Billeder på siden
PDF
ePub

5

10

Ut convenerat esse delicatos;
Scribens versiculos uterque nostrum
Ludebat numero modo hoc modo illoc,
Reddens mutua per jocum atque vinum.
Atque illinc abii tuo lepore
Incensus, Licini, facetiisque,
Ut nec me miserum cibus juvaret,
Nec somnus tegeret quiete ocellos;
Sed toto indomitus furore lecto
Versarer, cupiens videre lucem,
Ut tecum loquerer, simulque ut essem.
At defessa labore membra postquam
Semimortua lectulo jacebant,
Hoc, jucunde, tibi poema feci,
Ex quo perspiceres meum dolorem.
Nunc audax, cave, sis, precesque nostras,
Oramus, cave despuas, ocelle,
Ne pænas Nemesis reposcat a te.
Est vehemens dea; lædere hanc caveto.

15

20

LI. AD LESBIAM.

ILLE mî par esse deo videtur,
Ille, si fas est, superare divos,
Qui sedens adversus identidem te

Spectat et audit
Dulce ridentem, misero quod omnes
Eripit sensus mihi : nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi

5

Lingua sed torpet, tenuis sub artus
Flamma dimanat, sonitu suopte

10

Tintinant aures, gemina teguntur

Lumina nocte.
Otium, Catulle, tibi molestum est :
Otio exsultas, nimiumque gestis :
Otium et reges prius et beatas

Perdidit urbes.

15

LXXII.

AD LESBIAM.

DICEBAS quondam, solum te nosse Catullum,

Lesbia, nec præ me velle tenere Jovem.
Dilexi tum te, non tantum ut vulgus amicam,

Sed pater ut gnatos diligit et generos.
Nunc te cognovi. Quare, etsi impensius uror,

,
Multo mî tamen es vilior et levior.
Qui potis est ? inquis. Quod amantem injuria talis

Cogit amare magis, sed bene velle minus.

5

LXXV. AD LESBIAM.

NULLA potest mulier tantum se dicere amatam

Vere, quantum a me, Lesbia, amata, mea, es. Nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta,

Quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
Nunc est mens diducta tua mea, Lesbia, culpa,

Atque ita se officio perdidit ipsa suo,
Ut jam nec bene velle queam tibi, si optima fias,

Nec desistere amare, omnia si facias.

5

LXXXIV. DE ARRIO.

CHOMMODA dicebat, si quando commoda vellet

Dicere, et hinsidias Arrius insidias :

5

Et tum mirifice sperabat se esse locutum,

Quum, quantum poterat, dixerat hinsidias.
Credo sic mater, sic Liber avunculus ejus,

Sic maternus avus dixerat, atque avia.
Hoc misso in Syriam, requierant omnibus aures,

Audibant eadem hæc leniter et leviter,
Nec sibi postilla metuebant talia verba,

Cum subito adfertur nuntius horribilis,
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,

Jam non Ionios esse, sed Hionios.

10

EXCERPTA E MARTIALI.

DE SPECTACULIS.

3. DE GENTIUM CONFLUXU ET CONGRATULATIONE.

5

Quæ tam seposita est, quæ gens tam barbara, Cæsar,

Ex qua spectator non sit in urbe tua ? Venit ab Orpheo cultor Rhodopeius Hæmo,

Venit et epoto Sarmata pastus equo; Et qui prima bibit deprensi flumina Nili,

Et quem supremæ Tethyos unda ferit. Festinavit Arabs, festinavere Sabæi;

Et Cilices nimbis hic maduere suis. Crinibus in nodum tortis venere Sicambri,

Atque aliter tortis crinibus Æthiopes.

10

Vox diversa sonat populorum : tum tamen una est,

Cum verus PATRIÆ diceris esse PATER.

8. DE DÆDALO.

DÆDALE, Lucano cum sic lacereris ab urso,

Quam cuperes pennas nunc habuisse tuas !

9. DE RHINOCEROTE.

PRÆSTITIT exhibitus tota tibi, Cæsar, arena,

Quæ non promisit, prælia rhinoceros.
O quam terribiles exarsit pronus in iras!

Quantus erat cornu, cui pila taurus erat !

18. DE TIGRIDE ET LEONE.

LAMBERE securi dextram consueta magistri

Tigris, ab Hyrcano gloria rara jugo, Sæva ferum rabido laceravit dente leonem :

Res nova, non ullis cognita temporibus. Ausa est tale nihil, silvis dum vixit in altis :

Postquam inter nos est, plus feritatis habet,

32. DE DAMA ET CANIBUS.

CONCITA veloces fugeret cum dama Molossos,

Et varia obliquas necteret arte moras ; Cæsaris ante pedes supplex similisque roganti

Constitit; et prædam non tetigere canes.

[blocks in formation]

Nosses jocosæ dulce cum sacrum Flora,
Festosque lusus, et licentiam vulgi:
Cur in theatrum, Cato severe, venisti?
An ideo tantum veneras, ut exires ?

13. DE REGULO.

ITUR ad Herculei gelidas qua Tiburis arces,

Canaque sulphureis Albula fumat aquis;
Rura, nemusque sacrum, dilectaque jugera Musis

Signat vicina quartus ab urbe lapis.
Hic rudis æstivas præstabat porticus umbras,
Heu

quam pæne novum porticus ausa nefas ! Nam subito collapsa ruit, cum mole sub illa

Gestatus bijugis Regulus esset equis.

5

14. DE ARRIA ET PÆTO.

Casta suo gladium cum traderet Arria Pato,

Quem de visceribus traxerat ipsa suis:
Si qua fides, Vulnus, quod feci, non dolet, inquit,

Sed quod tu facies, hoc mihi, Pæte, dolet.

19. AD TUCCAM.

Quid te, Tucca, juvat vetulo miscere Falerno

In Vaticanis condita musta cadis ?

« ForrigeFortsæt »