Et Batti veteris sacrum sepulcrum; Aut quam sidera multa, quum tacet nox, Furtivos hominum vident amores, Tam te basia multa basiare
Vesano satis et super Catullo est, Quæ nec pernumerare curiosi Possint, nec mala fascinare lingua.
MARRUCINE Asini, manu sinistra
Non belle uteris in joco atque vino:
Tollis lintea negligentiorum.
Hoc salsum esse putas? Fugit te, inepte:
Quamvis sordida res et invenusta est.
Non credis mihi? crede Pollioni Fratri, qui tua furta vel talento Mutari velit est enim leporum Disertus puer ac facetiarum. Quare aut hendecasyllabos trecentos Exspecta, aut mihi linteum remitte: Quod me non movet æstimatione, Verum est μvnμóovvov mei sodalis Nam sudaria Sætaba ex Iberis Miserunt mihi muneri Fabullus
Hæc amem necesse est,
Ut Veranniolum meum et Fabullum.
CŒNABIS bene, mi Fabulle, apud me
Paucis, si tibi Dî favent, diebus,
Si tecum attuleris bonam atque magnam Cœnam, non sine candida puella,
Et vino, et sale, et omnibus cachinnis. Hæc si, inquam, attuleris, venuste noster, Cœnabis bene: nam tui Catulli
Plenus sacculus est aranearum.
Sed contra accipies meros amores, Seu quid suavius elegantiusve est ; Nam unguentum dabo, quod meæ puellæ Donarunt Veneres Cupidinesque : Quod tu quum olfacies, Deos rogabis, Totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
SUFFENUS iste, Vare, quem probe nosti, Homo est venustus, et dicax et urbanus, Idemque longe plurimos facit versus.
Puto esse ego illi millia aut decem, aut plura Perscripta: nec sic, ut fit, in palimpsesto Relata; chartæ regiæ, novi libri, Novi umbilici, lora rubra, membrana Directa plumbo, et pumice omnia æquata. Hæc cum legas, tum bellus ille et urbanus Suffenus, unus caprimulgus, aut fossor Rursus videtur: tantum abhorret ac mutat Hoc quid putemus esse? Qui modo scurra, Aut si quid hac re tritius, videbatur, Idem inficeto est inficetior rure,
Simul poemata attigit; neque idem unquam Eque est beatus, ac poema quum scribit:
Tam gaudet in se, tamque se ipse miratur. Nimirum idem omnes fallimur; neque est quisquam, Quem non in aliqua re videre Suffenum
Possis. Suus quoique attributus est error: Sed non videmus manticæ quid in tergo est.
FURI, villula vestra non ad Austri Flatus opposita est, nec ad Favonî, Nec sævi Boreæ, aut Apeliotæ,
Verum ad millia quindecim et ducentos. O ventum horribilem atque pestilentem!
XXXI. AD SIRMIONEM PENINSULAM.
PENINSULARUM, Sirmio, insularumque Ocelle, quascunque in liquentibus stagnis Marique vasto fert uterque Neptunus: Quam te libenter, quamque lætus inviso! Vix mî ipse credens Thyniam atque Bithynos Liquisse campos et videre te in tuto.
O quid solutis est beatius curis ?
Cum mens onus reponit, ac peregrino Labore fessi venimus Larem ad nostrum, Desideratoque acquiescimus lecto.
Hoc est, quod unum est pro laboribus tantis. Salve, o venusta Sirmio, atque hero gaude; Gaudete vosque, Lydia lacus undæ : Ridete, quidquid est domi cachinnorum.
XXXIV. AD DIANAM.
DIANE sumus in fide, Puellæ et pueri integri; Dianam pueri integri Puellæque canamus.
O Latonia, maximi Magna progenies Jovis, Quam mater prope Deliam Deposivit olivam;
Montium domina ut fores, Silvarumque virentium, Saltuumque reconditorum, Amniumque sonantum.
Veronam veniat, Novi relinquens Comi monia, Lariumque litus : Nam quasdam volo cogitationes Amici accipiat sui meique. Quare, si sapiet, viam vorabit, Quamvis candida millies puella Euntem revocet, manusque collo Ambas injiciens roget morari,
Quæ nunc, si mihi vera nuntiantur, Illum deperit impotente amore. Nam, quo tempore legit inchoatam Dindymi dominam, ex eo misellæ Ignes interiorem edunt medullam. Ignosco tibi, Sapphicâ puella Musâ doctior; est enim venuste Magna Cæcilio inchoata Mater.
EGNATIUS, quod candidos habet dentes,
Renidet usque quaque: si ad rei ventum est Subsellium, quum orator excitat fletum, Renidet ille: si pii ad rogum filî
Lugetur, orba quum flet unicum mater,
Renidet ille quidquid est, ubicunque est,
Quodcunque agit, renidet. Hunc habet morbum,
Neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum. Quare monendus es mihi, bone Egnati: Si urbanus, esses, aut Sabinus, aut Tiburs, Aut pastus Umber, aut obesus Etruscus, Aut Lanuvinus ater atque dentatus,
« ForrigeFortsæt » |