Billeder på siden
PDF
ePub

Ad solam dominam usque pipilabat.
Qui nunc it per iter tenebricosum,
Illuc, unde negant redire quemquam.
At vobis male sit, malæ tenebræ
Orci, quæ omnia bella devoratis!
Tam bellum mihi passerem abstulistis.
O factum male! o miselle passer!
Tua nunc opera meæ puellæ
Flendo turgiduli rubent ocelli.

10

15

IV. DEDICATIO PHASELI.

PHASELUS ille, quem videtis, hospites,
Ait fuisse navium celerrimus,

Neque ullius natantis impetum trabis
Nequisse præterire, sive palmulis

Opus foret volare, sive linteo.

5

[blocks in formation]

Vocaret aura, sive utrumque Jupiter
Simul secundus incidisset in pedem;
Neque ulla vota litoralibus Diis
Sibi esse facta, quum veniret a mare
Novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
Sed hæc prius fuere: nunc recondita
Senet quiete, seque dedicat tibi,
Gemelle Castor, et gemelle Castoris.

V. AD LESBIAM.

VIVAMUS, mea Lesbia, atque amemus,
Rumoresque senum severiorum
Omnes unius æstimemus assis.
Soles occidere et redire possunt :
Nobis, quum semel occidit brevis lux,

Nox est perpetua una dormienda.
Da mî basia mille, deinde centum,

Dein mille altera, dein secunda centum,
Deinde usque altera mille, deinde centum.
Dein, quum millia multa fecerimus,
Conturbabimus illa, ne sciamus,
Aut ne quis malus invidere possit,
Quum tantum sciat esse basiorum.

[blocks in formation]

Quam magnus numerus Libyssæ arenæ

Laserpiciferis jacet Cyrenis,

Oraclum Jovis inter æstuosi

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Et Batti veteris sacrum sepulcrum ;

Aut

quam sidera multa, quum tacet nox,
Furtivos hominum vident amores,
Tam te basia multa basiare

Vesano satis et super Catullo est,
Quæ nec pernumerare curiosi
Possint, nec mala fascinare lingua.

XII. AD ASINIUM.

MARRUCINE Asini, manu sinistra
Non belle uteris in joco atque vino :
Tollis lintea negligentiorum.

Hoc salsum esse putas? Fugit te, inepte:
Quamvis sordida res et invenusta est.
Non credis mihi? crede Pollioni

Fratri, qui tua furta vel talento
Mutari velit est enim leporum
Disertus puer ac facetiarum.
Quare aut hendecasyllabos trecentos
Exspecta, aut mihi linteum remitte :
Quod me non movet æstimatione,
Verum est μvnμóσvvov mei sodalis.
Nam sudaria Sætaba ex Iberis
Miserunt mihi muneri Fabullus

Et Verannius.

Hæc amem necesse est,

Ut Veranniolum meum et Fabullum.

XIII. AD FABULLUM.

CŒNABIS bene, mi Fabulle, apud me

Paucis, si tibi Dî favent, diebus,

10

15

Si tecum attuleris bonam atque magnam
Cœnam, non sine candida puella,

Et vino, et sale, et omnibus cachinnis.
Hæc si, inquam, attuleris, venuste noster,
Cœnabis bene: nam tui Catulli

Plenus sacculus est aranearum.

Sed contra accipies meros amores,
Seu quid suavius elegantiusve est ;
Nam unguentum dabo, quod meæ puellæ
Donarunt Veneres Cupidinesque :
Quod tu quum olfacies, Deos rogabis,
Totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

XXII. AD VARUM.

SUFFENUS iste, Vare, quem probe nosti,
Homo est venustus, et dicax et urbanus,
Idemque longe plurimos facit versus.

Puto esse ego illi millia aut decem, aut plura
Perscripta: nec sic, ut fit, in palimpsesto
Relata; chartæ regiæ, novi libri,
Novi umbilici, lora rubra, membrana
Directa plumbo, et pumice omnia æquata.
Hæc cum legas, tum bellus ille et urbanus
Suffenus, unus caprimulgus, aut fossor
Rursus videtur: tantum abhorret ac mutat
Hoc quid putemus esse? Qui modo scurra,
Aut si quid hac re tritius, videbatur,
Idem inficeto est inficetior rure,

Simul poemata attigit; neque idem unquam
Eque est beatus, ac poema quum scribit:

5

10

5

10

15

Tam gaudet in se, tamque se ipse miratur.
Nimirum idem omnes fallimur; neque est quisquam,
Quem non in aliqua re videre Suffenum
Possis. Suus quoique attributus est error:
Sed non videmus manticæ quid in tergo est.

XXVI. AD FURIUM.

FURI, villula vestra non ad Austri
Flatus opposita est, nec ad Favonî,
Nec sævi Boreæ, aut Apeliotæ,

Verum ad millia quindecim et ducentos.
O ventum horribilem atque pestilentem!

XXXI. AD SIRMIONEM PENINSULAM.

PENINSULARUM, Sirmio, insularumque
Ocelle, quascunque in liquentibus stagnis
Marique vasto fert uterque Neptunus:
Quam te libenter, quamque lætus inviso!
Vix mî ipse credens Thyniam atque Bithynos
Liquisse campos et videre te in tuto.
O quid solutis est beatius curis?
Cum mens onus reponit, ac peregrino
Labore fessi venimus Larem ad nostrum,
Desideratoque acquiescimus lecto.

Hoc est, quod unum est pro laboribus tantis.
Salve, o venusta Sirmio, atque hero gaude;
Gaudete vosque, Lydia lacus undæ :
Ridete, quidquid est domi cachinnorum.

20

5

10

« ForrigeFortsæt »