neque amare decebit,
Dicere nec cano blanditias capite.

Nunc levis est tractanda Venus, dum frangere postes
Non pudet et rixas inseruisse juvat.

Hic ego dux milesque bonus; vos, signa tubæque,
Ite procul, cupidis vulnera ferte viris.

Ferte et opes; ego composito securus acervo
Despiciam dites despiciamque famem.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

I.-2.

ADDE merum, vinoque novos compesce dolores,
Occupet ut fessi lumina victa sopor;
Neu quisquam multo perfusum tempora Baccho
Excitet, infelix dum requiescit amor.
Nam posita est nostræ custodia sæva puellæ,
Clauditur et dura janua firma sera.
Janua difficilis dominæ, te verberet imber,
Te Jovis imperio fulmina missa petant.
Janua, jam pateas uni mihi, victa querelis,
Neu furtim verso cardine aperta sones.
Et, mala si qua tibi dixit dementia nostra,
Ignoscas: capiti sint precor illa meo.
Te meminisse decet, quæ plurima voce peregi
Supplice, quum posti florida serta darem.
Tu quoque ne timide custodes, Delia, falle.

Audendum est: fortes adjuvat ipsa Venus.
Illa favet, seu quis juvenis nova limina tentat,
Seu reserat fixo dente puella fores.
Illa docet furtim molli decedere lecto
Illa pedem nullo ponere posse sono,
Illa viro coram nutus conferre loquaces,
Blandaque compositis abdere verba notis.

Nec docet hoc omnes, sed quos nec inertia tardat
Nec vetat obscura surgere nocte timor.
Nec sinit occurrat quisquam, qui corpora ferro
Vulneret, aut rapta præmia veste petat.
Quisquis amore tenetur, eat tutusque sacerque
Qualibet insidias non timuisse decet.

:

Non mihi pigra nocent hibernæ frigora noctis;

Non mihi, quum multa decidit imber aqua.

[blocks in formation]

Non labor hic lædit, reseret modo Delia postes,
Et vocet ad digiti me taciturna sonum.
Parcite luminibus, seu vir seu femina fiat
Obvia: celari vult sua furta Venus.
Neu strepitu terrete pedum, neu quærite nomen,
Neu prope fulgenti lumina ferte face.

Si quis et imprudens adspexerit, occulat ille,
Perque deos omnes se meminisse neget.
Nam fuerit quicunque loquax, is sanguine natam,
Is Venerem e rapido sentiet esse mari.

Nec tamen huic credet conjux tuus, ut mihi verax
Pollicita est magico saga ministerio.

Hanc ego de cœlo ducentem sidera vidi:

Fluminis hæc rapidi carmine vertit iter :

Hæc cantu finditque solum, Manesque sepulcris
Elicit, et tepido devocat ossa rogo.

45

Jam tenet infernas magico stridore catervas:
Jam jubet adspersas lacte referre pedem.
Quum libet, hæc tristi depellit nubila cœlo

Quum libet, æstivo convocat orbe nives.

Sola tenere malas Medeæ dicitur herbas,
Sola feros Hecatæ perdomuisse canes.
Hæc mihi composuit cantus, queis fallere posses:
Ter cane, ter dictis despue carminibus:

Ille nihil poterit de nobis credere cuiquam,
Non sibi, si in molli viderit ipse toro.

55

Tu tamen abstineas aliis; nam cetera cernet
Omnia de me uno sentiet ille nihil.

Quid credam? nempe hæc eadem se dixit amores
Cantibus aut herbis solvere posse meos;

60

Et me lustravit tædis, et nocte serena

Concidit ad magicos hostia pulla deos.

50

[blocks in formation]

65

70

75

Non ego, totus abesset amor, sed mutuus esset,
Orabam; nec te posse carere velim.
Ferreus ille fuit, qui, te quum posset habere,
Maluerit prædas stultus et arma sequi.
Ille licet Cilicum victas agat ante catervas,
Ponat et in capto Martia castra solo;
Totus et argento contextus, totus et auro,

Insideat celeri conspiciendus equo :

Ipse boves, mea sim tecum modo, Delia, possim
Jungere, et in solo pascere monte pecus;

Et, te dum liceat teneris retinere lacertis,
Mollis et inculta sit mihi somnus humo.
Quid Tyrio recubare toro sine amore secundo
Prodest, quum fletu nox vigilanda venit?
Nam neque tum plumæ, nec stragula picta soporem,
Nec sonitus placidæ ducere possit aquæ.
Num Veneris magnæ violavi numina verbo,
Et mea nunc poenas impia lingua luit?
Num feror incestus sedes adiisse deorum.
Sertaque de sanctis deripuisse focis?

Non ego, si merui, dubitem procumbere templis,
Et dare sacratis oscula liminibus:

Non ego tellurem genibus perrepere supplex,
Et miserum sancto tundere poste caput.

At tu, qui lætus rides mala nostra, caveto
Mox tibi: non uni sæviet usque deus.
Vidi ego, qui juvenum miseros lusisset amores,
Post Veneris vinclis subdere colla senem,
Et sibi blanditias tremula componere voce,
Et manibus canas fingere velle comas.
Stare nec ante fores puduit, caræve puellæ
Ancillam medio detinuisse foro.

[blocks in formation]

Hunc puer, hunc juvenis turba circumterit arta:
Despuit in molles et sibi quisque sinus.
At mihi parce, Venus: semper tibi dedita servit
Mens mea: quid messes uris acerba tuas?

[blocks in formation]

10

15

I.-3.

IBITIS Ægeas sine me, Messala, per undas,
O utinam memores ipse, cohorsque, mei:
Me tenet ignotis ægrum Phæacia terris :
Abstineas avidas, Mors, precor, atra, manus.
Abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater,
Quæ legat in moestos ossa perusta sinus,
Non soror, Assyrios cineri quæ dedat odores,
Et fleat effusis ante sepulcra comis;
Delia non usquam, quæ me quum mitteret urbe,

Dicitur ante omnes consuluisse deos.

Illa sacras pueri sortes ter sustulit: illi

Rettulit e triviis omina certa puer.

Cuncta dabant reditus; tamen est deterrita nunquam,

Quin fleret, nostras respiceretque vias.

Ipse ego solator, quum jam mandata dedissem,
Quærebam tardas anxius usque moras.
Aut ego sum causatus aves, aut omina dira,
Saturni aut sacram me tenuisse diem.
O quoties ingressus iter mihi tristia dixi

Offensum in porta signa dedisse pedem.
Audeat invito ne quis discedere Amore,
Aut sciat egressum se prohibente deo.
Quid tua nunc Isis mihi, Delia? quid mihi prosunt
Illa tua toties æra repulsa manu?

20

« ForrigeFortsæt »