Ad solam dominam usque pipilabat. Qui nunc it per iter tenebricosum, Illuc, unde negant redire quemquam. At vobis male sit, malæ tenebræ Orci, quæ omnia bella devoratis! Tam bellum mihi passerem abstulistis. O factum male! o miselle passer! Tua nunc opera meæ puellæ Flendo turgiduli rubent ocelli.
PHASELUS ille, quem videtis, hospites, Ait fuisse navium celerrimus,
Neque ullius natantis impetum trabis Nequisse præterire, sive palmulis
Opus foret volare, sive linteo.
Vocaret aura, sive utrumque Jupiter Simul secundus incidisset in pedem; Neque ulla vota litoralibus Diis Sibi esse facta, quum veniret a mare Novissimo hunc ad usque limpidum lacum. Sed hæc prius fuere: nunc recondita Senet quiete, seque dedicat tibi, Gemelle Castor, et gemelle Castoris.
VIVAMUS, mea Lesbia, atque amemus, Rumoresque senum severiorum Omnes unius æstimemus assis. Soles occidere et redire possunt : Nobis, quum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetua una dormienda. Da mî basia mille, deinde centum,
Dein mille altera, dein secunda centum, Deinde usque altera mille, deinde centum. Dein, quum millia multa fecerimus, Conturbabimus illa, ne sciamus, Aut ne quis malus invidere possit, Quum tantum sciat esse basiorum.
Quam magnus numerus Libyssæ arenæ
Laserpiciferis jacet Cyrenis,
Oraclum Jovis inter æstuosi
Et Batti veteris sacrum sepulcrum ;
quam sidera multa, quum tacet nox, Furtivos hominum vident amores, Tam te basia multa basiare
Vesano satis et super Catullo est, Quæ nec pernumerare curiosi Possint, nec mala fascinare lingua.
XII. AD ASINIUM.
MARRUCINE Asini, manu sinistra Non belle uteris in joco atque vino : Tollis lintea negligentiorum.
Hoc salsum esse putas? Fugit te, inepte: Quamvis sordida res et invenusta est. Non credis mihi? crede Pollioni
Fratri, qui tua furta vel talento Mutari velit est enim leporum Disertus puer ac facetiarum. Quare aut hendecasyllabos trecentos Exspecta, aut mihi linteum remitte : Quod me non movet æstimatione, Verum est μvnμóσvvov mei sodalis. Nam sudaria Sætaba ex Iberis Miserunt mihi muneri Fabullus
Hæc amem necesse est,
Ut Veranniolum meum et Fabullum.
CŒNABIS bene, mi Fabulle, apud me
Paucis, si tibi Dî favent, diebus,
Si tecum attuleris bonam atque magnam Cœnam, non sine candida puella,
Et vino, et sale, et omnibus cachinnis. Hæc si, inquam, attuleris, venuste noster, Cœnabis bene: nam tui Catulli
Plenus sacculus est aranearum.
Sed contra accipies meros amores, Seu quid suavius elegantiusve est ; Nam unguentum dabo, quod meæ puellæ Donarunt Veneres Cupidinesque : Quod tu quum olfacies, Deos rogabis, Totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
SUFFENUS iste, Vare, quem probe nosti, Homo est venustus, et dicax et urbanus, Idemque longe plurimos facit versus.
Puto esse ego illi millia aut decem, aut plura Perscripta: nec sic, ut fit, in palimpsesto Relata; chartæ regiæ, novi libri, Novi umbilici, lora rubra, membrana Directa plumbo, et pumice omnia æquata. Hæc cum legas, tum bellus ille et urbanus Suffenus, unus caprimulgus, aut fossor Rursus videtur: tantum abhorret ac mutat Hoc quid putemus esse? Qui modo scurra, Aut si quid hac re tritius, videbatur, Idem inficeto est inficetior rure,
Simul poemata attigit; neque idem unquam Eque est beatus, ac poema quum scribit:
Tam gaudet in se, tamque se ipse miratur. Nimirum idem omnes fallimur; neque est quisquam, Quem non in aliqua re videre Suffenum Possis. Suus quoique attributus est error: Sed non videmus manticæ quid in tergo est.
FURI, villula vestra non ad Austri Flatus opposita est, nec ad Favonî, Nec sævi Boreæ, aut Apeliotæ,
Verum ad millia quindecim et ducentos. O ventum horribilem atque pestilentem!
XXXI. AD SIRMIONEM PENINSULAM.
PENINSULARUM, Sirmio, insularumque Ocelle, quascunque in liquentibus stagnis Marique vasto fert uterque Neptunus: Quam te libenter, quamque lætus inviso! Vix mî ipse credens Thyniam atque Bithynos Liquisse campos et videre te in tuto. O quid solutis est beatius curis? Cum mens onus reponit, ac peregrino Labore fessi venimus Larem ad nostrum, Desideratoque acquiescimus lecto.
Hoc est, quod unum est pro laboribus tantis. Salve, o venusta Sirmio, atque hero gaude; Gaudete vosque, Lydia lacus undæ : Ridete, quidquid est domi cachinnorum.
« ForrigeFortsæt » |