Billeder på siden
PDF
ePub

FABULA XVII.

MONS PARTURIENS.

MONS parturibat, gemitus immanes ciens;
Eratque in terris maxima expectatio;

At ille murem peperit. Hoc scriptum est tibi,
Qui, magna cum minaris, extricas nihil.

EXCERPTA EX OVIDIO.

1. INGENIUM.

QUISQUIS es, incerta timide confide figuræ:
Ingenii dotes corporis adde bonis.

Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos,
Fit minor, et spatio carpitur ipsa suo.

Nec violæ semper, nec hiantia lilia florent,
Et riget amissa spina relicta rosa.
Et tibi jam cani venient, formose, capilli;
Jam venient rugæ, quæ tibi corpus arent.

Jam molire animum, qui duret, et adstrue formæ ;
Solus ad extremos permanet ille rogos.

Nec levis, ingenuas pectus coluisse per artes,
Cura sit, et linguas edidicisse duas.

2. VERIS REDITUS.

JAM violas puerique legunt hilaresque puellæ ;

Rustica quam

nullo terra serente gerit:

Prataque pubescunt variorum flore colorum,
Indocilique loquax gutture vernat avis:

5

10

Utque malæ crimen matris deponat hirundo,
Sub trabibus cunas tectaque parva facit:
Herbaque, quæ latuit Cerealibus obruta sulcis,
Exserit e tepida molle cacumen humo.

3. ANNUS ROMANUS.

TEMPORA digereret quum conditor Urbis, in anno
Constituit menses quinque bis esse suo.
Scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras;
Curaque finitimos vincere major erat.

Martis erat primus mensis, Venerisque secundus:
Hæc generis princeps, ipsius ille pater.
Tertius a senibus; juvenum de nomine quartus;
Quæ sequitur, numero turba notata fuit.

At Numa nec Janum, nec avitas præterit umbras;
Mensibus antiquis præposuitque duos.

4. MULIER VENEFICA.

ILLA reluctantem curru deducere Lunam
Nititur, et tenebris abdere Solis equos.
Illa refrenat aquas, obliquaque flumina sistit,
Illa loco silvas vivaque saxa movet.
Per tumulos errat passis discincta capillis,
Certaque de tepidis colligit ossa rogis.
Devovet absentes; simulacraque cerea fingit,
Et miserum tenues in jecur urget acus.

5. DII URBIUM ET POPULORUM CUSTODES.

PALLADA Cecropidæ, Minoïa Creta Dianam,
Vulcanum tellus Hypsipylea colit;

5

10

5

Junonem Sparte, Pelopeïadesque Mycenæ ;
Pinigerum Fauni Mænalis ora caput:

Mars Latio venerandus erat, quia præsidet armis,
Arma feræ genti remque decusque dabant.

6. CAPELLA JOVIS PUERI NUTRIX.

NAÏS Amalthea, Cretæâ nobilis Idâ,

Dicitur in silvis occuluisse Jovem.

Huic fuit hoedorum mater formosa duorum,
Inter Dictæos conspicienda greges,
Cornibus aeriis atque in sua terga recurvis;

Ubere, quod nutrix posset habere Jovis.

Lac dabat illa Deo; sed fregit in arbore cornu,
Truncaque dimidiâ parte decoris erat.

Sustulit hoc Nymphe, cinctumque recentibus herbis,
Et plenum pomis ad Jovis ora tulit.
Ille ubi res cœli tenuit, solioque paterno
Sedit, et invicto nil Jove majus erat,
Sidera nutricem, nutricis fertile cornu

Fecit, quod dominæ nunc quoque nomen habet.

7. FORTUNE INCONSTANTIA.

OMNIA sunt hominum tenui pendentia filo;
Et subito casu, quæ valuere, ruunt.
Divitis audita est cui non opulentia Crœsi?
Nempe tamen vitam captus ab hoste tulit.
Ille Syracosiâ modo formidatus in urbe

Vix humili duram repulit arte famem.
Quid fuerat Magno majus? tamen ille rogavit
Submissâ fugiens voce clientis opem.

5

5

10

5

Ille Jugurthino clarus Cimbroque triumpho,
Quo victrix toties consule Roma fuit,
In cœno latuit Marius cannâque palustri,

Pertulit et tanto multa pudenda viro.
Ludit in humanis divina potentia rebus,
Et certam præsens vix habet hora fidem.

8. IN REBUS HUMANIS BONA MALIS MIXTA.

NULLA dies adeo est australibus humida nimbis,
Non intermissis ut fluat imber aquis.

Nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo
Mista fere duris utilis herba rubis.

Nil adeo Fortuna gravis miserabile fecit,
Ut minuant nullâ gaudia parte malum.

9. POESEOS GENERA.

FORTIA Mæonio gaudent pede bella referri :
Deliciis illic quis locus esse potest?

Grande sonant Tragici; Tragicos decet ira cothurnos,
Usibus e mediis soccus habendus erit.
Liber in adversos hostes stringatur Iambus:
Seu celer, extremum seu trahat ille pedem.
Blanda pharetratos Elegeïa cantet Amores :
Et levis arbitrio ludat amica suo.

10. CANTUS ILLECEBRÆ.

MONSTRA maris Sirenes erant, quæ voce canorâ
Quamlibet admissas detinuere rates.

10

5

5

His sua Sisyphides auditis pæne resolvit
Corpora: nam sociis illita cera fuit.
Saxa ferasque lyrâ movit Rhodopeïus Orpheus,
Tartareosque lacus tergeminumque canem.
Saxa tuo cantu, vindex justissime matris,

Fecerunt muros officiosa novos.

Quamvis mutus erat, voci favisse putatur
Piscis, Arioniæ fabula nota lyræ.

5

10

11. HIEMS ARCTICA.

QUUM glacialis hiems squalentia protulit ora,
Terraque marmoreo candida facta gelu est;
Nix jacet, et jactam nec sol pluviæve resolvunt:
Indurat Boreas perpetuamque facit.

Ergo ubi delicuit nondum prior, altera venit;

Et solet in multis bima manere locis. Tantaque commoti vis est Aquilonis, ut altas

Equet humo turres tectaque rapta ferat.
Pellibus et sutis arcent male frigora braccis;
Oraque de toto corpore sola patent.

Sæpe sonant moti glacie pendente capilli,
Et nitet inducto candida barba gelu.
Udaque consistunt, formam servantia testæ,

Vina, nec hausta meri, sed data frusta bibunt.
Quid loquar, ut vincti concrescant frigore rivi,
Deque lacu fragiles effodiantur aquæ ?
Ipse, papyrifero qui non angustior amne
Miscetur vasto multa per ora freto,
Cæruleos ventis latices durantibus Ister

Congelat, et tectis in mare serpit aquis.

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »