Billeder på siden
PDF
ePub

120

[ocr errors]

125

130

Ergo ego nec lacrimas matris moritura videbo;

Nec, mea qui digitis lumina condat, erit ?
Spiritus infelix peregrinas ibit in auras,

Nec positos artus unget amica manus ?
Ossa superstabunt volucres inhumata marinæ ?

Hæc sunt officiis digna sepulchra meis ?
Ibis Cecropios portus : patriâque receptus

Cum steteris urbis celsus in arce tuæ, Et bene narrâris letum taurique virique, Sectaque per

dubias saxea tecta vias : Me quoque narrato solâ tellure relictam :

Non ego sum titulis surripienda tuis.
Nec pater est Ægeus; nec tu Pittheïdos Æthræ

Filius : auctores saxa fretumque tui.
Dî facerent, ut me summâ de puppe videres !

Movisset vultus moesta figura tuos.
Nunc quoque non oculis, sed, quâ potes, aspice mente,

Hærentem scopulo, quem vaga pulsat aqua. 136 Aspice demissos lugentis in ore capillos;

Et tunicas lacrimis, sicut ab imbre, graves.
Corpus, ut impulsæ segetes Aquilonibus, horret;

Literaque articulo pressa tremente labat.
Non te per meritum, quoniam male cessit, adoro;

Debita sit facto gratia nulla meo ;
Sed nec pæna quidem : si non ego causa salutis,

Non tamen est, cur sis tu mihi causa necis.
Has tibi, plangendo lugubria pectora lassas,

Infelix tendo trans freta longa manus,
Hos tibi, qui superant, ostendo mosta capillos.

Per lacrimas oro, quas tua facta movent;
Flecte ratem, Theseu ! versoque relabere velo:

Si prius occidero, tu tamen ossa leges !

140

:

145

150

[blocks in formation]

5

10

15

Mittit, et optat amans, quo mittitur, ire, salutem,

Æmonis Æmonio Laodamia viro. Aulide te fama est vento retinente morari.

Ah, me quum fugeres, hic ubi ventus erat ?
Tunc freta debuerant vestris obsistere remis :

Illud erat sævis utile tempus aquis.
Oscula plura viro, mandataque plura dedissem:

Et sunt, quæ volui dicere, plura, tibi.
Raptus es hinc præceps; et, qui tua vela vocaret,

Quem cuperent nautæ, non ego, ventus erat.
Ventus erat nautis aptus, non aptus amanti ;

Solvor ab amplexu, Protesilaë, tuo;
Linguaque mandantis verba imperfecta relinquit;

Vix illud potui dicere triste, Vale.
Incubuit Boreas, arreptaque vela tetendit;

Jamque meus longe Protesilaus erat.
Dum potui spectare virum, spectare juvabat;

Sumque tuos oculos usque secuta meis.
Ut te non poteram, poteram tua vela videre:

Vela diu vultus detinuere meos.
At postquam nec te, nec vela fugacia vidi;

Et quod spectarem, nil, nisi pontus, erat;
Lux quoque tecum abiit; tenebris exsanguis obortis

Succiduo dicor procubuisse genu.
Vix socer Iphiclus, vix me grandævus Acastus,

Vix mater gelida mesta refecit aqua.
Officium fecere pium, sed inutile nobis :

Indignor miseræ non licuisse mori.
Ut rediit animus, pariter rediere dolores ;

Pectora legitimus casta momordit amor.

20

25

30 35

40

45

Nec mihi pectendos cura est præbere capillos :

Nec libet aurata corpora veste tegi.
Ut quas pampinea tetigisse Bicorniger hasta

Creditur, huc illuc, quo furor egit, eo.
Conveniunt matres Phylaceides, et mihi clamant,

Indue regales, Laodamia, sinus.
Scilicet ipsa geram saturatas murice vestes :

Bella sub Iliacis manibus ille geret ?
Ipsa comas pectar: galea caput ille premetur ?

Ipsa novas vestes, dura vir arma feret ?
Qua possum, squalore tuos imitata labores

Dicar, et hæc belli tempora tristis agam. Dyspari Priamide, damno formose tuorum,

Tam sis hostis iners, quam malus hospes eras.
Aut te Tænariæ faciem culpasse maritæ,

Aut illi vellem displicuisse tuam.
Tu, qui pro rapta nimium, Menelaë, laboras,

Hei mihi, quam multis flebilis ultor eris !
Dî, precor, a nobis omen removete sinistrum ;

Et sua det reduci vir meus arma Jovi.
Sed timeo; quotiesque subit miserabile bellum,

More nivis lacrimæ, sole madentis, eunt.
Ilion, et Tenedos, Simoïsque, et Xanthus, et Ide,

Nomina sunt ipso pæne timenda sono.
Nec rapere ausurus, nisi se defendere posset,

Hospes erat: vires noverat ille suas.
Venerat (ut fama est) multo spectabilis auro,

Quique suo Phrygias corpore ferret opes.
Classe virisque potens, per quæ fera bella geruntur;

Et sequitur regni pars quotaquæque sui?
His ego te victam, consors Ledæa gemellis,

Suspicor: hæc Danaïs posse nocere puto.

50

55

60 65

70

75

e

Hectora nescio quem timeo. Paris Hectora dixit

Ferrea sanguineâ bella movere manu.
Hectora, quisquis is est, si sum tibi cara, caveto :

Signatum memori pectore nomen habe.
Hunc ubi vitâris, alios vitare memento;

Et multos illic Hectoras esse puta.
Et facito dicas, quoties pugnare parabis,

'Parcere me jussit Laodamia sibi.'
Si cadere Argolico fas est sub milite Trojam,

Te quoque non ullum vulnus habente, cadat. Pugnet, et adversos tendat Menelaus in hostes ;

Ut rapiat Paridi, quam Paris ante, sibi. Irruat; et causâ quem vincit, vincat et armis.

Hostibus e mediis nupta petenda viro est.
Causa tua est dispar. Tu tantum vivere pugna,

Tuque pios dominæ posse redire sinus.
Parcite, Dardanidæ, de tot, precor, hostibus uni:

Ne meus ex illo corpore sanguis eat.
Non est, quem deceat nudo concurrere ferro,

Sævaque in oppositos pectora ferre viros.
Fortius ille potest multo, quum pugnat amore;

Bella gerant alii: Protesilaus amet.
Nunc fateor ; volui revocare; animusque ferebat:

Substitit auspicii lingua timore mali.
Cum foribus velles ad Trojam exire paternis,

Pes tuus offenso limine signa dedit.
Ut vidi, ingemui; tacitoque in pectore dixi,

“Signa reversuri sint, precor, ista viri !
Hæc tibi nunc refero, ne sis animosus in armis :

Fac meus in ventos hic timor omnis eat. Sors quoque nescio quem fato designat iniquo,

Qui primus Danaûm Troada tangat bumum.

80

85

90 95

110

Infelix, quæ prima virum lugebit ademtum !

Dî faciant, ne tu strenuus esse velis !
Inter mille rates tua sit millesima puppis,

Jamque fatigatas ultima verset aquas.
Hoc quoque præmoneo: de nave novissimus exi;
Non est, quo properes, terra paterna tibi.

100 Cum venies, remoque move veloque carinam;

Inque tuo celerem litore siste gradum. Sive latet Phæbus, seu terris altior exstat;

Tu mihi luce dolor, tu mihi nocte, venis. Nocte tamen, quam luce magis; nox grata puellis : 105

Quarum suppositus colla lacertus habet. Aucupor in lecto mendaces cælibe somnos;

Dum careo veris, gaudia falsa juvant. Sed tua cur nobis pallens occurrit imago?

Cur venit a verbis multa querela tuis ? Excutior somno; simulacraque noctis adoro :

Nulla caret fumo Thessalis ara meo.
Thura damus, lacrimamque super; quâ sparsa relucet,

Ut solet adfuso surgere flamma mero.
Quando ego, te reducem cupidis amplexa lacertis,

Languida lætitiâ solvar ab ipsa meâ ?
Quando erit, ut lecto mecum bene junctus in uno,

Militiæ referas splendida facta tuæ ?
Quæ mihi dum referes, quamvis audire juvabit,

Multa tamen capies oscula, multa dabis.
Semper in his aptè narrantia verba resistunt:

Promtior est dulci lingua retenta morâ.
Sed cum Troja subit, subeunt ventique fretumque;

Spes bona solicito victa timore cadit.
Hoc quoque, quod venti prohibent exire carinas, 125

Me movet: invitis ire paratis aquis.

115

120

« ForrigeFortsæt »