Billeder på siden
PDF
ePub

FABULA V.

POTENTIUM SOCIETAS.

NUNQUAM est fidelis cum potente societas :
Testatur hæc fabella propositum meum.

Vacca, et capella, et patiens ovis injuriæ,
Socii fuere cum leone in saltibus.
Hi cum cepissent cervum vasti corporis,
Sic est locutus, partibus factis, leo :
Ego primam tollo, nominor quia leo;
Secundam, quia sum fortis, tribuetis mihi;
Tum quia plus valeo, me sequetur tertia ;
Malo afficietur, si quis quartam tetigerit.'
Sic totam prædam sola improbitas abstulit.

10

FABULA VI.

LUPUS ET GRUS.

5

Qui pretium meriti ab improbis desiderat,
Bis peccat; primum quoniam indignos adjuvat,
Impune abire deinde quia jam non potest.

Os devoratum fauce cum hæreret lupi,
Magno dolore victus, cæpit singulos
Illicere pretio, ut illud extraherent malum.
Tandem persuasa est jurejurando gruis ;
Gulæque credens colli longitudinem,
Periculosam fecit medicinam lupo;
Pro quo cum pactum flagitaret præmium,
Ingrata es,' inquit, 'ore quæ nostro caput
Incolume abstuleris, et mercedem postules.

10

6

FABULA VII.

PASSER ET LEPUS.
SIBI non cavere, et aliis consilium dare,
Stultum esse, paucis ostendamus versibus.

Oppressum ab aquilâ, fletus edentem graves,
Leporem objurgabat passer ; 'Ubi pernicitas
Nota,' inquit, 'illa est? quid ita cessârunt pedes ?'
Dum loquitur, ipsum accipiter necopinum rapit,
Questuque vano clamitantem interficit.
Lepus semianimis mortis in solatio,

Qui modo securus nostra irridebas mala,
Simili querelâ fata deploras tua.'

5

10

FABULA VIII.

ASINUS ET LEO VENANTES.

5

VIRTUTIS expers, verbis jactans gloriam,

,
Ignotos fallit, notis est derisui.

Venari, asello comite, cum vellet leo,
Contexit illum frutice, et admonuit simul,
Ut insuëtâ voce terreret feras,
Fugientes ipse exciperet. Hîc auritulus
Clamorem subito totis tollit viribus,
Novoque turbat bestias miraculo:
Quæ, dum paventes exitus notos petunt,
Leonis affliguntur horrendo impetu:
Qui, postquam cæde fessus est, asinum evocat,
Jubetque vocem premere ; tunc ille insolens,

Qualis videtur opera tibi vocis meæ ?'
Insignis,' inquit; sic, ut nisi nôgsem tuum
Animum genusque, simili fugissem metu.'

10

[ocr errors]
[ocr errors]

15 FABULA IX.

CERVUS AD FONTEM.

5

LAUDATis utiliora, quæ contempseris,
Sæpe inveniri, hæc exerit narratio.

Ad fontem cervus, cum bibisset, restitit,
Et in liquore vidit effigiem suam.
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua,
Crurumque nimiam tenuitatem vituperat,
Venantûm subito vocibus conterritus,
Per campum fugere cæpit, et cursu levi
Canes elusit. Sylva tum excepit ferum,
In quâ retentis impeditus cornibus,
Lacerari coepit morsibus sævis canum.
Tunc moriens vocem hanc edidisse dicitur :
O me infelicem! qui nunc demum intelligo,
Utilia mihi quam fuerint, quæ despexeram,
Et, quæ laudâram, quantum luctûs habuerint.'

10

15

FABULA X.

VULPES ET CORVUS.

Qui se laudari gaudent verbis subdolis,
Serâ dant pænas turpes pænitentiâ.

Cum de fenestrâ corvus raptum caseum
Comesse vellet, celsâ residens arbore,
Hunc vidit vulpes; deinde sic cæpit loqui :
O qui tuarum, corve, pennarum est nitor!
Quantum decoris corpore et vultu geris !
Si vocem haberes, nulla prior ales foret.'
At ille stultus, dum vult vocem ostendere,

[ocr errors]

Amisit ore caseum, quem celeriter
Dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.
Tum demum ingemuit corvi deceptus stupor.

Hâc re probatur, ingenium quantum valet,
Virtute et semper prævalet sapientia.

FABULA XI.

RANA RUPTA ET Bos.

5

INOPS, potentem dum vult imitari, perit.

In prato quondam rana conspexit bovem,
Et, tacta invidiâ tantæ magnitudinis,
Rugosam inflavit pellem : tum natos suos
Interrogavit, an bove esset latior;
Illi negârunt. Rursus intendit cutem
Majore nisu, et simili quæsivit modo,
Quis major esset : illi dixerunt bovem.
Novissime indignata, dum vult validius
Inflare sese, rupto jacuit corpore.

10

FABULA XII.

CANIS ET CROCODILUS.
CONSILIA qui dant prava cautis hominibus,
Et perdunt operam, et deridentur turpiter.

Canes currentes bibere in Nilo flumine,
A corcodilis ne rapiantur, traditum est.
Igitur cum currens bibere cæpisset canis,
Sic corcodilus, 'Quamlibet lambe otio :
Accede, pota leniter, et noli dolos,
Inquit, 'vereri.'. At ille, ‘Facerem mehercule,
Nisi esse scirem carnis te cupidum meæ.'

5

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

FABULA XIII.

MULI ET LATRONES.

5

MULI gravati sarcinis ibant duo;
Unus ferebat fiscos cum pecuniâ,
Alter tumentes multo saccos hordeo.
Ille onere dives, celsa cervice eminens,
Clarumque collo jactans tintinnabulum :
Comes quieto sequitur et placido gradu.
Subito latrones ex insidiis advolant,
Interque cædem ferro mulum trusitant.
Diripiunt nummos, negligunt vile hordeum.
Spoliatus igitur casus cum fleret suos,
. Equidem,' inquit alter, 'me contemptum gaudeo;
Nam nihil amisi, nec sum læsus vulnere.'

Hôc argumento tuta est hominum tenuitas :
Magnæ periclo sunt opes obnoxiæ.

10

6

FABULA XIV.

CANIS ET LUPUS.

QUAM dulcis sit libertas, breviter proloquar.

Cani perpasto, macie confectus, lupus
Forte occurrit; salutantes dein invicem
Ut restiterunt, “ Unde sic, quæso, nites?
Aut quo cibo fecisti tantum corporis ?
Ego, qui sum longe fortior, pereo fame.'
Canis simpliciter, 'Eadem est conditio tibi,
Præstare domino si par officium potes.'
Quod ?' inquit ille. Custos ut sis liminis,

5

6

6

« ForrigeFortsæt »