Billeder på siden
PDF
ePub

Sic Fabii vallem latis discursibus implent;

Quosque vident, sternunt: nec metus alter inest.
Quo ruitis, generosa domus? Male creditur hosti!
Simplex nobilitas, perfida tela cave.

Fraude perit virtus. In apertos undique campos
Prosiliunt hostes, et latus omne tenent.
Quid faciant pauci contra tot millia fortes ?
Quidve, quod in misero tempore restet, habent?
Sicut aper, silvis longe Laurentibus actus,

Fulmineo celeres dissipat ore canes;

Mox tamen ipse perit: sic non moriuntur inulti;
Vulneraque alterna dantque feruntque manu.
Una dies Fabios ad bellum miserat omnes:
Ad bellum missos perdidit una dies.
Ut tamen Herculeæ superessent semina gentis,
Credibile est ipsos consuluisse deos.
Nam puer impubes, et adhuc non utilis armis,
Unus de Fabia gente relictus erat :
Scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci,
Cui res cunctando restituenda foret.

27. CACUS.

PUPPIBUS egressus Latia stetit exsul in herba.
Felix, exsilium cui locus ille fuit!

Nec mora longa fuit: stabant nova tecta: nec alter

Montibus Ausoniis Arcade major erat.

Ecce boves illuc Erytheïdas applicat heros

Emensus longi claviger orbis iter.

Dumque huic hospitium domus est Tegeæa, vagantur Incustoditæ lata per arva boves.

35

40

45

50

5

Mane erat: excussus somno Tirynthius hospes

De numero tauros sentit abesse duos.
Nulla videt taciti quærens vestigia furti :
Traxerat aversos Cacus in antra boves;
Cacus, Aventinæ timor atque infamia silvæ,
Non leve finitimis hospitibusque malum.
Dira viro facies; vires pro corpore; corpus

Grande: pater monstri Mulciber hujus erat:
Proque domo longis spelunca recessibus ingens
Abdita, vix ipsis invenienda feris.
Ora super postes affixaque brachia pendent,

Squalidaque humanis ossibus albet humus.
Servata male parte boum Jove natus abibat:
Mugitum rauco furta dedere sono.
Accipio revocamen, ait; vocemque secutus
Impia per silvas ultor ad antra venit.
Ille aditum fracti præstruxerat objice montis :
Vix juga movissent quinque bis illud onus.
Nititur hic humeris (cœlum quoque sederat illis),
Et vastum motu collabefactat onus:

Quod simul evulsum est, fragor æthera terruit ipsum ;
Ictaque subsedit pondere molis humus.
Prima movet Cacus collatâ prælia dextrâ ;
Remque ferox saxis stipitibusque gerit.

Quîs ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes
Confugit, et flammas ore sonante vomit.
Quas quoties proflat, spirare Typhoëa credas,
Et rapidum Ætnæo fulgur ab igne jaci.
Occupat Alcides: adductaque clava trinodis
Ter quater adversi sedit in ore viri.

Ille cadit, mixtosque vomit cum sanguine fumos;
Et lato moriens pectore plangit humum.

10

15

20

25

30

35

35

40

5

10

15

28. POETARUM LAUS IMMORTALIS.

QUID mihi, Livor edax, ignavos objicis annos;
Ingeniique vocas carmen inertis opus?

Non me more patrum, dum strenua sustinet ætas,
Præmia militiæ pulverulenta sequi:

Nec me verbosas leges ediscere: nec me
Ingrato vocem prostituisse foro?

Mortale est, quod quæris, opus. Mihi fama perennis
Quæritur, ut toto semper in orbe canar.
Vivet Mæonides, Tenedos dum stabit et Ide:

Dum rapidas Simoïs in mare volvet aquas.
Vivet et Ascræus, dum mustis uva tumebit,

Dum cadet incurva falce resecta Ceres. Battiades semper toto cantabitur orbe; Quamvis ingenio non valet, arte valet. Nulla Sophocleo veniet jactura cothurno: Cum Sole et Luna semper Aratus erit. Dum fallax servus, durus pater, improba lena

Vivent, dum meretrix blanda, Menandros erit.
Ennius arte carens, animosique Accius oris,
Casurum nullo tempore nomen habent.
Varronem primamque ratem quæ nesciat ætas,
Aureaque sonio terga petita duci?

Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti,
Exitio terras cum dabit una dies.

Tityrus, et fruges Æneïaque arma legentur,
Roma, triumphati dum caput orbis eris.
Donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma,
Discentur numeri, culte Tibulle, tui.
Gallus et Hesperiis, et Gallus notus Eois,
Et sua cum Gallo nota Lycoris erit.

[blocks in formation]

Ergo, quum silices, quum dens patientis aratri
Depereant ævo, carmina morte carent.
Cedant carminibus reges, regumque triumphi;
Cedat et auriferi ripa beata Tagi.

Vilia miretur vulgus: mihi flavus Apollo
Pocula Castaliæ plena ministret aquæ ;
Sustineamque coma metuentem frigora myrtum,
Atque a sollicito multus amante legar.
Pascitur in vivis Livor: post fata quiescit;
Tum suus ex merito quemque tuetur honos.
Ergo etiam, quum me supremus adederit ignis,
Vivam: parsque mei multa superstes erit.

35

40

29. EADEM RES, A PROPERTIO TRACTATA.

CALLIMACHI manes, et Coi sacra Philetæ,
In vestrum, quæso, me sinite ire nemus.
Primus ego ingredior puro de fonte sacerdos
Itala per Graios orgia ferre choros.
Multi, Roma, tuas laudes annalibus addent,
Qui finem imperii Bactra futura canent.
Sed quod pace legas, opus hoc de monte Sororum
Detulit intacta pagina nostra via.

Mollia, Pegasides, vestro date serta poetæ :
Non faciet capiti dura corona meo.

At mihi quod vivo detraxerit invida turba,
Post obitum duplici fenore reddet Honos.
Omnia post obitum fingit majora vetustas :
Majus ab exequiis nomen in ora venit.
Nam quis equo pulsas abiegno nosceret arces,
Fluminaque Hæmonio comminus isse viro,

5

10

15

Idæum Simoenta Jovis cunabula parvi,

Hectora per campos ter maculasse rotas?

Deiphobumque Helenumque et Pulydamanta, et in armis

Qualemcumque Parin vix sua nosset humus.

Exiguo sermone fores nunc, Ilion, et tu
Troja, bis Etæi numine capta dei.
Necnon ille tui casus memorator Homerus
Posteritate suum crescere sensit opus.
Meque inter seros laudabit Roma nepotes;
Illum post cineres auguror ipse diem.
Ne mea contempto lapis indicet ossa sepulcro
Provisum est, Lycio vota probante Deo.
Orphea detinuisse feras et concita dicunt
Flumina Threïcia sustinuisse lyra;
Saxa Citharonis Thebas agitata per artem
Sponte sua in muri membra coisse ferunt;
Quinetiam, Polypheme, fera Galatea sub Ætna
Ad tua rorantes carmina flexit equos:

20

25

39

30

Miremur, nobis et Baccho et Apolline dextro
Turba puellarum si mea verba colit?

85

Quod non Tænariis domus est mihi fulta columnis,
Nec camera auratas inter eburna trabes,

Nec mea Phæacas æquant pomaria silvas,
Non operosa rigat Marcius antra liquor:
At Musæ comites, et carmina cara legenti,
Et defessa choris Calliopea meis.
Fortunata, meo si qua es celebrata libello!
Carmina erunt formæ tot monumenta tuæ.
Nam neque Pyramidum sumptus ad sidera ducti,
Nec Jovis Elei cælum imitata domus,

Nec Mausolei dives fortuna sepulcri

Mortis ab extrema conditione vacat.

40

45

« ForrigeFortsæt »