Billeder på siden
PDF
ePub

Panditur interea Diti via; jamque diurnum
Lumen inassueti vix patiuntur equi.
At chorus æqualis, cumulatis flore canistris,
'Persephone,' clamant, ad tua dona veni.'
Ut clamata silet, montes ululatibus implent;
Et feriunt mæstæ pectora nuda manus.

Attonita est plangore Ceres; modo venerat Hennam :
Nec mora, 'Me miseram! filia,' dixit, ubi es?'
Mentis inops rapitur, ut quas audire solemus

Threïcias fusis Mænadas ire comis.
Ut vitulo mugit sua mater ab ubere rapto,
Et quærit fetus per nemus omne suos:
Sic dea nec retinet gemitus, et concita cursu
Fertur, et e campis incipit, Enna, tuis.
Inde puellaris nacta est vestigia plantæ,
Et pressam noto pondere vidit humum.

35

40

45

33. VITAM SUAM NARRAT OVIDIUS.

ILLE ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum,
Quem legis, ut noris, accipe, Posteritas.
Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis,
Millia qui novies distat ab Urbe decem.
Editus hinc ego sum: nec non ut tempora noris,
Quum cecidit fato consul uterque pari :

Si quid id est, usque a proavis vetus ordinis heres:

Non modo Fortunæ munere factus eques.

Nec stirps prima fui: genito sum fratre creatus;
Qui tribus ante quater mensibus ortus erat.
Lucifer amborum natalibus adfuit idem:
Una celebrata est per duo liba dies.

10

Hæc est armiferæ festis de quinque Minervæ,

Quæ fieri pugna prima cruenta solet.
Protinus excolimur teneri, curaque parentis
Imus ad insignes Urbis ab arte viros.
Frater ad eloquium viridi tendebat ab ævo,
Fortia verbosi natus ad arma Fori.
At mihi jam puero coelestia sacra placebant ;
Inque suum furtim Musa trahebat opus.
Sæpe pater dixit: Studium quid inutile tentas?
Mæonides nullas ipse reliquit opes.'

Motus eram dictis: totoque Helicone relicto,
Scribere conabar verba soluta modis.

Sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos;
Et, quod tentabam scribere, versus erat.
Interea, tacito passu labentibus annis,

Liberior fratri sumta mihique toga est:
Induiturque humeris cum lato purpura clavo:
Et studium nobis, quod fuit ante, manet.
Jamque decem vitæ frater geminaverat annos,
Quum perit; et cœpi parte carere mei.
Cepimus et teneræ primos ætatis honores;

Deque viris quondam pars tribus una fui.

Curia restabat; clavi mensura coacta est:
Maius erat nostris viribus illud onus.
Nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori,
Sollicitæque fugax ambitionis eram ;

Et petere Aoniæ suadebant tuta Sorores
Otia, judicio semper amata meo.
Temporis illius colui fovique poëtas;

Quotque aderant vates, rebar adesse deos.
Sæpe suas volucres legit mihi grandior ævo,
Quæque necet serpens, quæ juvet herba, Macer.

[blocks in formation]

Sæpe suos solitus recitare Propertius ignes;
Jure sodalitio qui mihi junctus erat.
Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambo,
Dulcia convictus membra fuere mei.
Et tenuit nostras numerosus Horatius aures,
Dum ferit Ausonia carmina culta lyra.
Virgilium vidi tantum: nec avara Tibullo
Tempus amicitiæ fata dedere meæ.

Successor fuit hic tibi, Galle; Propertius illi.
Quartus ab his serie temporis ipse fui.
Utque ego majores, sic me coluere minores:
Notaque non tarde facta Thaleia mea est.
Carmina quum primum populo juvenilia legi,
Barba resecta mihi bisve semelve fuit.
Moverat ingenium totam cantata per Urbem
Nomine non vero dicta Corinna mihi.

Multa quidem scripsi: sed, quæ vitiosa putavi,
Emendaturis ignibus ipse dedi.

[blocks in formation]

Tum quoque, quum fugerem, quædam placitura cremavi, Iratus studio carminibusque meis.

Molle, Cupidineis nec inexpugnabile telis

Cor mihi, quodque levis caussa moveret, erat. Quum tamen hoc essem, minimoque accenderer igne, Nomine sub nostro fabula nulla fuit.

Pæne mihi puero nec digna nec utilis uxor

Est data; quæ tempus perbreve nupta fuit.
Illi successit, quamvis sine erimine, conjux,
Non tamen in nostro firma futura toro.
Ultima, quæ mecum seros permansit in annos,
Sustinuit conjux exsulis esse viri.

Filia bis prima mea me fecunda juventa,
Sed non ex uno conjuge, fecit avum.

65

70

15

75

Et jam complerat genitor sua fata, novemque
Addiderat lustris altera lustra novem.
Non aliter flevi, quam me fleturus ademtum
Ille fuit. Matri proxima justa tuli.
Felices ambo, tempestiveque sepulti,
Ante diem pœnæ quod periere meæ.
Me quoque felicem, quod non viventibus illis
Sum miser, et de me quod doluere nihil.
Si tamen exstinctis aliquid, nisi nomina, restat,-
Et gracilis structos effugit umbra rogos;
Fama, parentales, si vos mea contigit, umbræ,
Et sunt in Stygio crimina nostra foro:

Scite, precor, caussam (nec vos mihi fallere fas est),
Errorem jussæ, non scelus, esse fuga.

Manibus hoc satis est: ad vos, studiosa, revertor,
Pectora, quæ vitæ quæritis acta meæ.
Jam mihi canities, pulsis melioribus annis,
Venerat, antiquas miscueratque comas :
Postque meos ortus, Pisæa vinctus oliva,
Abstulerat decies præmia victor eques:
Quum maris Euxini positos ad læva Tomitas
Quærere me læsi principis ira jubet.

Caussa meæ cunctis nimium quoque nota ruinæ
Non est indicio testificanda meo.

[blocks in formation]

Quid referam comitumque nefas, famulosque nocentes?

Ipsa multa tuli non leviora fuga.

Indignata malis mens est succumbere, seque

Præstitit invictam viribus usa suis:

Oblitusque mei ductæque per otia vitæ,

Insolita cepi temporis arma manu:

Totque tuli terra casus pelagoque, quot inter
Occultum stellæ conspicuumque polum,

105

Tacta mihi tandem, longis erroribus acto,
Juncta pharetratis Sarmatis ora Getis.
Hic ego, finitimis quamvis circumsonor armis,
Tristia, quo possum, carmine fata levo.

Quod quamvis nemo est cujus referatur ad aures,
Sic tamen absumo decipioque diem.

Nec me sollicitæ tædia lucis habent;

Ergo, quod vivo, durisque laboribus obsto,

Gratia, Musa, tibi: nam tu solatia præbes;
Tu curæ requies, tu medicina venis.

110

115

Tu dux, tu comes es: tu nos abducis ab Istro;
In medioque mihi das Helicone locum.
Tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti
Nomen, ab exsequiis quod dare Fama solet:
Nec, qui detrectat præsentia, livor iniquo

Ullum de nostris dente momordit opus.
Nam tulerint magnos quum secula nostra poëtas,
Non fuit ingenio Fama maligna meo.

120

125

Quumque ego præponam multos mihi, non minor illis
Dicor, et in toto plurimus orbe legor.

Si quid habent igitur vatum præsagia veri,
Protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.
Sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam,
Jure tibi grates, candide lector, ago.

130

[ocr errors]

34. OVIDII RELEGATIO.

QUUM subit illius tristissima noctis imago,
Quæ mihi supremum tempus in Urbe fuit:
Quum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui,
Labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.

« ForrigeFortsæt »