Testor majorum cineres tibi, Roma, verendos, Sub quorum titulis Africa tonsa jaces, Et Persen, proavi simulantem pectus Achillis, Quique tuas proavo fregit Achille domos : Me neque censuræ legem mollisse, nec ulla Labe mea vestros erubuisse focos. Non fuit exuviis tantis Cornelia damnum : Quin erat et magnæ pars imitanda domus. Nec mea mutata est ætas; sine crimine tota est: Viximus insignes inter utramque facem.
Mî natura dedit leges a sanguine ductas, Ne possem melior judicis esse metu. Quælibet austeras de me ferat urna tabellas, Turpior assessu non erit ulla meo.
Vel tu, quæ tardam movisti fune Cybellen, Claudia, turritæ rara ministra deæ :
Vel cui, commissos cum Vesta reposceret ignes,
Exhibuit vivos carbasus alba focos.
Nec te, dulce caput, mater Scribonia, læsi. In me mutatum quid, nisi fata, velis? Maternis laudor lacrimis, urbisque querelis, Defensa et gemitu Cæsaris ossa mea. Ille, sua nata dignam, vixisse sororem Increpat et lacrimas vidimus ire deo.
Et tamen emerui generosos vestis honores,
Nec mea de sterili facta rapina domo.
Tu, Lepide, et tu, Paulle, meum post fata levamen, Condita sunt vestro lumina nostra sinu.
Vidimus et fratrem sellam geminasse curulem, Consule quo facto tempore rapta soror.
Filia, tu specimen Censuræ nata paternæ, Fac teneas unum, nos imitata, virum.
Et serie fulcite genus. Mihi cymba volenti Solvitur, aucturis tot mea fata meis. Hæc est feminei merces extrema triumphi, Laudat ubi emeritum libera fama rogum. Nunc tibi commendo, communia pignora, natos. Hæc cura et cineri spirat inusta meo. Fungere maternis vicibus, pater. Illa meorum Omnis erit collo turba ferenda tuo.
Oscula cum dederis tua flentibus, adjice matris. Tota domus cœpit nunc onus esse tuum. Et, si quid doliturus eris, sine testibus illis; Cum venient, siccis oscula falle genis. Sat tibi sint noctes, quas de me, Paulle, fatiges: Somniaque in faciem credita sæpe meam. Atque, ubi secreto nostra ad simulacra loqueris, Ut responsuræ singula verba jace.
Seu tamen adversum mutarit janua lectum, Sederit et nostro cauta noverca toro, Conjugium, pueri, laudate et ferte paternum; Capta dabit vestris moribus illa manus.
Nec matrem laudate nimis: collata priori Vertet in offensas libera verba suas.
Seu memor ille mea contentus manserit umbra, Et tanti cineres duxerit esse meos:
Discite venturam jam nunc sentire senectam,
Colibis ad curas nec vacet ulla via.
Quod mihi detractum est, vestros accedat ad annos: Prole mea Paullum sic juvet esse senem.
Et bene habet: nunquam mater lugubria sumsi ; Venit in exsequias tota caterva meas. Causa perorata est. Flentes me surgite, testes,
Dum pretium vitæ grata rependit humus.
Moribus et cœlum patuit; sim digna merendo, Cujus honoratis ossa vehantur aquis.
Quor dono lepidum novum libellum, Arida modo pumice expolitum? Corneli, tibi: namque tu solebas Meas esse aliquid putare nugas
Jam tum, quum ausus es unus Italorum Omne ævum tribus explicare chartis,
Doctis, Jupiter! et laboriosis.
Quare habe tibi, quidquid hoc libelli est, Qualecunque: quod, o patrona Virgo, Plus uno maneat perenne sæclo.
III. LUCTUS IN MORTE PASSERIS.
LUGETE, O Veneres Cupidinesque, Et quantum est hominum venustiorum. Passer mortuus est meæ puellæ, Passer, deliciæ meæ puellæ, Quem plus illa oculis suis amabat. Nam mellitus erat, suamque norat Ipsam tam bene, quam puella matrem : Nec sese a gremio illius movebat, Sed circumsiliens modo huc, modo illuc,
Ad solam dominam usque pipilabat. Qui nunc it per iter tenebricosum, Illuc, unde negant redire quemquam. At vobis male sit, malæ tenebræ Orci, quæ omnia bella devoratis! Tam bellum mihi passerem abstulistis. O factum male! o miselle Tua nunc opera meæ puellæ Flendo turgiduli rubent ocelli.
PHASELUS ille, quem videtis, hospites, Ait fuisse navium celerrimus,
Neque ullius natantis impetum trabis Nequisse præterire, sive palmulis
Opus foret volare, sive linteo.
Et hoc negat minacis Adriatici
Negare litus, insulasve Cycladas,
Rhodumve nobilem, horridamve Thraciam, Propontida, trucemve Ponticum sinum; Ubi iste, post phaselus, antea fuit Comata silva: nam Cytorio in jugo Loquente sæpe sibilum edidit coma. Amastri Pontica, et Cytore buxifer, Tibi hæc fuisse et esse cognitissima, Ait phaselus: ultima ex origine Tuo stetisse dicit in cacumine, Tuo imbuisse palmulas in æquore, Et inde tot per impotentia freta Herum tulisse; læva, sive dextera
Vocaret aura, sive utrumque Jupiter Simul secundus incidisset in pedem; Neque ulla vota litoralibus Diis Sibi esse facta, quum veniret a mare Novissimo hunc ad usque limpidum lacum. Sed hæc prius fuere: nunc recondita Senet quiete, seque dedicat tibi, Gemelle Castor, et gemelle Castoris.
VIVAMUS, mea Lesbia, atque amemus, Rumoresque senum severiorum Omnes unius æstimemus assis. Soles occidere et redire possunt : Nobis, quum semel occidit brevis lux, Nox est perpetua una dormienda. Da mî basia mille, deinde centum, Dein mille altera, dein secunda centum, Deinde usque altera mille, deinde centum. Dein, quum millia multa fecerimus, Conturbabimus illa, ne sciamus, Aut ne quis malus invidere possit, Quum tantum sciat esse basiorum.
QUERIS, quot mihi basiationes
Tuæ, Lesbia, sint satis superque ? Quam magnus numerus Libyssæ arenæ
Laserpiciferis jacet Cyrenis,
Oraclum Jovis inter æstuosi
« ForrigeFortsæt » |