Billeder på siden
PDF
ePub

Effugit hibernas demissa antenna procellas,
Lataque plus parvis vela timoris habent.
Adspicis, ut summa cortex levis innatet unda,
Quum grave nexa simul retia mergat onus.
Hæc ego si monitor monitus prius ipse fuissem,
In qua debebam, forsitan Urbe forem.
Dum tecum vixi, dum me levis aura ferebat,

Hæc mea per placidas cymba cucurrit aquas.

Qui cadit in plano (vix hoc tamen evenit ipsum),
Sic cadit, ut tacta surgere possit humo:
At miser Elpenor tecto delapsus ab alto
Occurrit regi flebilis umbra suo.

Quid fuit, ut tutas agitârit Dædalus alas;
Icarus immensas nomine signet aquas?

Nempe quod hic alte, demissius ille volabat:
Nam pennas ambo non habuere suas.

Crede mihi; bene qui latuit, bene vixit: et intra
Fortunam debet quisque manere suam.

Non foret Eumedes orbus, si filius ejus
Stultus Achilleos non adamasset equos.

Tu quoque formida nimium sublimia semper;
Propositique memor contrahe vela tui.

20. ABSQUE CORINNA FRIGENT LARES.

ME pars Sulmo tenet Peligni tertia ruris,
Parva, sed irriguis ora salubris aquis.
Sol licet admoto tellurem sidere findat,

Et micet Icarii stella proterva canis;
Arva pererrantur Peligna liquentibus undis:
Et viret in tenero fertilis herba solo.

5

10

15

20

25

5

Terra ferax Cereris, multoque feracior uvæ:
Dat quoque bacciferam Pallada rarus ager:
Perque resurgentes rivis labentibus herbas

Gramineus madidam cespes obumbrat humum.
At meus ignis abest. Verbo peccavimus uno;
Quæ movet ardores, est procul; ardor adest.
Non ego, si medius Polluce et Castore ponar,
In cœli sine te parte fuisse velim.
Solliciti jaceant, terraque premantur iniqua,
In longas orbem qui secuere vias.
Aut juvenum comites jussissent ire puellas,
Si fuit in longas terra secanda vias.

Tunc mihi, si premerem ventosas horridus Alpes,
Durum cum domina molle fuisset iter.
Cum domina Libycas ausim perrumpere Syrtes,
Et dare non æquis vela ferenda Notis.
At sine te, quamyis operosi vitibus agri

Me teneant, quamvis amnibus arva natent,
Et vocet in rivos parentem rusticus undam,
Frigidaque arboreas mulceat aura comas;
Non ego Pelignos videor celebrare salubres;

Non ego natalem, rura paterna, locum ;

Sed Scythiam, Cilicasque feros, viridesque Britannos,
Quæque Prometheo saxa cruore rubent.
Ulmus amat vitem, vitis non deserit ulmum:
Separor a dominâ cur ego sæpe meâ?
At mihi te comitem jurâras usque futuram,
Per me, perque oculos, sidera nostra, tuos.
Verba puellarum, foliis leviora caducis,

Irrita, quo visum est, ventus et unda ferunt.
Si qua mei tamen est in te pia cura relicti,
Incipe pollicitis addere facta tuis:

10

15

20

25

30

35

Parvaque quamprimum rapientibus esseda mannis,
Ipsa per admissas concute lora jubas.

Et vos, qua veniet, tumidi subsidite montes;

Et faciles curvis vallibus este viæ.

21. PSITTACI MORS.

PSITTACUS, Eois imitatrix ales ab Indis,
Occidit exequias ite frequenter aves.
Ite, piæ volucres, et plangite pectora pennis;
Et rigido teneras ungue notate genas.
Horrida pro moestis lanietur pluma capillis:
Pro longa resonent carmina vestra tuba.
Quid scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni?

Expleta est annis ista querela suis.

Alitis in raræ miserum divertite funus;
Magna, sed antiqui caussa doloris Itys.
Omnes, quæ liquido libratis in aëre cursus :
Tu tamen ante alias, turtur amice, dole.
Plena fuit vobis omni concordia vita,

Et stetit ad finem longa tenaxque fides.
Quod fuit Argolico juvenis Phocëus Oresta;

Hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat.
Quid tamen ista fides? Quid rari forma coloris?
Quid vox mutandis ingeniosa sonis?
Quid juvat, ut datus es, nostræ placuisse puellæ ?
Infelix avium gloria, nempe jaces.

Tu poteras fragiles pennis hebetare smaragdos,
Tincta gerens rubro punica rostra croco.
Non fuit in terris vocum simulantior ales;
Reddebas blæso tam bene verba sono.

40

5

10

15

20

[blocks in formation]

Raptus es invidiâ: non tu fera bella movebas;
Garrulus, et placidæ pacis amator eras.
Ecce, coturnices inter sua prælia vivunt;
Forsitan et fiant inde frequenter anus.
Plenus eras minimo; nec præ sermonis amore
In multos poteras ora vacare cibos.
Nux erat esca tibi, causæque papavera somni;

Pellebatque sitim simplicis humor aquæ.
Vivit edax vultur, ducensque per aëra gyros
Miluüs, et pluviæ graculus auctor aquæ.
Vivit et armiferæ cornix invisa Minervæ ;
Illa quidem sæclis vix moritura novem.
Occidit ille loquax, humanæ vocis imago,
Psittacus, extremo munus ab orbe datum.
Optima prima fere manibus rapiuntur avaris;
Implentur numeris deteriora suis.
Tristia Phylacidae Thersites funera vidit;
Jamque cinis, vivis fratribus, Hector erat.
Quid referam timidæ pro te pia vota puellæ ;
Vota procelloso per mare rapta Noto?
Septima lux aderat, non exhibitura sequentem;
Et stabat vacuâ jam tibi Parca colo.
Nec tamen ignavo stupuerunt verba palato;
Clamavit moriens lingua, Corinna, vale.
Colle sub Elysio nigrâ nemus ilice frondet,

Udaque perpetuo gramine terra viret.

Si qua fides dubiis, volucrum locus ille piarum
Dicitur, obscœnæ quo prohibentur aves.

Illic innocui late pascuntur olores:

Et vivax phoenix, unica semper avis. Explicat ipsa suas ales Junonia pennas:

Oscula dat cupido blanda columba mari.

35

40

45

50

55

Psittacus has inter, nemorali sede receptus,
Convertit volucres in sua verba pias.

Ossa tegit tumulus: tumulus pro corpore parvus;
Quo lapis exiguus par sibi carmen habet:
Colligor ex ipso domina placuisse sepulcro:
Ora fuere mihi plus ave docta loqui.

60

22. GABII DOLO CAPTI.

ULTIMA Tarquinius Romanæ gentis habebat
Regna, vir injustus, fortis ad arma tamen.
Ceperat hic alias, alias averterat urbes,

Et Gabios turpi fecerat arte suos.

Namque trium minimus, proles manifesta Superbi,
In medios hostes nocte silente venit.

Nudarant gladios: Occidite, dixit, inermem:
Hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater,

5

Qui mea crudeli laceravit verbere terga !
Dicere ut hæc posset, verbera passus erat.

10

Luna fuit. Spectant juvenem, gladiosque recondunt: Tergaque, deducta veste, notata vident.

15

Flent quoque, et, ut secum tueatur bella, precantur.
Callidus ignaris annuit ille viris.

Jamque potens, misso genitorem appellat amico,
Perdendi Gabios quod sibi monstret iter.

Hortus odoratis suberat cultissimus herbis,
Sectus humum rivo lene sonantis aquæ.
Illic Tarquinius mandata latentia nati
Accipit, et virga lilia summa metit.
Nuntius ut rediit, decussaque lilia dixit;
Filius, Agnosco jussa parentis, ait.

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »