Billeder på siden
PDF
ePub

20

Millia rumorum; confusaque verba volutant.
E quibus hi vacuas implent sermonibus aures;
Hi narrata ferunt alio : mensuraque ficti
Crescit; et auditis aliquid novus adjicit auctor.
Illic Credulitas, illic temerarius Error,
Vanaque Lætitia est, consternatique Timores,
Seditioque repens, dubioque auctore Susurri.
Ipsa quid in cælo rerum, pelagoque geratur,
Et tellure, videt; totumque inquirit in orbem.

25

EXCERPTA E TIBULLO

LIB. 1.-1.

5

DIVITIAS alius fulvo sibi congerat auro,

Et teneat culti jugera multa soli,
Quem labor adsiduus vicino terreat hoste,

Martia cui somnos classica pulsa fugent :
Me mea paupertas vitæ traducat inerti,

Dum meus adsiduo luceat igne focus.
Ipse seram teneras maturo tempore vites

Rusticus, et facili grandia poma manu.
Nec Spes destituat, sed frugum semper acervos

Præbeat, et pleno pinguia musta lacu.
Nam veneror, seu stipes habet desertus in agris

Seu vetus in trivio florea serta lapis:
Et quodcunque mihi pomum novus educat annus,

Libatum agricolæ ponitur ante deo.

10 15

20

25

30

Flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona

Spicea, quæ templi pendeat ante fores.
Pomosisque ruber custos ponatur in hortis,

Terreat ut sæva falce Priapuis aves.
Vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis, agri

Custodes, fertis munera vestra, Lares.
Tunc vitula innumeros lustrabat cæsa juvencos :

Nunc agna exigui est hostia parva soli. .
Agna cadet vobis, quam circum rustica pubes

Clamet: Io, messes et bona vina date.
Jam modico possum contentus vivere in arvo,

Nec semper longæ deditus esse viæ,
Sed Canis æstivos ortus vitare sub umbra

Arboris, ad rivos prætereuntis aquæ.
Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem,

Aut stimulo tardos increpuisse boves,
Non agnamve sinu pigeat fetumve capellæ

Desertum, oblita matre, referre domum. At vos exiguo pecori, furesque lupique,

Parcite; de magno est præda petenda grege. Hic ego pastoremque meum lustrare quotannis,

Et placidam soleo spargere lacte Palem. Adsitis, divi, nec vos e paupere mensa

Dona, nec e puris spernite fictilibus.
Fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis

Pocula, de facili composuitque luto.
Non ego divitias patrum fructusque requiro,

Quos tulit antiquo condita messis avo.
Parva seges satis est; satis est, requiescere lecto

Si licet, et solito membra levare toro.
Quam juvat immites ventos audire cubantem,

Et dominam tenero detinuisse sinu,

35

40

45

50

55

60

Aut, gelidas hibernus aquas quum fuderit Auster,

Securum somnos, imbre juvante, sequi !
Hoc mihi contingat : sit dives jure, furorem

Qui maris et tristes ferre potest pluvias.
O quantum est auri potius pereatque smaragdi,

Quam fleat ob nostras ulla puella vias.
Te bellare decet terrâ, Messala, marique,

Ut domus hostiles præferat exuvias :
Me retinent vinctum formosæ vincla puellæ,

Et sedeo duras janitor ante fores.
Non ego laudari curo: mea Delia, tecum

Dum modo sim, quæso segnis inersque vocer.
Te spectem, suprema mihi cum venerit hora,

Te teneam moriens deficiente manu. Flebis et arsuro positum me, Delia, lecto,

Tristibus et lacrymis oscula mixta dabis ; Flebis: non tua sunt duro præcordia ferro

Vincta, nec in tenero stat tibi corde silex. Illo non juvenis poterit de funere quisquam

Lumina, non virgo, sicca referre domum. Tu Manes ne læde

meos,

sed
parce

solutis Crinibus et teneris, Delia, parce genis. Interea, dum fata sinunt, jungamus amores :

Jam veniet tenebris mors adoperta caput, Jam subrepet iners ætas, neque amare decebit,

Dicere nec cano blanditias capite.
Nunc levis est tractanda Venus, dum frangere postes

Non pudet et rixas inseruisse juvat.
Hic ego dux milesque bonus ; vos, signa tubæque,

Ite procul, cupidis vulnera ferte viris.
Ferte et opes; ego composito securus acervo

Despiciam dites despiciamque famem.

65

70

75

1.-2.

5

10

15

ADDE merum, vinoque novos compesce dolores,

Occupet ut fessi lumina victa sopor;
Neu quisquam multo perfusum tempora Baccho

Excitet, infelix dum requiescit amor.
Nam posita est nostræ custodia sæva puellæ,

Clauditur et dura janua firma sera.
Janua difficilis dominæ, te verberet imber,

Te Jovis imperio fulmina missa petant. Janua, jam pateas uni mihi, victa querelis,

Neu furtim verso cardine aperta sones.
Et, mala si qua tibi dixit dementia nostra,

Ignoscas: capiti sint precor illa meo.
Te meminisse decet, quæ plurima voce peregi

Supplice, quum posti florida serta darem.
Tu quoque ne timide custodes, Delia, falle.

Audendum est: fortes adjuvat ipsa Venus. Illa favet, seu quis juvenis nova limina tentat,

Seu reserat fixo dente puella fores. Illa docet furtim molli decedere lecto

Illa pedem nullo ponere posse sono,
Illa viro coram nutus conferre loquaces,

Blandaque compositis abdere verba notis.
Nec docet hoc omnes, sed quos nec inertia tardat

Nec vetat obscura surgere nocte timor.
Nec sinit occurrat quisquam, qui corpora ferro

Vulneret, aut rapta præmia veste petat.
Quisquis amore tenetur, eat tutusque sacerque

Qualibet : insidias non timuisse decet.
Non mihi pigra nocent hibernæ frigora noctis;

Non mihi, quum multa decidit imber aqua.

20

25

30 35

10

45

Non labor hic lædit, reseret modo Delia postes,

Et vocet ad digiti me taciturna sonum.
Parcite luminibus, seu vir seu femina fiat

Obvia : celari vult sua furta Venus.
Neu strepitu terrete pedum, neu quærite nomen,

Neu prope fulgenti lumina ferte face.
Si quis et imprudens adspexerit, occulat ille,

Perque deos omnes se meminisse neget.
Nam fuerit quicunque loquax, is sanguine natam,

Is Venerem e rapido sentiet esse mari.
Nec tamen huic credet conjux tuus, ut mihi verax

Pollicita est magico saga ministerio. .
Hanc ego de cælo ducentem sidera vidi:

Fluminis hæc rapidi carmine vertit iter :
Hæc cantu finditque solum, Manesque sepulcris

Elicit, et tepido devocat ossa rogo.
Jam tenet infernas magico stridore catervas:

Jam jubet adspersas lacte referre pedem.
Quum libet, hæc tristi depellit nubila celo

Quum libet, æstivo convocat orbe nives.
Sola tenere malas Medeæ dicitur herbas,

Sola feros Hecatæ perdomuisse canes.
Hæc mihi composuit cantus, queis fallere posses :

Ter cane, ter dictis despue carminibus :
Ille nihil poterit de nobis credere cuiquam,

Non sibi, si in molli viderit ipse toro.
Tu tamen abstineas aliis; nam cetera cemnet

Omnia: de me uno sentiet ille nihil.
Quid credam ? nempe hæc eadem se dixit amores

Cantibus aut herbis solvere posse meos ;
Et me lustravit tædis, et nocte serena

Concidit ad magicos hostia pulla deos.

50

55

:

60

« ForrigeFortsæt »