Billeder på siden
PDF
ePub

Nec mora principibus cæsis ex urbe Gabina,
Traduntur ducibus moenia nuda suis.

23. ILIE SOMNIUM: ROMULI ET REMI ORTUS.

SYLVIA Vestalis (quid enim vetat inde moveri ?)
Sacra lavaturas mane petebat aquas.

Ventum erat ad molli declivem tramite ripam :
Ponitur e summa fictilis urna coma.

Fessa resedit humo, ventosque accepit aperto
Pectore, turbatas restituitque comas.
Dum sedet, umbrosæ salices, volucresque canoræ
Fecerunt somnos, et leve murmur aquæ.
Bianda quies furtim victis obrepsit ocellis:
Et cadit a mento languida facta manus.

Mars videt hanc, visamque cupit, potiturque cupita:
Et sua divina furta fefellit ope.

Somnus abit: jacet illa gravis; jam scilicet intra

Viscera, Romanæ conditor Urbis, eras.

Languida consurgit; nec scit cur languida surgat,
Et peragit tales arbore nixa sonos:

'Utile sit faustumque, precor, quod imagine somni
Vidimus: at somno clarius illud erat.
Ignibus Iliacis aderam: quum lapsa capillis
Decidit ante sacros lanea vitta focos.
Inde duæ pariter, visu mirabile, palmæ
Surgunt ex illis altera major erat:
Et gravibus ramis totum protexerat orbem;
Contigeratque sua sidera summa coma.
Ecce meus ferrum patruus molitur in illas:
Terreor admonitu; corque timore micat.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

Martia, picus, avis gemino pro stipite pugnat,
Et lupa. Tuta per hos utraque palma fuit."
Dixerat: et plenam non firmis viribus urnam
Sustulit: implerat, dum sua visa refert.
Silvia fit mater: Vestæ simulacra feruntur
Virgineas oculis opposuisse manus.
Ara deæ tremuit certe, pariente ministra:
Et subiit cineres territa flamma suos.
Hæc ubi cognovit contemtor Amulius æqui:
(Nam raptas fratri victor habebat opes ;)
Amne jubet mergi geminos. Scelus unda refugit :

In sicca pueri destituuntur humo.

Lacte quis infantes nescit crevisse ferino,
Et picum expositis sæpe tulisse cibos?

[blocks in formation]
[ocr errors]

24. RAPTE SINE MORE SABINÆ.

PRIMUS Sollicitos fecisti, Romule, ludos,
Quum juvit viduos rapta Sabina viros.
Tunc neque marmoreo pendebant vela theatro,
Nec fuerant liquido pulpita rubra croco.
Illic, quas tulerant nemorosa Palatia, frondes
Simpliciter positæ scena sine arte fuit.
In gradibus sedit populus de cespite factis,

Qualibet hirsutas fronde tegente comas.
Respiciunt, oculisque notat sibi quisque puellam,
Quam velit et tacito pectore multa movent.
Dumque, rudem præbente modum tibicine Tusco,
Ludius æquatam ter pede pulsat humum;
In medio plausu (plausus tunc arte carebat),
Rex populo prædæ signa petenda dedit.

Protinus exiliunt, animum clamore fatentes :
Virginibus cupidas injiciuntque manus.
Ut fugiunt aquilas timidissima turba columbæ,
Utque fugit visos agna novella lupos ;
Sic illæ timuere viros sine lege ruentes;

Constitit in nulla, qui fuit ante, color.

Nam timor unus erat; facies non una timoris :
Pars laniat crines: pars sine mente sedet:
Altera mæsta silet; frustra vocat altera matrem :
Hæc queritur; stupet hæc; hæc fugit, illa manet.
Ducuntur raptæ, genialis præda, puellæ :

Et potuit multas ipse decere pudor.

Si qua repugnabat nimium, comitemque negabat,
Sublatam cupido vir tulit ipse sinu :

Atque ita, Quid teneros lacrimis corrumpis ocellos?
Quod matri pater est, hoc tibi, dixit, ero.
Romule, militibus scisti dare commoda solus;
Hæc mihi si dederis commoda, miles ero.
Scilicet ex illo sollennia more theatra
Nunc quoque formosis insidiosa manent.

15

20

25

30

25. FLORA.

CHLORIS eram, quæ Flora vocor: corrupta Latino
Nominis est nostri litera Græca sono.

Chloris eram, Nymphe campi felicis, ubi audis
Rem fortunatis ante fuisse viris.

Vere fruor semper; per me nitidissimus annus ;
Arbor habet frondes, pabula semper humus.
Est mihi fecundus dotalibus hortus in agris;
Aura fovet; liquidæ fonte rigatur aquæ ;

Hunc meus implevit generoso flore maritus,
Atque ait: Arbitrium tu, Dea, floris habe.
Sæpe ego digestos volui numerare colores;

Nec potui: numero copia major erat.
Roscida quum primum foliis excussa pruina est,
Et variæ radiis intepuere comæ ;
Conveniunt pictis incinctæ vestibus Horæ,
Inque leves calathos munera nostra legunt.
Protinus accedunt Charites, nectuntque coronas,
Sertaque, cælestes implicitura comas.

Prima per immensas sparsi nova semina gentes:
Unius Tellus ante coloris erat.

Prima Therapnæo feci de sanguine florem,

Et manet in folio scripta querela suo.

Tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per hortos, Infelix, quod non alter et alter eras.

10

15

20

Quid Crocon, aut Attin referam, Cinyraque creatum, 25 De quorum per me vulnere surgit honor.

Forsitan in teneris tantum mea regna coronis

Esse putes: tangunt numen et arva meum.
Si bene floruerint segetes, erit area dives:
Si bene floruerit vinea, Bacchus erit.
Si bene floruerint oleæ, nitidissimus annus:

Poma quoque eventum temporis hujus habent.
Flore semel læso pereunt viciæque fabæque :
Et pereunt lentes, advena Nile, tuæ.
Vina quoque in magnis operose condita cellis
Florent; et nebulæ dolia summa tegunt.
Mella meum munus. Volucres ego mella daturas
Ad violam et cytisos et thyma cana voco.

30

30

35

35

26. FABII.

IDIBUS agrestis fumant altaria Fauni,
Hic ubi discretas insula rumpit aquas.
Hæc fuit illa dies, in qua Veientibus arvis
Ter centum Fabii, ter cecidere duo.
Una domus vires et onus susceperat Urbis:
Sumunt gentiles arma professa manus.
Egreditur castris miles generosus ab îsdem,
E quîs dux fieri quilibet aptus erat.
Carmentis portæ dextro via proxima Jano est:
Ire per hanc noli, quisquis es; omen habet.
Illâ fama refert Fabios exisse trecentos.

Porta vacat culpa; sed tamen omen habet.
Ut celeri passu Cremeram tetigere rapacem
(Turbidus hibernis ille fluebat aquis),
Castra loco ponunt: destrictis ensibus ipsi
Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt:
Non aliter, quam cum Libyca de rupe leones
Invadunt sparsos lata
per arva greges.
Diffugiunt hostes, inhonestaque vulnera tergo
Accipiunt: Tusco sanguine terra rubet.

Sic iterum, sic sæpe cadunt. Ubi vincere aperte
Non datur, insidias armaque cæca parant.
Campus erat, campi claudebant ultima colles,
Silvaque, montanas occulere apta feras.
In medio paucos armentaque rara relinquunt :
Cetera virgultis abdita turba latet.

Ecce, velut torrens, undis pluvialibus auctus,
Aut nive, quæ Zephyro victa tepente fluit,

Per sata perque vias fertur, nec, ut ante solebat,
Riparum clausas margine finit aquas:

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »