AD rivum eundem lupus et agnus venerant, Siti compulsi; superior stabat lupus, Longeque inferior agnus: tunc fauce improbâ Latro incitatus, jurgii causam intulit.
'Cur,' inquit, 'turbulentam mihi fecisti aquam Istam bibenti?' Laniger contra timens,
'Qui possum, quæso, facere, quod quereris, lupe? A te decurrit ad meos haustus liquor.' Repulsus ille veritatis viribus,
'Ante hos sex menses male,' ait, 'dixisti mihi.' Respondit agnus, Equidem natus non eram.' 'Pater, hercule, tuus,' inquit, maledixit mihi.' Atque ita correptum lacerat, injustâ nece.
Hæc propter illos scripta est homines fabula, Qui fictis causis innocentes opprimunt.
RANE REGEM PETENTES.
ATHENE cum florerent æquis legibus, Procax libertas civitatem miscuit, Frænumque solvit pristinum licentia. Hinc conspiratis factionum partibus, Arcem tyrannus occupat Pisistratus. Cum tristem servitutem flerent Attici, Non quia crudelis ille, sed quoniam grave Omnino insuetis onus, et cœpissent queri, Esopus talem tum fabellam retulit.
Ranæ, vagantes liberis paludibus, Clamore magno regem petiere a Jove, Qui dissolutos mores vi compesceret. Pater deorum risit, atque illis dedit
Parvum tigillum; missum quod subito vadis, Motu sonoque terruit pavidum genus. Hoc mersum limo cum jaceret diutius, Forte una tacite profert e stagno caput, Et, explorato rege, cunctas evocat. Illæ, timore posito, certatim adnatant, Lignumque supra turba petulans insilit; Quod cum inquinâssent omni contumeliâ, Alium rogantes regem misêre ad Jovem, Inutilis quoniam esset, qui fuerat datus. Tum misit illis hydrum, qui dente aspero Corripere cœpit singulas. Frustra necem Fugitant inertes; vocem præcludit metus. Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Jovem, Afflictis ut succurrat. Tunc contra deus, 'Quia noluistis vestrum ferre,' inquit, bonum,
![[blocks in formation]](https://books.google.dk/books/content?id=cVgCAAAAQAAJ&hl=da&output=html_text&pg=PA2&img=1&zoom=3&q=%22Dextram+sternuit+approbationem.+Nunc+ab+auspicio+bono+profecti,+Mutuis+animis+amant,+amantur.%22&cds=1&sig=ACfU3U1IP785p1-LVP1Z7S7b6pdxbI_E-w&edge=0&edge=stretch&ci=882,1110,35,282)
Vos quoque, O cives,' ait,
Hoc, sustinete, majus ne veniat malum.'
GRACULUS SUPERBUS.
NE gloriari libeat alienis bonis,
Suoque potius habitu vitam degere, Esopus nobis hoc exemplum prodidit. Tumens inani graculus superbiâ, Pennas, pavoni quæ deciderant, sustulit, Seque exornavit: deinde contemnens suos, Formoso se pavonum immiscuit gregi. Illi impudenti pennas eripiunt avi, Fugantque rostris. Male mulctatus, graculus Redire mærens cœpit ad proprium genus; A quo repulsus, tristem sustinuit notam. Tum quidam ex illis, quos prius despexerat, 'Contentus nostris si fuisses sedibus, Et, quod natura dederat, voluisses pati, Nec illam expertus esses contumeliam, Nec hanc repulsam tua sentiret calamitas."
CANS PER FLUVIUM CARNEM FERENS.
AMITTIT merito proprium, qui alienum appetit. Canis, per flumen carnem dum ferret natans, Lympharum in speculo vidit simulacrum suum, Aliamque prædam ab alio ferri putans, Eripere voluit; verum decepta aviditas, Et, quem tenebat, ore demisit cibum, Nec, quem petebat, adeo potuit attingere.
NUNQUAM est fidelis cum potente societas: Testatur hæc fabella propositum meum.
Vacca, et capella, et patiens ovis injuriæ, Socii fuere cum leone in saltibus. Hi cum cepissent cervum vasti corporis, Sic est locutus, partibus factis, leo: 'Ego primam tollo, nominor quia leo; Secundam, quia sum fortis, tribuetis mihi; Tum quia plus valeo, me sequetur tertia; Malo afficietur, si quis quartam tetigerit.' Sic totam prædam sola improbitas abstulit.
QUI pretium meriti ab improbis desiderat, Bis peccat; primum quoniam indignos adjuvat, Impune abire deinde quia jam non potest. Os devoratum fauce cum hæreret lupi, Magno dolore victus, cœpit singulos Illicere pretio, ut illud extraherent malum. Tandem persuasa est jurejurando gruis; Gulæque credens colli longitudinem, Periculosam fecit medicinam lupo; Pro quo cum pactum flagitaret præmium, 'Ingrata es,' inquit, ore quæ nostro caput Incolume abstuleris, et mercedem postules.
SIBI non cavere, et aliis consilium dare, Stultum esse, paucis ostendamus versibus. Oppressum ab aquilâ, fletus edentem graves, Leporem objurgabat passer; Ubi pernicitas
Nota,' inquit, illa est? quid ita cessârunt pedes?' Dum loquitur, ipsum accipiter necɔpinum rapit, Questuque vano clamitantem interficit.
Lepus semianimis mortis in solatio,
'Qui modo securus nostra irridebas mala, Simili querelâ fata deploras tua.'
ASINUS ET LEO VENANTES.
VIRTUTIS expers, verbis jactans gloriam, Ignotos fallit, notis est derisui.
Venari, asello comite, cum vellet leo,
Qui, postquam cæde fessus est, asinum evocat,
Jubetque vocem premere; tunc ille insolens,
'Qualis videtur opera tibi vocis meæ ?' 'Insignis,' inquit; sic, ut nisi nôssem tuum Animum genusque, simili fugissem metu.'
« ForrigeFortsæt » |