Præcipitatur aquis, et aquis nox surgit ab isdem. Callida per tenebras, versato cardine, Thisbe Egreditur, fallitque suos, adopertaque vultum Pervenit ad tumulum, dictaque sub arbore sedit. Audacem faciebat amor.
Cæde leæna boum spumantes oblita rictus, Depositura sitim vicini fontis in unda.
Quam procul ad Lunæ radios Babylonia Thisbe Vidit; et obscurum timido pede fugit in antrum: Dumque fugit, tergo velamina lapsa relinquit. Ut lea sæva sitim multa compescuit unda, Dum redit in sylvas, inventos forte sine ipsa Ore cruentato tenues laniavit amictus. Serius egressus vestigia vidit in alto
Pulvere certa feræ, totoque expalluit ore
Pyramus. Ut vero vestem quoque sanguine tinctam Repperit: Una duos nox,' inquit, perdet amantes: E quibus illa fuit longa dignissima vita:
Nostra nocens anima est. Ego te, miseranda, peremi, In loca plena metus qui jussi nocte venires; Nec prior huc veni. Nostrum divellite corpus, Et scelerata fero consumite viscera morsu, O quicunque sub hac habitatis rupe, leones! Sed timidi est optare necem.' Velamina Thisbes Tollit, et ad pactæ secum fert arboris umbram. Utque dedit notæ lacrymas, dedit oscula vesti: 'Accipe nunc,' inquit, 'nostri quoque sanguinis haus- tus;'
Quoque erat accinctus, dimittit in ilia ferrum. Nec mora; ferventi moriens e vulnere traxit. Ut jacuit resupinus humi, cruor emicat alte, Non aliter, quam quum vitiato fistula plumbo
Scinditur, et tenues stridente foramine longe Ejaculatur aquas, atque ictibus aera rumpit. Arborei fœtus aspergine cædis in atram Vertuntur faciem; madefactaque sanguine radix Puniceo tingit pendentia mora colore.
Ecce! metu nondum posito, ne fallat amantem, Illa redit, juvenem que oculis animoque requirit: Quantaque vitarit narrare pericula gestit. Utque locum, et visâ cognovit in arbore formam, Sic facit incertam pomi color; hæret, an hæc sit. Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum Membra solum; retroque pedem tulit: oraque buxo so Pallidiora gerens, exhorruit, æquoris instar,
Quod tremit, exigua quum summum stringitur aura. Sed postquam remorata suos cognovit amores; Percutit indignos claro plangore lacertos: Et laniata comas, amplexaque corpus amatum, Vulnera supplevit lacrimis; fletumque cruori Miscuit: et gelidis in vultibus oscula figens, 'Pyrame,' clamavit, quis te mihi casus ademit? Pyrame, responde: tua te carissima Thisbe Nominat: exaudi; vultusque attolle jacentes." Ad nomen Thisbes oculos in morte gravatos Pyramus erexit, visaque recondidit illa.
Quæ postquam vestemque suam cognovit, et ense Vidit ebur vacuum; Tua te manus,' inquit,' amorque Perdidit, infelix. Est et mihi fortis in unum
Hoc manus; est et amor: dabit hic in vulnera vires. Persequar exstinctum; letique miserrima dicar Causa, comesque tui: quique a me morte revelli Heu sola poteras, poteris nec morte revelli. Hoc tamen amborum verbis estote rogati,
O multum miseri, meus illiusque, parentes,
Ut, quos certus amor, quos hora novissima junxit, Componi tumulo non invideatis eodem.
At tu, quæ ramis arbor miserabile corpus Nunc tegis unius, mox es tectura duorum, Signa tene cædis; pullosque, et luctibus aptos Semper habe fœtus, gemini monumenta cruoris.' Dixit; et aptato pectus mucrone sub imum Incubuit ferro, quod adhuc a cæde tepebat. Vota tamen tetigere Deos, tetigere parentes: Nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater; Quodque rogis superest, una requiescit in urna.
ORBE locus medio est inter terrasque fretumque, Coelestesque plagas, triplicis confinia mundi; Unde, quod est usquam, quamvis regionibus absit, Inspicitur; penetratque cavas vox omnis ad aures. Fama tenet, summaque domum sibi legit in arce : Innumerosque aditus, ac mille foramina tectis Addidit, et nullis inclusit limina portis. Nocte dieque patet. Tota est ex ære sonanti: Tota fremit, vocesque refert, iteratque quod audit; Nulla quies intus, nullaque silentia parte. Nec tamen est clamor, sed parvæ murmura vocis: Qualia de pelagi, si quis procul audiat, undis Esse solent; qualemve sonum, quum Jupiter atras Increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt. Atria turba tenent: veniunt leve vulgus, euntque: Mistaque cum veris passim commenta vagantur
Millia rumorum; confusaque verba volutant. E quibus hi vacuas implent sermonibus aures; Hi narrata ferunt alio: mensuraque ficti
Crescit; et auditis aliquid novus adjicit auctor. Illic Credulitas, illic temerarius Error, Vanaque Lætitia est, consternatique Timores, Seditioque repens, dubioque auctore Susurri. Ipsa quid in cœlo rerum, pelagoque geratur, Et tellure, videt; totumque inquirit in orbem.
DIVITIAS alius fulvo sibi congerat auro, Et teneat culti jugera multa soli, Quem labor adsiduus vicino terreat hoste, Martia cui somnos classica pulsa fugent: Me mea paupertas vitæ traducat inerti,
Dum meus adsiduo luceat igne focus. Ipse seram teneras maturo tempore vites Rusticus, et facili grandia poma manu. Nec Spes destituat, sed frugum semper acervos Præbeat, et pleno pinguia musta lacu. Nam veneror, seu stipes habet desertus in agris Seu vetus in trivio florea serta lapis: Et quodcunque mihi pomum novus educat annus, Libatum agricolæ ponitur ante deo.
Flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona Spicea, quæ templi pendeat ante fores. Pomosisque ruber custos ponatur in hortis, Terreat ut sæva falce Priapus aves.
Vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis, agri Custodes, fertis munera vestra, Lares. Tunc vitula innumeros lustrabat cæsa juvencos: Nunc agna exigui est hostia parva soli. Agna cadet vobis, quam circum rustica pubes Clamet: Io, messes et bona vina date. Jam modico possum contentus vivere in arvo, Nec semper longæ deditus esse viæ, Sed Canis æstivos ortus vitare sub umbra Arboris, ad rivos prætereuntis aquæ. Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem, Aut stimulo tardos increpuisse boves, Non agnamve sinu pigeat fetumve capellæ Desertum, oblita matre, referre domum. At vos exiguo pecori, furesque lupique,
Parcite; de magno est præda petenda grege. Hic ego pastoremque meum lustrare quotannis, Et placidam soleo spargere lacte Palem. Adsitis, divi, nec vos e paupere mensa
Dona, nec e puris spernite fictilibus. Fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis Pocula, de facili composuitque luto.
Non ego divitias patrum fructusque requiro, Quos tulit antiquo condita messis avo. Parva seges satis est; satis est, requiescere lecto Si licet, et solito membra levare toro.
Quam juvat immites ventos audire cubantem,
Et dominam tenero detinuisse sinu,
![[blocks in formation]](https://books.google.dk/books/content?id=cVgCAAAAQAAJ&hl=da&output=html_text&pg=PA80&img=1&zoom=3&q=%22Dextram+sternuit+approbationem.+Nunc+ab+auspicio+bono+profecti,+Mutuis+animis+amant,+amantur.%22&cds=1&sig=ACfU3U0tYVcf6ICra2ub6ekZVoFduWASYg&edge=0&edge=stretch&ci=859,178,45,1333)
« ForrigeFortsæt » |