Billeder på siden
PDF
ePub

At postquam fortuna loci caput extulit hujus,
Et tetigit summo vertice Roma deos;
Creverunt et opes, et opum furiosa cupido:

Et, quum possideant plurima, plura petunt.
Quærere, ut absumant, absumta requirere certant:
Atque ipsæ vitiis sunt alimenta vices.

Sic, quibus intumuit suffusa venter ab unda,
Quo plus sunt potæ, plus sitiuntur aquæ.
In pretio pretium nunc est: dat census honores,
Census amicitias: pauper ubique jacet.

15

20

17. NOVUS NASCITUR ANNUS.

JANE biceps, anni tacite labentis origo,
Solus de Superis qui tua terga vides:
Dexter ades ducibus, quorum secura labore
Otia terra ferax, otia pontus agit.

Dexter ades Patribusque tuis, populoque Quirini :
Et resera nutu candida templa tuo.

Prospera lux oritur: linguisque animisque favete ;
Nunc dicenda bono sunt bona verba die.
Lite vacent aures, insanaque protinus absint
Jurgia: differ opus, livida lingua, tuum.
Cernis, odoratis ut luceat ignibus æther;

Et sonet accensis spica Cilissa focis.

Flamma nitore suo templorum verberat aurum,
Et tremulum summa spargit ab aede jubar.
Vestibus intactis Tarpeias itur in arces:

Et populus festo concolor ipse suo est.
Jamque novi præeunt fasces: nova purpura fulget:
Et nova conspicuum pondera sentit ebur.

10

15

Colla rudes operum præbent ferienda juvenci,
Quos aluit campis herba Falisca suis.

Jupiter, arce sua quum totum spectet in orbem,
Nil nisi Romanum, quod tueatur, habet.
Salve, læta dies, meliorque revertere semper,
A populo rerum digna potente coli.

18. JUSSA CUPIDINIS.

ARMA gravi numero, violentaque bella, parabam
Edere, materiâ conveniente modis.
Par erat inferior versus: risisse Cupido

Dicitur, atque unum surripuisse pedem.
Quis tibi, sæve puer, dedit hoc in carmina juris?
Piëridum vates, non tua turba, sumus.
Quid, si præripiat flava Venus arma Minervæ ?
Ventilet accensas flava Minerva faces ?
Quis probet in sylvis Cererem regnare jugosis?
Lege pharetratæ virginis arva coli?
Crinibus insignem quis acutâ cuspide Phoebum
Instruat, Aoniam Marte movente lyram?
Sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna:
Cur opus affectas, ambitiose, novum ?

20

5

10

An, quod ubique, tuum? tua sunt Heliconia Tempe ? 15 Vix etiam Phœbo jam lyra tuta sua est?

6

19. CELSE GRAVIORE CASU DECIDUNT TURRES.'

USIBUS edocto si quidquam credis amico;
Vive tibi, et longe nomina magna fuge.
Vive tibi, quantumque potes, prælustria vita :
Sævum prælustri fulmen ab arce venit.

Effugit hibernas demissa antenna procellas,
Lataque plus parvis vela timoris habent.
Adspicis, ut summa cortex levis innatet unda,
Quum grave nexa simul retia mergat onus.
Hæc ego si monitor monitus prius ipse fuissem,
In qua debebam, forsitan Urbe forem.
Dum tecum vixi, dum me levis aura ferebat,

Hæc mea per placidas cymba cucurrit aquas.

Qui cadit in plano (vix hoc tamen evenit ipsum),
Sic cadit, ut tacta surgere possit humo:
At miser Elpenor tecto delapsus ab alto
Occurrit regi flebilis umbra suo.

Quid fuit, ut tutas agitârit Dædalus alas;
Icarus immensas nomine signet aquas?

Nempe quod hic alte, demissius ille volabat:
Nam pennas ambo non habuere suas.

Crede mihi; bene qui latuit, bene vixit: et intra
Fortunam debet quisque manere suam.

Non foret Eumedes orbus, si filius ejus
Stultus Achilleos non adamasset equos.

Tu quoque formida nimium sublimia semper;
Propositique memor contrahe vela tui.

20. ABSQUE CORINNA FRIGENT LARES.

ME pars Sulmo tenet Peligni tertia ruris,
Parva, sed irriguis ora salubris aquis.
Sol licet admoto tellurem sidere findat,

Et micet Icarii stella proterva canis;
Arva pererrantur Peligna liquentibus undis:
Et viret in tenero fertilis herba solo.

5

10

15

20

25

5

Terra ferax Cereris, multoque feracior uvæ:
Dat quoque bacciferam Pallada rarus ager:
Perque resurgentes rivis labentibus herbas

Gramineus madidam cespes obumbrat humum.
At meus ignis abest. Verbo peccavimus uno;
Quæ movet ardores, est procul; ardor adest.
Non ego, si medius Polluce et Castore ponar,
In cœli sine te parte fuisse velim.
Solliciti jaceant, terraque premantur iniqua,
In longas orbem qui secuere vias.
Aut juvenum comites jussissent ire puellas,
Si fuit in longas terra secanda vias.

Tunc mihi, si premerem ventosas horridus Alpes,
Durum cum domina molle fuisset iter.
Cum domina Libycas ausim perrumpere Syrtes,
Et dare non æquis vela ferenda Notis.
At sine te, quamyis operosi vitibus agri

Me teneant, quamvis amnibus arva natent,
Et vocet in rivos parentem rusticus undam,

Frigidaque arboreas mulceat aura comas; Non ego Pelignos videor celebrare salubres;

Non ego natalem, rura paterna, locum ; Sed Scythiam, Cilicasque feros, viridesque Britannos, Quæque Prometheo saxa cruore rubent. Ulmus amat vitem, vitis non deserit ulmum: Separor a dominâ cur ego sæpe meâ? At mihi te comitem jurâras usque futuram, Per me, perque oculos, sidera nostra, tuos. Verba puellarum, foliis leviora caducis,

Irrita, quo visum est, ventus et unda ferunt. Si qua mei tamen est in te pia cura relicti, Incipe pollicitis addere facta tuis:

10

15

20

25

30

35

Parvaque quamprimum rapientibus esseda mannis,
Ipsa per admissas concute lora jubas.

Et vos, qua veniet, tumidi subsidite montes;

Et faciles curvis vallibus este viæ.

21. PSITTACI MORS.

PSITTACUS, Eois imitatrix ales ab Indis,
Occidit exequias ite frequenter aves.
Ite, piæ volucres, et plangite pectora pennis;
Et rigido teneras ungue notate genas.
Horrida pro moestis lanietur pluma capillis:
Pro longa resonent carmina vestra tuba.
Quid scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni?

Expleta est annis ista querela suis.

Alitis in raræ miserum divertite funus;
Magna, sed antiqui caussa doloris Itys.
Omnes, quæ liquido libratis in aëre cursus :
Tu tamen ante alias, turtur amice, dole.
Plena fuit vobis omni concordia vita,

Et stetit ad finem longa tenaxque fides.
Quod fuit Argolico juvenis Phocëus Oresta;

Hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat.
Quid tamen ista fides? Quid rari forma coloris?
Quid vox mutandis ingeniosa sonis?
Quid juvat, ut datus es, nostræ placuisse puellæ ?
Infelix avium gloria, nempe jaces.

Tu poteras fragiles pennis hebetare smaragdos,
Tincta gerens rubro punica rostra croco.
Non fuit in terris vocum simulantior ales;
Reddebas blæso tam bene verba sono.

40

5

10

15

20

« ForrigeFortsæt »