Billeder på siden
PDF
ePub

85

90

Et jam complerat genitor sua fata, novemque

Addiderat lustris altera lustra novem.
Non aliter flevi, quam me fleturus ademtum
Ille fuit. Matri proxima justa tuli.

80 Felices ambo, tempestiveque sepulti,

Ante diem pænæ quod periere meæ.
Me quoque felicem, quod non viventibus illis

Sum miser, et de me quod doluere nihil.
Si tamen exstinctis aliquid, nisi nomina, restat,-

Et gracilis structos effugit umbra rogos ;
Fama, parentales, si vos mea contigit, umbræ,

Et sunt in Stygio crimina nostra foro :
Scite, precor, caussam (nec vos mihi fallere fas est),

Errorem jussæ, non scelus, esse fugæ.
Manibus hoc satis est: ad vos, studiosa, revertor,

Pectora, quæ vitæ quæritis acta meæ.
Jam mihi canities, pulsis melioribus annis,

Venerat, antiquas miscueratque comas : Postque meos ortus, Pisaa vinctus oliva,

Abstulerat decies præmia victor eques :
Quum maris Euxini positos ad læva Tomitas

Quærere me læsi principis ira jubet.
Caussa meæ cunctis nimium quoque nota ruinæ

Non est indicio testificanda meo.
Quid referam comitumque nefas, famulosque nocentes ?

Ipsa multa tuli non leviora fuga. Indignata malis mens est succumbere, seque

Præstitit invictam viribus usa suis
Oblitusque mei ductæque per otia vitæ,

Insolita cepi temporis arma manu:
Totque tuli terra casus pelagoque, quot inter

Occultum stellæ conspicuumque polum,

95

100

:

105

110

115

120

Tacta mihi tandem, longis erroribus acto,

Juncta pharetratis Sarmatis ora Getis.
Hic ego, finitimis quamvis circumsonor armis,

Tristia, quo possum, carmine fata levo.
Quod quamvis nemo est cujus referatur ad aures,

Sic tamen absumo decipioque diem.
Ergo, quod vivo, durisque laboribus obsto,

Nec me sollicitæ tædia lucis habent;
Gratia, Musa, tibi: nam tu solatia præbes;

Tu curæ requies, tu medicina venis.
Tu dux, tu comes es : tu nos abducis ab Istro;

In medioque mihi das Helicone locum.
Tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti

Nomen, ab exsequiis quod dare Fama solet :
Nec, qui detrectat præsentia, livor iniquo

Ullum de nostris dente momordit opus.
Nam tulerint magnos quum secula nostra poëtas,

Non fuit ingenio Fama maligna meo.
Quumque ego præponam multos mihi, non minor illis

Dicor, et in toto plurimus orbe legor.
Si quid habent igitur vatum præsagia veri,

Protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.
Sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam,

Jure tibi grates, candide lector, ago.

125

[ocr errors]

130

34. OVIDII RELEGATIO.

Quum subit illius tristissima noctis imago,

Quæ mihi supremum tempus in Urbe fuit : Quum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui,

Labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.

10

15

20

Jam prope lux aderat, qua me discedere Cæsar

Finibus extremæ jusserat Ausoniæ.
Nec mens nec spatium fuerant satis apta parandi :

Torpuerant longa pectora nostra mora.
Non mihi servorum, comitis non cura legendi :

Non aptæ profugo vestis opisve fuit.
Non aliter stupui, quam qui Jovis ignibus ictus

Vivit, et est vitæ nescius ipse suæ.
Ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit,

Et tandem sensus convaluere mei;
Alloquor extremum mæstos abiturus amicos,

Qui modo de multis unus et alter erant. Uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat;

Imbre per indignas usque cadente genas.
Nata procul Libycis aberat diversa sub oris,

Nec poterat fati certior esse mei.
Quocunque adspiceres, luctus gemitusque sonabant;

Formaque non taciti funeris intus erat.
Femina virque meo, pueri quoque, funere morent:

Inque domo lacrimas angulus omnis habet.
Si licet exemplis in parvo grandibus uti;

Hæc facies Trojæ, quum caperetur, erat.
Jamque quiescebant voces hominumque canumque:

Lunaque nocturnos alta regebat equos.
Hanc ego suspiciens, et ab hac Capitolia cernens,

Quæ nostro frustra juncta fuere Lari:
Numina vicinis habitantia sedibus,' inquam,

Jamque oculis nunquam templa videnda meis;
Dîque relinquendi, quos Urbs habet alta Quirini,

Este salutati tempus in omne mihi.
Et quamquam sero clipeum post vulnera sumo,

Attamen hanc odiis exonerate fugam ;

25

30

35 40

45

50

Coelestique viro quis me deceperit error

Dicite, pro culpâ ne scelus esse putet.
Ut quæ sentitis, ponæ quoque sentiat auctor.

Placato possum non miser esse deo.'
Hac prece adoravi Superos ego; pluribus uxor,

Singultu medios impediente sonos.
Illa etiam ante Lares pássis prostrata capillis

Contigit exstinctos ore tremente focos :
Multaque in aversos effudit verba Penates,

Pro deplorato non valitura viro.
Jamque moræ spatium nox præcipitata negabat,

Versaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat.
Quid facerem ? blando patriæ retinebar amore:

Ultima sed jussæ nox erat illa fuga.
Ah quoties aliquo dixi properante, Quid urges ?

Vel, quo festines ire, vel unde, vide.'
Ah quoties certam me sum mentitus habere

Horam, propositæ quæ foret apta viæ.
Ter limen tetigi; ter sum revocatus : et ipse

Indulgens animo pes mihi tardus erat.
Sæpe, Vale dicto, rursus sum multa locutus ;

Et quasi discedens oscula summa dedi.
Sæpe eadem mandata dedi, meque ipse fefelli,

Respiciens oculis pignora cara meis.
Denique, . Quid propero? Scythia est, quo mittimur,'

inquam : Roma relinquenda est: utraque justa mora est. Uxor in æternum vivo mihi viva negatur,

Et domus, et fidæ dulcia membra domûs, Quosque ego fraterno dilexi more sodales;

65 O mihi Theşeâ pectora juncta fide ! Dum licet, amplectar : nunquam fortasse licebit

Amplius. In lucro, quæ datur, hora mihi est.'

55

60 70

Nec mora ; sermonis verba imperfecta relinquo,

Complectens animo proxima quæque meo. Dum loquor et flemus, coelo nitidissimus alto,

Stella gravis nobis, Lucifer, ortus erat. Dividor haud aliter, quam si mea membra relinquam :

Et pars abrumpi corpore visa suo est.

35. MARE IONIUM,

5

10

TINGITUR Oceano custos Erymanthidos Ursæ,

Æquoreasque suo sidere turbat aquas :
Nos tamen Ionium non nostra findimus æquor

Sponte: sed audaces cogimur esse metu.
Me miserum ! quantis nigrescunt æquora ventis ;

Erutaque ex imis fervet arena vadis !
Monte nec inferior proræ puppique recurvæ

Insilit, et pictos verberat unda deos! Pinea texta sonant; pulsi stridore rudentes :

Adgemit et nostris ipsa carina malis. Navita confessus gelidum pallore timorem

Jam sequitur victus, non regit arte, ratem :
Utque parum validus non proficientia rector

Cervicis rigidæ frena remittit equo:
Sic non quo voluit, sed quo rapit impetus undæ,

Aurigam video vela dedisse rati.
Quodnisi mutatas emiserit Æolus auras,

In loca jam nobis non adeunda ferar;
Nam procul, Illyriis læva de parte relictis,

Interdicta mihi cernitur Italia.
Desinat in vetitas quæso contendere terras,

Et mecum magno pareat aura deo.

15

20

« ForrigeFortsæt »