Billeder på siden
PDF
ePub

Jam prope lux aderat, qua me discedere Cæsar

Finibus extremæ jusserat Ausoniæ.

Nec mens nec spatium fuerant satis apta parandi:
Torpuerant longa pectora nostra mora.

Non mihi servorum, comitis non cura legendi:
Non aptæ profugo vestis opisve fuit.

Non aliter stupui, quam qui Jovis ignibus ictus
Vivit, et est vitæ nescius ipse suæ.

Ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit,
Et tandem sensus convaluere mei;
Alloquor extremum mæstos abiturus amicos,

Qui modo de multis unus et alter erant.
Uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat;
Imbre per indignas usque cadente genas.
Nata procul Libycis aberat diversa sub oris,
Nec poterat fati certior esse mei.

Quocunque adspiceres, luctus gemitusque sonabant;
Formaque non taciti funeris intus erat.

Femina virque meo, pueri quoque, funere morent:
Inque domo lacrimas angulus omnis habet.

Si licet exemplis in parvo grandibus uti;

Hæc facies Trojæ, quum caperetur, erat.
Jamque quiescebant voces hominumque canumque :
Lunaque nocturnos alta regebat equos.

Hanc ego suspiciens, et ab hac Capitolia cernens,
Quæ nostro frustra juncta fuere Lari:
"Numina vicinis habitantia sedibus,' inquam,
'Jamque oculis nunquam templa videnda meis;
Dîque relinquendi, quos Urbs habet alta Quirini,
Este salutati tempus in omne mihi.

Et quamquam sero clipeum post vulnera sumo,
Attamen hanc odiis exonerate fugam;

10

15

20

25

30

35

Cœlestique viro quis me deceperit error
Dicite, pro culpâ ne scelus esse putet.
Ut quæ sentitis, pœnæ quoque sentiat auctor.
Placato possum non miser esse deo.'

Hac prece adoravi Superos ego; pluribus uxor,
Singultu medios impediente sonos.
Illa etiam ante Lares passis prostrata capillis
Contigit exstinctos ore tremente focos:
Multaque in aversos effudit verba Penates,
Pro deplorato non valitura viro.

Jamque moræ spatium nox præcipitata negabat,
Versaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat.
Quid facerem? blando patriæ retinebar amore:
Ultima sed jussæ nox erat illa fugæ.

[ocr errors]

Ah quoties aliquo dixi properante, Quid urges?
Vel, quo festines ire, vel unde, vide.'

Ah quoties certam me sum mentitus habere
Horam, propositæ quæ foret apta viæ.
Ter limen tetigi; ter sum revocatus: et ipse
Indulgens animo pes mihi tardus erat.
Sæpe, Vale dicto, rursus sum multa locutus;

Et quasi discedens oscula summa dedi.

Sæpe eadem mandata dedi, meque ipse fefelli,
Respiciens oculis pignora cara meis.

40

45

50

55

60

Denique, Quid propero? Scythia est, quo mittimur,'

inquam :

Roma relinquenda est: utraque justa mora est. Uxor in æternum vivo mihi viva negatur,

Et domus, et fidæ dulcia membra domûs,
Quosque ego fraterno dilexi more sodales;

O mihi Theseâ pectora juncta fide!
Dum licet, amplectar: nunquam fortasse licebit
Amplius. In lucro, quæ datur, hora mihi est.'

65

Nec mora; sermonis verba imperfecta relinquo,
Complectens animo proxima quæque meo.
Dum loquor et flemus, cœlo nitidissimus alto,
Stella gravis nobis, Lucifer, ortus erat.

Dividor haud aliter, quam si mea membra relinquam :
Et pars abrumpi corpore visa suo est.

70

35. MARE IONIUM.

TINGITUR Oceano custos Erymanthidos Ursæ,
Equoreasque suo sidere turbat aquas:
Nos tamen Ionium non nostra findimus æquor
Sponte sed audaces cogimur esse metu.
Me miserum! quantis nigrescunt æquora ventis;
Erutaque ex imis fervet arena vadis!

5

Monte nec inferior proræ puppique recurvæ
Insilit, et pictos verberat unda deos!
Pinea texta sonant; pulsi stridore rudentes:
Adgemit et nostris ipsa carina malis.
Navita confessus gelidum pallore timorem

10

Jam sequitur victus, non regit arte, ratem:

Utque parum validus non proficientia rector
Cervicis rigidæ frena remittit equo :

Sic non quo voluit, sed quo rapit impetus undæ,
Aurigam video vela dedisse rati.

15

Quodnisi mutatas emiserit Æolus auras,

In loca jam nobis non adeunda ferar; Nam procul, Illyriis læva de parte relictis,

Interdicta mihi cernitur Italia.

Desinat in vetitas quæso contendere terras,

Et mecum magno pareat aura deo.

20

Dum loquor, et cupio pariter timeoque repelli,
Increpuit quantis viribus unda latus!
Parcite, cærulei vos saltem numina ponti;
Infestumque mihi sit satis esse Jovem.
Vos animam sævæ fessam subducite morti :
Si modo, qui periit, non periisse potest.

36. ULYSSES ET OVIDIUS INTER SE COMPARAntur.

PRO duce Neritio docti mala nostra poëtæ
Scribite Neritio nam mala plura tuli.
Ille brevi spatio multis erravit in annis
Inter Dulichias Iliacasque domos.
Nos, freta sideribus totis distantia mensos,
Sors tulit in Geticos Sarmaticosque sinus.
Ille habuit fidamque manum, sociosque fideles :
Me profugum comites deseruere mei.

Ille suam lætus patriam victorque petebat:

A patria fugio victus et exsul ego.

Nec mihi Dulichium domus est Ithaceve Sameve,
Pœna quibus non est grandis abesse locis :
Sed quæ de septem totum circumspicit orbem
Montibus, imperii Roma deûmque locus.
Illi corpus erat durum patiensque laborum :
Invalidæ vires ingenuæque mihi.

Ille erat assidue sævis agitatus in armis :
Assuetus studiis mollibus ipse fui.

25

10

15

Me deus oppressit, nullo mala nostra levante :

Bellatrix illi diva ferebat opem.

20

Quumque minor Jove sit, tumidis qui regnat in undis;

Illum Neptuni, me Jovis ira premit.

D

Adde, quod illius pars maxima ficta laborum :
Ponitur in nostris fabula nulla malis.
Denique quæsitos tetigit tamen ille Penates;
Quæque diu petiit, contigit arva tamen :
At mihi perpetuo patria tellure carendum est,
Ni fuerit læsi mollior ira dei.

37. ARIADNE THESEO.

MITIUS inveni, quam te, genus omne ferarum :
Credita non ulli, quam tibi, pejus eram.
Quæ legis, ex illo, Theseu, tibi litore mitto,
Unde tuam sine me vela tulere ratem ;
In quo me somnusque meus male prodidit, et tu,
Pro facinus! somnis insidiate meis.

Tempus erat, vitrea quo primum terra pruina
Spargitur, et tecta fronde queruntur aves.
Incertum vigilans, a somno languida, movi
Thesea prensuras semisupina manus.
Nullus erat: referoque manus, iterumque retento,
Perque torum moveo brachia nullus erat.
Excussere metus somnum: conterrita surgo:
Membraque sunt viduo præcipitata toro.
Protinus adductis sonuerunt pectora palmis:
Utque erat e somno turbida, rupta coma est.
Luna fuit: specto, si quid, nisi litora, cernam.
Quod videant oculi, nil, nisi litus, habent.
Nunc huc, nunc illuc, et utroque, sine ordine, curro:

Alta puellares tardat arena pedes.

Interea toto clamanti litore, Theseu,

Reddebant nomen concava saxa tuum:

25

5

10

15

20

« ForrigeFortsæt »