Billeder på siden
PDF
ePub

25

30

35

40

Raptus es invidiâ: non tu fera bella movebas;

Garrulus, et placidæ pacis amator eras. Ecce, coturnices inter sua prælia vivunt;

Forsitan et fiant inde frequenter anus.
Plenus eras minimo; nec præ sermonis amore

In multos poteras ora vacare cibos.
Nux erat esca tibi, causæque papavera somni ;

Pellebatque sitim simplicis humor aquæ.
Vivit edax vultur, ducensque per aëra gyros

Miluüs, et pluviæ graculus auctor aquæ. Vivit et armiferæ cornix invisa Minervæ;

Illa quidem sæclis vix moritura novem. Occidit ille loquax, humanæ vocis imago,

Psittacus, extremo munus ab orbe datum. Optima prima fere manibus rapiuntur avaris;

Implentur numeris deteriora suis. Tristia Phylacidæ Thersites funera vidit;

Jamque cinis, vivis fratribus, Hector erat. Quid referam timidæ pro te pia vota puellæ ;

Vota procelloso per mare rapta Noto ?
Septima lux aderat, non exhibitura sequentem ;

Et stabat vacuâ jam tibi Parca colo.
Nec tamen ignavo stupuerunt verba palato ;

Clamavit moriens lingua, Corinna, vale.
Colle sub Elysio nigrâ nemus ilice frondet,

Udaque perpetuo gramine terra viret.
Si qua fides dubiis, volucrum locus ille piarum

Dicitur, obscænæ quo prohibentur aves.
Illic innocui late pascuntur olores :

Et vivax phoenix, unica semper avis. Explicat ipsa suas ales Junonia pennas:

Oscula dat cupido blanda columba mari.

45

50

55

Psittacus has inter, nemorali sede receptus,

Convertit volucres in sua verba pias.
Ossa tegit tumulus: tumulus pro corpore parvus ;

Quo lapis exiguus par sibi carmen habet :
Colligor ex ipso domino placuisse sepulcro:

Ora fuere mihi plus ave docta loqui.

60

22. GABII DOLO CAPTI.

5

19

ULTIMA Tarquinius Romanæ gentis habebat

Regna, vir injustus, fortis ad arma tamen.
Ceperat hic alias, alias averterat urbes,

Et Gabios turpi fecerat arte suos.
Namque trium minimus, proles manifesta Superbi,

In medios hostes nocte silente venit.
Nudarant gladios: Occidite, dixit, inermem:

Hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater, Qui mea crudeli laceravit verbere terga !

Dicere ut hæc posset, verbera passus erat.
Luna fuit. Spectant juvenem, gladiosque recondunt:

Tergaque, deducta veste, notata vident.
Flent quoque, et, ut secum tueatur bella, precantur.

Callidus ignaris annuit ille viris.
Jamque potens, misso genitorem appellat amico,

Perdendi Gabios quod sibi monstret iter.
Hortus odoratis suberat cultissimus herbis,

Sectus humum rivo lene sonantis aquæ. Illic Tarquinius mandata latentia nati

Accipit, et virga lilia summa metit. Nuntius ut rediit, decussaque lilia dixit; Filius, Agnosco jussa parentis, ait.

с

15

20

Nec mora : principibus cæsis ex urbe Gabina,

Traduntur ducibus monia nuda suis.

23. ILIÆ SOMNIUM: ROMULI ET REMI ORTUS.

5

10

SYLVIA Vestalis (quid enim vetat inde moveri ?)

Sacra lavaturas mane petebat aquas.
Ventum erat ad molli declivem tramite ripam :

Ponitur e summa fictilis urna coma.
Fessa resedit humo, ventosque accepit aperto

Pectore, turbatas restituitque comas.
Dum sedet, umbrosæ salices, volucresque canoræ

Fecerunt somnos, et leve murmur aquæ.
Bianda quies furtim victis obrepsit ocellis :

Et cadit a mento languida facta manus.
Mars videt hanc, visamque cupit, potiturque cupita :

Et sua divina furta fefellit ope.
Somnus abit: jacet illa gravis; jam scilicet intra

Viscera, Romanæ conditor Urbis, eras.
Languida consurgit ; nec scit cur languida surgat,

Et peragit tales arbore nixa sonos :
Utile sit faustumque, precor, quod imagine somni

Vidimus : at somno clarius illud erat.
Ignibus Iliacis aderam : quum lapsa capillis

Decidit ante sacros lanea vitta focos.
Inde duæ pariter, visu mirabile, palmæ

Surgunt : ex illis altera major erat:
Et gravibus ramis totum protexerat orbem;

Contigeratque sua sidera summa coma.
Ecce meus ferrum patruus molitur in illas :

Terreor admonitu; corque timore micat.

15

20

25 30

Martia, picus, avis gemino pro stipite pugnat,

Et lupa. Tuta per hos utraque palma fuit.' Dixerat: et plenam non firmis viribus urnam

Sustulit: implerat, dum sua visa refert.
Silvia fit mater : Vestæ simulacra feruntur

Virgineas oculis opposuisse manus.
Ara deæ tremuit certe, pariente ministra:

Et subiit cineres territa flamma suos.
Hæc ubi cognovit contemtor Amulius æqui:

(Nam raptas fratri victor habebat opes ;)
Amne jubet mergi geminos. Scelus unda refugit:

In sicca pueri destituuntur humo. Lacte quis infantes nescit crevisse ferino,

Et picum expositis sæpe tulisse cibos ?

35

40

[merged small][ocr errors]

5

PRIMUS sollicitos fecisti, Romule, ludos,

Quum juvit viduos rapta Sabina viros.
Tunc neque marmoreo pendebant vela theatro,

Nec fuerant liquido pulpita rubra croco.
Illic, quas tulerant nemorosa Palatia, frondes

Simpliciter positæ scena sine arte fuit. In gradibus sedit populus de cespite factis,

Qualibet hirsutas fronde tegente comas. Respiciunt, oculisque notat sibi quisque puellam,

Quam velit: et tacito pectore multa movent. Dumque, rudem præbente modum tibicine Tusco,

Ludius æquatam ter pede pulsat humum; In medio plausu (plausus tunc arte carebat),

Rex populo prædæ signa petenda dedit.

10

15

20

Protinus exiliunt, animum clamore fatentes :

Virginibus cupidas injiciuntque manus.
Ut fugiunt aquilas timidissima turba columbæ,

Utque fugit visos agna novella lupos;
Sic illæ timuere viros sine lege ruentes ;

Constitit in nulla, qui fuit ante, color.
Nam timor unus erat; facies non una timoris :

Pars laniat crines : pars sine mente sedet:
Altera mesta silet; frustra vocat altera matrem:

Hæc queritur; stupet hæc; hæc fugit, illa manet. Ducuntur raptæ, genialis præda, puellæ :

Et potuit multas ipse decere pudor.
Si qua repugnabat nimium, comitemque negabat,

Sublatam cupido vir tulit ipse sinu :
Atque ita, Quid teneros lacrimis corrumpis ocellos?

Quod matri pater est, hoc tibi, dixit, ero.
Romule, militibus scisti dare commoda solus;

Hæc mihi si dederis commoda, miles ero.
Scilicet ex illo sollennia more theatra
Nunc
quoque

formosis insidiosa manent.

25

30

25. FLORA.

CHLORIS eram, quæ Flora vocor: corrupta Latino

Nominis est nostri litera Græca sono.
Chloris eram, Nymphe campi felicis, ubi audis

Rem fortunatis ante fuisse viris.
Vere fruor semper; per me nitidissimus annus ;

Arbor habet frondes, pabula semper humus.
Est mihi fecundus dotalibus hortus in agris ;

Aura fovet ; liquidæ fonte rigatur aquæ;

5

« ForrigeFortsæt »