Billeder på siden
PDF
ePub

Aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
Aut quilibet, qui puriter lavit dentes,
Tamen renidere usque quaque te nollem:
Nam risu inepto res ineptior nulla est.

XLIII. IN AMICAM FORMIANI.

SALVE, nec minimo puella naso,
Nec bello pede, nec nigris ocellis,
Nec longis digitis, nec ore sicco,
Nec sane nimis elegante lingua,
Decoctoris amica Formiani.
Ten' provincia narrat esse bellam?
Tecum Lesbia nostra comparatur ?
O sæclum insipiens et inficetum !

XLIV. AD FUNDUM.

O FUNDE noster, seu Sabine, seu Tiburs,
(Nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
Cordi Catullum lædere: at quibus cordi est,
Quovis Sabinum pignore esse contendunt :)
Sed seu Sabine, sive verius Tiburs,
Fui libenter in tua suburbana
Villa, malamque pectore exspui tussim,
Non immerenti quam mihi meus venter,
Dum sumtuosas appeto, dedit, cœnas.
Nam, Sextianus dum volo esse conviva,
Orationem in Antium petitorem
Plenam veneni et pestilentiæ legit.

Hic me gravedo frigida et frequens tussis
Quassavit, usquedum in tuum sinum fugi,

15

5

5

10

[blocks in formation]

Et me recuravi otioque et urtica.
Quare refectus maximas tibi grates
Ago, meum quod non es ulta peccatum.
Nec deprecor jam, si nefaria scripta
Sextî recepso, quin gravedinem et tussim
Non mî, sed ipsi Sextio ferat frigus,

Qui tunc vocat me, cum malum legit librum.

XLV. DE ACME ET SEPTIMIO.

ACMEN Septimius, suos amores,
Tenens in gremio, Mea, inquit, Acme,
Ni te perdite amo, atque amare porro
Omnes sum assidue paratus annos,
Quantum qui pote plurimum perire,
Solus in Libya Indiave tosta
Casio veniam obvius leoni.

Hoc ut dixit, Amor, sinistram ut ante,
Dextram sternuit approbationem.
At Acme leviter caput reflectens,
Et dulcis pueri ebrios ocellos
Illo purpureo ore suaviata,

Sic, inquit, mea vita Septimille,

Huic uno domino usque serviamus,
Ut multo mihi major acriorque

Ignis mollibus ardet in medullis.

Hoc ut dixit, Amor, sinister ante,
Dextram sternuit approbationem.
Nunc ab auspicio bono profecti,
Mutuis animis amant, amantur.
Unam Septimius misellus Acmen
Mavult, quam Syrias Britanniasque :

10

15

20

Uno in Septimio fidelis Acme
Facit delicias libidinesque.
Quis ullos homines beatiores

Vidit? Quis Venerem auspicatiorem ?

XLVI. AD SE IPSUM DE ADVENTU VERIS.

JAM ver egelidos refert tepores,
Jam cœli furor æquinoctialis
Jucundis Zephyri silescit auris.
Linquantur Phrygii, Catulle, campi,
Nicææque ager uber æstuosæ.
Ad claras Asiæ volemus urbes.
Jam mens prætrepidans avet vagari,
Jam læti studio pedes vigescunt.
O dulces comitum valete cœtus,
Longe quos simul a domo profectos
Diversos variæ viæ reportant.

XLIX. AD M. T. CICERONEM.

DISERTISSIME Romuli nepotum,
Quot sunt, quotque fuere, Marce Tulli,
Quotque post aliis erunt in annis ;
Gratias tibi maximas Catullus

Agit, pessimus omnium poeta:

Tanto pessimus omnium poeta,

Quanto tu optimus omnium patronus.

L. AD LICINIUM.

HESTERNO, Licini, die otiosi

Multum lusimus in meis tabellis,

[blocks in formation]

Ut convenerat esse delicatos;
Scribens versiculos uterque nostrûm
Ludebat numero modo hoc modo illoc,

Reddens mutua per jocum atque vinum.
Atque illinc abii tuo lepore
Incensus, Licini, facetiisque,

5

Ut nec me miserum cibus juvaret,
Nec somnus tegeret quiete ocellos;
Sed toto indomitus furore lecto

10

[blocks in formation]

Versarer, cupiens videre lucem,

Ut tecum loquerer, simulque ut essem.
At defessa labore membra postquam
Semimortua lectulo jacebant,

Hoc, jucunde, tibi poema feci,

Ex quo perspiceres meum dolorem.

Nunc audax, cave, sis, precesque nostras,
Oramus, cave despuas, ocelle,

Ne pœnas Nemesis reposcat a te.

Est vehemens dea; lædere hanc caveto.

LI. AD LESBIAM.

ILLE mî par esse deo videtur,
Ille, si fas est, superare divos,
Qui sedens adversus identidem te
Spectat et audit

Dulce ridentem, misero quod omnes
Eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mî

Lingua sed torpet, tenuis sub artus
Flamma dimanat, sonitu suopte

5

10

10

Tintinant aures, gemina teguntur
Lumina nocte.

Otium, Catulle, tibi molestum est:
Otio exsultas, nimiumque gestis:
Otium et reges prius et beatas
Perdidit urbes.

LXXII. AD LESBIAM.

DICEBAS quondam, solum te nosse Catullum,
Lesbia, nec præ me velle tenere Jovem.
Dilexi tum te, non tantum ut vulgus amicam,
Sed pater ut gnatos diligit et generos.
Nunc te cognovi. Quare, etsi impensius uror,
Multo mi tamen es vilior et levior.

Qui potis est? inquis. Quod amantem injuria talis
Cogit amare magis, sed bene velle minus.

LXXV. AD LESBIAM.

NULLA potest mulier tantum se dicere amatam
Vere, quantum a me, Lesbia, amata, mea, es.
Nulla fides ullo fuit umquam fœdere tanta,

Quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
Nunc est mens diducta tua mea, Lesbia, culpa,

Atque ita se officio perdidit ipsa suo,

Ut jam nec bene velle queam tibi, si optima fias,
Nec desistere amare, omnia si facias.

LXXXIV. DE ARRIO.

CHOMMODA dicebat, si quando commoda vellet
Dicere, et hinsidias Arrius insidias :

15

5

« ForrigeFortsæt »