Billeder på siden
PDF
ePub

5

10

15

V.-4.

TARPEIUM nemus, et Tarpeiæ turpe sepulcrum
Fabor, et antiqui limina capta Jovis.
Lucus erat felix, hederoso conditus antro,
Multaque nativis obstrepit arbor aquis;
Silvani ramosa domus, quo dulcis ab æstu
Fistula poturas ire jubebat oves.
Hunc Tatius fontem vallo præcingit acerno,
Fidaque suggesta castra coronat humo.
Quid tum Roma fuit, tubicen vicina Curetis

Cum quateret lento murmure saxa Jovis,
Atque ubi nunc terris dicuntur jura subactis,
Stabant Romano pila Sabina Foro?
Murus erant montes: ubi nunc est Curia septa,
Bellicus ex illo fonte bibebat equus.
Hinc Tarpeia deæ fontem libavit: at illi

Urgebat medium fictilis urna caput.
Et satis una malæ potuit mors esse puellæ,
Quæ voluit flammas fallere, Vesta, tuas ?
Vidit arenosis Tatium proludere campis,
Pictaque per flavas arma levare jubas.
Obstupuit regis facie, et regalibus armis,
Interque oblitas excidit urna manus.
Sæpe illa immeritæ causata est omina Lunæ,
Et sibi tingendas dixit in amne comas:
Sæpe tulit blandis argentea lilia Nymphis,
Romula ne faciem læderet hasta Tatî.
Dumque subit primo Capitolia nubila fumo,
Retulit hirsutis brachia secta rubis;
Et sua Tarpeia residens ita flevit ab arce
Vulnera, vicino non patienda Jovi :

[blocks in formation]

'Ignes castrorum, et Tatiæ prætoria turmæ,
Et formosa oculis arma Sabina meis,
O utinam ad vestros sedeam captiva penates,

Dum captiva mei conspicer arma Tatî.
Romani montes, et montibus addita Roma,

Et valeat probro Vesta pudenda meo.
Ille equus, ille meos in castra reponet amores,
Cui Tatius dextras collocat ipse jubas.
Quid mirum in patrios Scyllam sævisse capillos?
Candidaque in sævos inguina versa canes?
Prodita quid mirum fraterni cornua monstri,
Quum patuit lecto stamine torta via?

Quantum ego sum Ausoniis crimen factura puellis,
Improba virgineo lecta ministra foco!
Pallados exstinctos si quis mirabitur ignes,
Ignoscat lacrimis spargitur ara meis.

[blocks in formation]

Cras, ut rumor ait, tota pugnabitur urbe :
Tu cape spinosi rorida terga jugi.

Lubrica tota via est, et perfida: quippe tacentes
Fallaci celat limite semper aquas.

50

O utinam magicæ nossem cantamina Musæ !
Hæc quoque formoso lingua tulisset opem.
Te toga picta decet: non quem sine matris honore
Nutrit inhumanæ dura papilla lupa.

Sive hospes, pariamve tua regina sub aula,

Dos tibi non humilis prodita Roma venit. Sin minus, at, raptæ ne sint impune Sabinæ, Me rape, et alterna lege repende vices. Commissas acies ego possum solvere: nuptæ, Vos medium palla fœdus inite mea.

55

60

Adde Hymenæe modos: tubicen fera murmura conde;

Credite, vestra meus molliet arma torus.

Et jam quarta canit venturam buccina lucem;
Ipsaque in Oceanum sidera lapsa cadunt.
Experiar somnum: de te mihi somnia quæram:
Fac venias oculis umbra benigna meis.'
Dixit, et incerto permisit brachia somno,
Nescia se furiis accubuisse novis.
Nam Vesta, Iliacæ felix tutela favillæ,
Culpam alit, et plures condit in ossa faces.
Illa ruit, qualis celerem prope Thermodonta
Strymonis abscisso fertur aperta sinu.
Urbi festus erat :-dixere Palilia patres;
Hic primus cœpit moenibus esse dies;
Annua pastorum convivia, lusus in urbe,
Cum pagana madent fercula deliciis,
Cumque super raros fœni flammantis acervos
Trajicit immundos ebria turba pedes.
Romulus excubias decrevit in otia solvi,

65

70

75

Atque intermissa castra silere tuba.

80

Hoc Tarpeia suum tempus rata, convenit hostem;
Pacta ligat, pactis ipsa futura comes.

Mons erat ascensu dubius, festoque remissus.

Nec mora, vocales occupat ense canes.

Omnia præbebant somnos: sed Juppiter unus
Decrevit pœnis invigilare tuis.

85

Prodiderat portæque fidem, patriamque jacentem,
Nubendique petit, quem velit ipsa, diem.

At Tatius-neque enim sceleri dedit hostis honorem-
Nube, ait, et regni scande cubile mei.
Dixit, et ingestis comitum superobruit armis.
Hæc, virgo, officiis dos erat apta tuis.
A duce Tarpeio mons est cognomen adeptus.
O vigil, injustæ præmia sortis habes.

90

10

15

V.-6.

SACRA facit vates, sint ora faventia sacris,
Et cadat ante meos icta juvenca focos.
Serta Philetæis certent Romana corymbis,
Et Cyrenæas urna ministret aquas.

Costum molle date, et blandi mihi turis honores,
Terque focum circa laneus orbis eat.
Spargite me lymphis, carmenque recentibus aris
Tibia Mygdoniis libet eburna cadis.

Ite procul, fraudes: alio sint aëre noxæ:
Pura novum vati laurea mollit iter.
Musa, Palatini reseramus Apollinis ædem :
Res est, Calliope, digna favore tuo.
Cæsaris in nomen ducuntur carmina: Cæsar
Dum canitur, quæso, Juppiter, ipse vaces.
Est Phoebi fugiens Athamana ad litora portus,
Qua sinus Ioniæ murmura condit aquæ,
Actia Iulææ pelagus monumenta carinæ,

Nautarum votis non operosa via.

Huc mundi coiere manus: stetit æquore moles
Pinea, nec remis æqua favebat avis.

Altera classis erat Teucro damnata Quirino,
Pilaque feminea turpiter acta manu.

Hinc Augusta ratis plenis Jovis omine velis,
Signaque jam patriæ vincere docta suæ.

Tandem acies geminos Nereus lunarat in arcus:
Armorum radiis picta tremebat aqua;

Cum Phoebus linquens stantem se vindice Delon,
(Nam tulit iratos mobilis una Notos)
Adstitit Augusti puppem super, et nova flamma
Luxit in obliquam ter sinuata facem.

[blocks in formation]

Non ille attulerat crines in colla solutos,
Aut testudineæ carmen inerme lyræ:
Sed quali adspexit Pelopeum Agamemnona vultu,
Egessitque avidis Dorica castra rogis:
Aut qualis flexos solvit Pythona per orbes
Serpentem, imbelles quem timuere lyræ.
Mox ait, 'O longa mundi servator ab Alba,
Auguste, Hectoreis cognite major avis,
Vince mari: jam terra tua est: tibi militat arcus,

Et favet ex humeris hoc onus omne meis.
Solve metu patriam, quæ nunc, te vindice freta,
Imposuit proræ publica vota tuæ.
Quam nisi defendes, murorum Romulus augur
Ire Palatinas non bene vidit aves.

Et nimium remis audent; proh, turpe Latinis,
Principe te, fluctus regia vela pati!
Nec te, quod classis centenis remiget alis,
Terreat: invito labitur illa mari.

Quodque vehunt prora Centauros saxa minantes,
Tigna cava et pictos experiere metus.

Frangit et attollit vires in milite causa :

Quæ nisi justa subest, excutit arma pudor.

Tempus adest: committe rates: ego temporis auctor
Ducam laurigera Julia rostra manu.'

Dixerat, et pharetræ pondus consumit in arcus:
Proxima post arcus Cæsaris hasta furit.
Vincit Roma fide Phoebi; dat femina pœnas;
Sceptra per Ionias fracta vehuntur aquas.

At pater Idalio miratus Cæsar ab astro,

'Sum deus: en nostri sanguinis ista fides.* Prosequitur cantu Triton, omnesque marinæ Plauserunt circa libera signa deæ.

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »