Billeder på siden
PDF
ePub

Quaque rates ierant, pedibus nunc itur, et undas
Frigore concretas ungula pulsat equi.
Perque novos pontes, subterlabentibus undis,
Ducunt Sarmatici barbara plaustra boves.

12. AMICITIA FIDELIS.

O MIHI post ullos nunquam memorande sodales,
O cui præcipue sors mea visa sua est;
Attonitum qui me, memini, carissime, primus
Ausus es alloquio sustinuisse tuo;
Qui mihi consilium vivendi mite dedisti,

Cum foret in misero pectore mortis amor;
Scis bene, cui dicam, positis pro nomine signis;
Officium nec te fallit, amice, tuum.

Hæc mihi semper erunt imis infixa medullis,
Perpetuusque animæ debitor hujus ero.
Spiritus hic vacuas prius extenuandus in auras
Ibit, et in tepido deseret ossa rogo,

Quam subeant animo meritorum oblivia nostro :
Nec longa pietas excidet ista die.

Dî tibi sint faciles, et opis nullius egentem
Fortunam præstent, dissimilemque meæ !

13. VITA SUMMA BREVIS.'

VENTURE memores jam nunc estote senectæ ;
Sic nullum vobis tempus abibit iners.
Dum licet, et veros etiam nunc editis annos,
Ludite eunt anni more fluentis aquæ.
Nec, quæ præteriit, iterum revocabitur unda;
Nec, quæ præteriit, hora redire potest.

5

10

15

5

Utendum est ætate: cito pede labitur ætas:
Nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit.
Hos ego, qui canent frutices, violaria vidi:

Hâc mihi de spinâ grata corona data est.
Quam cito (me miserum !) laxantur corpora rugis,
Et perit, in nitido qui fuit ore, color!
Quasque fuisse tibi canas a virgine jures,
Spargentur subitæ per caput omne comæ.
Anguibus exuitur tenui cum pelle vetustas;
Nec faciunt cervos cornua jacta senes.
Nostra sine auxilio fugiunt bona: carpite florem ;
Qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet.

14. 'OBSEQUIUM AMICOS PARIT.'

DEXTERA præcipue capit indulgentia mentes:
Asperitas odium sævaque verba movent.
Odimus accipitrem, quia semper vivit in armis;
Et pavidum solitos in pecus ire lupos :
At caret insidiis hominum, quia mitis, hirundo:
Quasque colat turres Chaonis ales habet.
Flectitur obsequio curvatus ab arbore ramus;
Frangis, si vires experiere tuas.

Obsequio tranantur aquæ; nec vincere possis
Flumina, si contra, quam rapit unda, nates.
Obsequium tigresque domat Numidasque leones:
Rustica paulatim taurus aratra subit.
Quid fuit asperius Nonacrinâ Atalantâ ?
Succubuit meritis trux tamen illa viri.

10

15

10

[ocr errors]

15. JUVAT INCONCESSA VOLUPTAS.'

Cui peccare licet, peccat minus! ipsa potestas
Semina nequitiæ languidiora facit.

Desine (crede mihi) vitia irritare vetando;

Obsequio vincas aptius illa tuo.

Vidi ego nuper equum, contra sua vincla tenacem,

Ore reluctanti fulminis ire modo.

Constitit, ut primum concessas sensit habenas,

5

Frænaque in effusâ laxa jacere jubâ.

Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata;
Sic interdictis imminet æger aquis.

In thalamum Danaë saxo ferroque perennem
Quæ fuerat virgo tradita, mater erat.

16. CRESCIT AMOR NUMMI, QUANTUM IPSA PECUNIA CRESCIT.'

TEMPORE crevit amor, qui nunc est summus, habendi :
Vix, ultra quo jam progrediatur, habet.
Pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis annis,
Dum populus pauper, dum nova Roma fuit;
Dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum,
Et dabat exiguum fluminis ulva torum.
Jupiter angusta vix totus stabat in æde:

Inque Jovis dextra fictile fulmen erat.
Frondibus ornabant, quæ nunc Capitolia gemmis :
Pascebatque suas ipse senator oves.

Nec pudor, in stipula placidam captare quietem
Et fœnum capiti supposuisse, fuit.

Jura dabat populis posito modo prætor aratro;
Et levis argenti lamina crimen erat.

10

5

10

At postquam fortuna loci caput extulit hujus,
Et tetigit summo vertice Roma deos;
Creverunt et opes, et opum furiosa cupido:

Et, quum possideant plurima, plura petunt.
Quærere, ut absumant, absumta requirere certant:
Atque ipsæ vitiis sunt alimenta vices.

Sic, quibus intumuit suffusa venter ab unda,
Quo plus sunt potæ, plus sitiuntur aquæ.
In pretio pretium nunc est: dat census honores,
Census amicitias: pauper ubique jacet.

15

20

17. NOVUS NASCITUR ANNUS.

JANE biceps, anni tacite labentis origo,
Solus de Superis qui tua terga vides:
Dexter ades ducibus, quorum secura labore
Otia terra ferax, otia pontus agit.

Dexter ades Patribusque tuis, populoque Quirini :
Et resera nutu candida templa tuo.

Prospera lux oritur: linguisque animisque favete ;
Nunc dicenda bono sunt bona verba die.
Lite vacent aures, insanaque protinus absint
Jurgia: differ opus, livida lingua, tuum.
Cernis, odoratis ut luceat ignibus æther;

Et sonet accensis spica Cilissa focis.

Flamma nitore suo templorum verberat aurum,
Et tremulum summa spargit ab aede jubar.
Vestibus intactis Tarpeias itur in arces:

Et populus festo concolor ipse suo est.
Jamque novi præeunt fasces: nova purpura fulget:
Et nova conspicuum pondera sentit ebur.

10

15

Colla rudes operum præbent ferienda juvenci,
Quos aluit campis herba Falisca suis.

Jupiter, arce sua quum totum spectet in orbem,
Nil nisi Romanum, quod tueatur, habet.
Salve, læta dies, meliorque revertere semper,
A populo rerum digna potente coli.

18. JUSSA CUPIDINIS.

ARMA gravi numero, violentaque bella, parabam
Edere, materiâ conveniente modis.
Par erat inferior versus: risisse Cupido

Dicitur, atque unum surripuisse pedem.
Quis tibi, sæve puer, dedit hoc in carmina juris?
Piëridum vates, non tua turba, sumus.
Quid, si præripiat flava Venus arma Minervæ ?
Ventilet accensas flava Minerva faces ?
Quis probet in sylvis Cererem regnare jugosis?
Lege pharetratæ virginis arva coli?
Crinibus insignem quis acutâ cuspide Phoebum
Instruat, Aoniam Marte movente lyram?
Sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna:
Cur opus affectas, ambitiose, novum ?

20

5

10

An, quod ubique, tuum? tua sunt Heliconia Tempe ? 15 Vix etiam Phœbo jam lyra tuta sua est?

6

19. CELSE GRAVIORE CASU DECIDUNT TURRES.'

USIBUS edocto si quidquam credis amico;
Vive tibi, et longe nomina magna fuge.
Vive tibi, quantumque potes, prælustria vita :
Sævum prælustri fulmen ab arce venit.

« ForrigeFortsæt »