Billeder på siden
PDF
ePub

Et Batti veteris sacrum sepulcrum;
Aut quam
sidera multa, quum tacet nox,
Furtivos hominum vident amores,
Tam te basia multa basiare

Vesano satis et super Catullo est,
Quæ nec pernumerare curiosi
Possint, nec mala fascinare lingua.

XII. AD ASINIUM.

MARRUCINE Asini, manu sinistra

Non belle uteris in joco atque vino:

Tollis lintea negligentiorum.

Hoc salsum esse putas? Fugit te, inepte:

Quamvis sordida res et invenusta est.

Non credis mihi? crede Pollioni
Fratri, qui tua furta vel talento
Mutari velit est enim leporum
Disertus puer ac facetiarum.
Quare aut hendecasyllabos trecentos
Exspecta, aut mihi linteum remitte:
Quod me non movet æstimatione,
Verum est μvnμóovvov mei sodalis
Nam sudaria Sætaba ex Iberis
Miserunt mihi muneri Fabullus

Et Verannius.

Hæc amem necesse est,

Ut Veranniolum meum et Fabullum.

XIII. AD FABULLUM.

CŒNABIS bene, mi Fabulle, apud me

Paucis, si tibi Dî favent, diebus,

10

5

10

15

Si tecum attuleris bonam atque magnam
Cœnam, non sine candida puella,

Et vino, et sale, et omnibus cachinnis.
Hæc si, inquam, attuleris, venuste noster,
Cœnabis bene: nam tui Catulli

Plenus sacculus est aranearum.

Sed contra accipies meros amores,
Seu quid suavius elegantiusve est ;
Nam unguentum dabo, quod meæ puellæ
Donarunt Veneres Cupidinesque :
Quod tu quum olfacies, Deos rogabis,
Totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

XXII. AD VARUM.

SUFFENUS iste, Vare, quem probe nosti,
Homo est venustus, et dicax et urbanus,
Idemque longe plurimos facit versus.

Puto esse ego illi millia aut decem, aut plura
Perscripta: nec sic, ut fit, in palimpsesto
Relata; chartæ regiæ, novi libri,
Novi umbilici, lora rubra, membrana
Directa plumbo, et pumice omnia æquata.
Hæc cum legas, tum bellus ille et urbanus
Suffenus, unus caprimulgus, aut fossor
Rursus videtur: tantum abhorret ac mutat
Hoc quid putemus esse? Qui modo scurra,
Aut si quid hac re tritius, videbatur,
Idem inficeto est inficetior rure,

Simul poemata attigit; neque idem unquam
Eque est beatus, ac poema quum scribit:

5

10

5

10

15

Tam gaudet in se, tamque se ipse miratur.
Nimirum idem omnes fallimur; neque est quisquam,
Quem non in aliqua re videre Suffenum

Possis. Suus quoique attributus est error:
Sed non videmus manticæ quid in tergo est.

XXVI. AD FURIUM.

FURI, villula vestra non ad Austri
Flatus opposita est, nec ad Favonî,
Nec sævi Boreæ, aut Apeliotæ,

Verum ad millia quindecim et ducentos.
O ventum horribilem atque pestilentem!

[blocks in formation]

XXXI. AD SIRMIONEM PENINSULAM.

PENINSULARUM, Sirmio, insularumque
Ocelle, quascunque in liquentibus stagnis
Marique vasto fert uterque Neptunus:
Quam te libenter, quamque lætus inviso!
Vix mî ipse credens Thyniam atque Bithynos
Liquisse campos et videre te in tuto.

O quid solutis est beatius curis ?

Cum mens onus reponit, ac peregrino
Labore fessi venimus Larem ad nostrum,
Desideratoque acquiescimus lecto.

Hoc est, quod unum est pro laboribus tantis.
Salve, o venusta Sirmio, atque hero gaude;
Gaudete vosque, Lydia lacus undæ :
Ridete, quidquid est domi cachinnorum.

[ocr errors][merged small]

XXXIV. AD DIANAM.

DIANE sumus in fide,
Puellæ et pueri integri;
Dianam pueri integri
Puellæque canamus.

O Latonia, maximi
Magna progenies Jovis,
Quam mater prope Deliam
Deposivit olivam;

Montium domina ut fores,
Silvarumque virentium,
Saltuumque reconditorum,
Amniumque sonantum.

Tu Lucina dolentibus

[merged small][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]

Veronam veniat, Novi relinquens
Comi monia, Lariumque litus :
Nam quasdam volo cogitationes
Amici accipiat sui meique.
Quare, si sapiet, viam vorabit,
Quamvis candida millies puella
Euntem revocet, manusque collo
Ambas injiciens roget morari,

Quæ nunc, si mihi vera nuntiantur,
Illum deperit impotente amore.
Nam, quo tempore legit inchoatam
Dindymi dominam, ex eo misellæ
Ignes interiorem edunt medullam.
Ignosco tibi, Sapphicâ puella
Musâ doctior; est enim venuste
Magna Cæcilio inchoata Mater.

5

10

15

XXXIX. IN EGNATIUM.

EGNATIUS, quod candidos habet dentes,

Renidet usque quaque: si ad rei ventum est
Subsellium, quum orator excitat fletum,
Renidet ille: si pii ad rogum filî

Lugetur, orba quum flet unicum mater,

Renidet ille quidquid est, ubicunque est,

Quodcunque agit, renidet. Hunc habet morbum,

Neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
Quare monendus es mihi, bone Egnati:
Si urbanus, esses, aut Sabinus, aut Tiburs,
Aut pastus Umber, aut obesus Etruscus,
Aut Lanuvinus ater atque dentatus,

5

10

« ForrigeFortsæt »