Billeder på siden
PDF
ePub

Et jam quarta canit venturam buccina lucem;
Ipsaque in Oceanum sidera lapsa cadunt.
Experiar somnum: de te mihi somnia quæram:
Fac venias oculis umbra benigna meis.'
Dixit, et incerto permisit brachia somno,
Nescia se furiis accubuisse novis.
Nam Vesta, Iliacæ felix tutela favillæ,
Culpam alit, et plures condit in ossa faces.
Illa ruit, qualis celerem prope Thermodonta
Strymonis abscisso fertur aperta sinu.
Urbi festus erat :-dixere Palilia patres;
Hic primus cœpit manibus esse dies;
Annua pastorum convivia, lusus in urbe,
Cum pagana madent fercula deliciis,
Cumque super raros fœni flammantis acervos
Trajicit immundos ebria turba pedes.
Romulus excubias decrevit in otia solvi,

65

70

75

Atque intermissa castra silere tuba.

80

Hoc Tarpeia suum tempus rata, convenit hostem;
Pacta ligat, pactis ipsa futura comes.

Mons erat ascensu dubius, festoque remissus.

Nec mora, vocales occupat ense canes.

Omnia præbebant somnos: sed Juppiter unus
Decrevit pœnis invigilare tuis.

85

Prodiderat portæque fidem, patriamque jacentem,
Nubendique petit, quem velit ipsa, diem.

At Tatius-neque enim sceleri dedit hostis honorem--
Nube, ait, et regni scande cubile mei.

Dixit, et ingestis comitum superobruit armis.
Hæc, virgo, officiis dos erat apta tuis.

A duce Tarpeio mons est cognomen adeptus.
O vigil, injustæ præmia sortis habes.

90

V.-6.

SACRA facit vates, sint ora faventia sacris,
Et cadat ante meos icta juvenca focos.
Serta Philetæis certent Romana corymbis,

Et Cyrenæas urna ministret aquas.

Costum molle date, et blandi mihi turis honores,
Terque focum circa laneus orbis eat.

5

Spargite me lymphis, carmenque recentibus aris
Tibia Mygdoniis libet eburna cadis.

moles

Ite procul, fraudes: alio sint aëre noxæ :
Pura novum vati laurea mollit iter.
Musa, Palatini reseramus Apollinis ædem :
Res est, Calliope, digna favore tuo.
Cæsaris in nomen ducuntur carmina: Cæsar
Dum canitur, quæso, Juppiter, ipse vaces.
Est Phoebi fugiens Athamana ad litora portus,
Qua sinus Ioniæ murmura condit aquæ,
Actia Iulææ pelagus monumenta carinæ,
Nautarum votis non operosa via.
Huc mundi coiere manus: stetit æquore
Pinea, nec remis æqua favebat avis.
Altera classis erat Teucro damnata Quirino,
Pilaque feminea turpiter acta manu.
Hinc Augusta ratis plenis Jovis omine velis,
Signaque jam patriæ vincere docta suæ.
Tandem acies geminos Nereus lunarat in arcus:
Armorum radiis picta tremebat aqua;
Cum Phoebus linquens stantem se vindice Delon,
(Nam tulit iratos mobilis una Notos)
Adstitit Augusti puppem super, et nova flamma

Luxit in obliquam ter sinuata facem.

[blocks in formation]

Non ille attulerat crines in colla solutos,
Aut testudineæ carmen inerme lyræ:
Sed quali adspexit Pelopeum Agamemnona vultu,
Egessitque avidis Dorica castra rogis:
Aut qualis flexos solvit Pythona per orbes
Serpentem, imbelles quem timuere lyræ.
Mox ait, 'O longa mundi servator ab Alba,
Auguste, Hectoreis cognite major avis,
Vince mari: jam terra tua est: tibi militat arcus,
Et favet ex humeris hoc onus omne meis.
Solve metu patriam, quæ nunc, te vindice freta,
Imposuit proræ publica vota tuæ.
Quam nisi defendes, murorum Romulus augur
Ire Palatinas non bene vidit aves.

Et nimium remis audent; proh, turpe Latinis,
Principe te, fluctus regia vela pati !
Nec te, quod classis centenis remiget alis,
Terreat: invito labitur illa mari.

Quodque vehunt prora Centauros saxa minantes,
Tigna cava et pictos experiere metus.

Frangit et attollit vires in milite causa:

Quæ nisi justa subest, excutit arma pudor.

Tempus adest: committe rates: ego temporis auctor
Ducam laurigera Julia rostra manu.'

Dixerat, et pharetræ pondus consumit in arcus:
Proxima post arcus Cæsaris hasta furit.
Vincit Roma fide Phoebi; dat femina pœnas;
Sceptra per Ionias fracta vehuntur aquas.

At pater Idalio miratus Cæsar ab astro,

'Sum deus en nostri sanguinis ista fides." Prosequitur cantu Triton, omnesque marinæ Plauserunt circa libera signa deæ.

35

40

45

50

55

60

Illa petit Nilum cymba male nixa fugaci,
Hoc unum, jusso non moritura die.

Dî melius! Quantus mulier foret una triumphus,
Ductus erat per quas ante Jugurtha vias!
Actius hinc traxit Phoebus monumenta, quod ejus
Una decem vieit missa sagitta rates.
Bella satis cecini: citharam jam poscit Apollo
Victor, et ad placidos exuit arma choros.
Candida nunc molli subeant convivia ludo,
Blanditiæque fluant per mea colla rosæ :
Vinaque fundantur prælis elisa Falernis,

Terque lavet nostras spica Cilissa comas.
Ingenium potis irritet Musa poetis :

Bacche, soles Phobo fertilis esse tuo.
Ille paludosos memoret servire Sicambros:
Cepheam hic Meroen fuscaque regna canat.
Hic referat sero confessum foedere Parthum:

Reddat signa Remi: mox dabit ipse sua.
Sive aliquid pharetris Augustus parcet Eois,
Differat in pueros ista tropæa suos.
Gaude, Crasse, nigras si quid sapis inter arenas;
Ire per Euphraten ad tua busta licet.

Sic noctem patera, sic ducam carmine, donec
Injiciat radios in mea vina dies.

65

70

75

80

85

V.-11.

DESINE, Paulle, meum lacrimis urgere sepulcrum:
Panditur ad nullas janua nigra preces.

Quum semel infernas intrarunt funera leges,
Non exorato stant adamante viæ.

Te licet orantem fuscæ deus audiat aulæ,
Nempe tuas lacrimas litora surda bibent.
Vota movent superos,-ubi portitor æra recepit,
Obserat herbosos lurida porta rogos.

Sic mostæ cecinere tubæ, quum subdita nostrum
Detraheret lecto fax inimica caput.

Quid mihi conjugium Paulli, quid currus avorum
Profuit, aut famæ pignora tanta meæ ?
Num minus immites habui Cornelia Parcas?
En sum, quod digitis quinque levatur, onus!
Damnatæ noctes, et vos vada lenta paludes,

Et quæcunque meos implicat unda pedes,
Immatura licet, tamen huc non noxia veni.
Det pater hinc umbræ mollia jura meæ.
Aut, si quis posita judex sedet Æacus urna,
In mea sortita vindicet ossa pila.
Assideant fratres: juxta Minoïa sella, et
Eumenidum intento turba severa foro.

Sisyphe, mole vaces: taceant Ixionis orbes:
Fallax Tantaleo corripiare liquor.

Cerberus et nullas hodie petat improbus umbras,
Et jaceat tacita lapsa catena sera.
Ipsa loquor pro me. Si fallo, pœna sororum,
Infelix humeros urgeat urna meos.
Si cui fama fuit per avita tropæa decori,
Afra Numantinos regna loquuntur avos.
Altera maternos exæquat turba Libones,

Et domus est titulis utraque fulta suis.
Mox, ubi jam facibus cessit prætexta maritis,
Vinxit et adspersas altera vitta comas;
Jungor, Paulle, tuo, sic discessura, cubili:
In lapide huic uni nupta fuisse legar.

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »