Billeder på siden
PDF
ePub

Aut illis flamma aut imber subducet honores,

Annorum aut ictu pondera victa ruent: At non ingenio quæsitum nomen ab ævo Excidet ingenio stat sine morte decus.

50

30. DE MORTE TIBULLI.

MEMNONA si mater, mater ploravit Achillem,
Et tangunt magnas tristia fata deas;
Flebilis indignos, Elegeïa, solve capillos.
Ah nimis ex vero nunc tibi nomen erit.

Ille tui vates operis, tua fama, Tibullus

Ardet in exstructo, corpus inane, rogo.
Ecce puer Veneris fert eversamque pharetram,
Et fractos arcus, et sine luce facem.
Adspice, demissis ut eat miserabilis alis;

Pectoraque infesta tundat aperta manu.
Excipiunt lacrimas sparsi per colla capilli,
Oraque singultu concutiente sonant.
Fratris in Æneæ sic illum funere dicunt

Egressum tectis, pulcher Iüle, tuis.

Nec minus est confusa Venus, moriente Tibullo,
Quam juveni rupit quum ferus inguen aper.

At sacri vates et divum cura vocamur:

Sunt etiam, qui nos numen habere putent.
Scilicet omne sacrum mors importuna profanat:
Omnibus obscuras injicit illa manus.

Quid pater Ismario, quid mater profuit, Orpheo?
Carmine quid victas obstupuisse feras?
Ælinon in silvis idem pater, Ælinon, altis
Dicitur invita concinuisse lyra.

5

10

15

20

Adspice Mæoniden, a quo, ceu fonte perenni,
Vatum Pieriis ora rigantur aquis;

Hunc quoque summa dies nigro submersit Averno:
Diffugiunt avidos carmina sola rogos.

Durat opus vatum, Trojani fama laboris,

Tardaque nocturno tela retexta dolo.

Sic Nemesis longum, sic Delia, nomen habebunt,
Altera cura recens, altera primus amor.

Quid vos sacra juvant? quid nunc Egyptia prosunt
Sistra? quid in vacuo secubuisse toro?

Cum rapiant mala fata bonos, (ignoscite fasso :)
Solicitor nullos esse putare deos.

Vive pius; moriere pius: cole sacra; colentem
Mors gravis a templis in cava busta trahet.
Carminibus confide bonis; jacet ecce Tibullus!
Vix manet e tanto parva quod urna capit!
Tene, sacer Vates, flammæ rapuere rogales;
Pectoribus pasci nec timuere tuis?
Aurea sanctorum potuissent templa Deorum
Urere, quæ tantum sustinuere nefas.
Avertit vultus, Erycis quæ possidet arces:

Sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant.
Sed tamen hoc melius, quam si Phæacia tellus
Ignotum vili supposuisset humo.

Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos
Mater; et in cineres ultima dona tulit:

Hinc soror in partem miserâ cum matre doloris
Venit, inornatas dilaniata comas.

Cumque tuis sua junxerunt Nemesisque priorque
Oscula: nec solos destituere rogos.

Delia discedens, Felicius,' inquit, 'amata

Sum tibi: vixisti, dum tuus ignis eram.'

[blocks in formation]

Cui Nemesis, Quid ais? tibi sint mea damna dolori :

Me tenuit moriens deficiente manu.'

Si tamen e nobis aliquid, nisi nomen et umbra,
Restat, in Elysia valle Tibullus erit.
Obvius huic venies, hedera juvenilia cinctus
Tempora, cum Calvo, docte Catulle, tuo:

Tu quoque,

si falsum est temerati crimen amici, Sanguinis atque animæ prodige Galle tuæ.

60

His comes umbra tua est, si qua est modo corporis umbra: 65
Auxisti numeros, culte Tibulle, tuos.

Ossa quieta, precor, tutâ requiescite in urnâ,
Et sit humus cineri non onerosa tuo !

31. ORESTES ET PYLADES.

EST locus in Scythia-Tauros dixere priores-
Qui Getica longe non ita distat humo.
Fama refert, illic signum cæleste fuisse ;
Quoque minus dubites, stat basis orba Dea.
Araque, quæ fuerat naturâ candida saxi,
Decolor affuso tincta cruore rubet.
Femina sacra facit tædæ non nota jugali,

Quæ superat Scythicas nobilitate nurus.
Sacrificî genus est-sic instituere priores-

Advena virgineo cæsus ut ense cadat.
Regna Thoas habuit, Mæotide clarus in ora;
Nec fuit Euxinis notior alter aquis.
Sceptra tenente illo, liquidas fecisse per auras
Nescio quam dicunt Iphigenian iter.
Quam levibus ventis sub nube per aëra vectam
Creditur his Phoebe deposuisse locis.
Præfuerat templo multos ea rite per annos,

Invita peragens tristia sacra manu:

10

15

Cum duo velifera juvenes venere carina,
Presseruntque suo litora nostra pede.

Par fuit his ætas et amor: quorum alter Orestes,
Alter erat Pylades; nomina fama tenet.
Protinus immitem Triviæ ducuntur ad aram,
Evincti geminas ad sua terga manus.
Spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos,
Ambiat ut fulvas infula longa comas.

Dumque parat sacrum, dum velat tempora vittis,
Dum tardæ causas invenit usque moræ ;
'Non ego crudelis; juvenes ignoscite;' dixit:
'Sacra suo facio barbariora loco.

Ritus is est gentis.

Qua vos tamen urbe venitis?

Quove parum fausta puppe petistis iter?' Dixit: et audito patriæ pia nomine virgo

Consortes urbis comperit esse suæ.

'Alter at e vobis,' inquit, 'cadat hostia; sacri Ad patrias sedes nuntius alter eat.'

Ire jubet Pylades carum periturus Oresten:

Hic negat: inque vicem pugnat uterque mori.
Exstitit hoc unum, quo non convenerit illis;
Cetera par concors et sine lite fuit.

Dum peragunt pulcri juvenes certamen amoris,
Ad fratrem scriptas exarat illa notas.
Ad fratrem mandata dabat, cuique illa dabantur,

-Humanos casus adspice-frater erat.
Nec mora: de templo rapiunt simulacra Dianæ,
Clamque per immensas puppe feruntur aquas.
Mirus amor juvenum, quamvis abiere tot anni,
In Scythia magnum nunc quoque nomen habet.

[blocks in formation]

32. PROSERPINÆ RAPTUS.

TERRA tribus scopulis vastum procurrit in æquor
Trinacris, a positu nomen adepta loci.
Grata domus Cereri: multas ibi possidet urbes ;
In quibus est culto fertilis Henna solo.
Frigida cœlestûm matres Arethusa vocârat;
Venerat ad sacras et dea flava dapes.
Filia, consuetis ut erat comitata puellis,
Errabat nudo per sua prata pede.

Valle sub umbrosâ locus est, adspergine multâ
Uvidus ex alto desilientis aquæ.

Tot fuerant illic, quot habet natura, colores;
Pictaque dissimili flore nitebat humus.
Quam simul aspexit: Comites, accedite,' dixit;
'Et mecum vestros flore replete sinus.'
Præda puellares animos prolectat inanis;
Et non sentitur sedulitate labor.

Hæc implet lento calathos e vimine textos:
Hæc gremium, laxos degravat illa sinus.
Illa legit calthas: huic sunt violaria curæ :
Illa papavereas subsecat ungue comas.
Has, Hyacinthe, tenes: illas, Amarante, moraris:
Pars thyma, pars casiam, pars meliloton amant.
Plurima lecta rosa est, et sunt sine nomine flores :
Ipsa crocos tenues liliaque alba legit.

Carpendi studio paulatim longius itur;

Et dominam casu nulla secuta comes.
Hanc videt, et visam Patruus velociter aufert:
Regnaque cæruleis in sua portat equis.
Illa quidem clamabat, Io, carissima Mater,
Auferor:' ipsa suos abscideratque sinus.

6

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »