Billeder på siden
PDF
ePub
[blocks in formation]

Illis munus erant decussa Cydonia ramo,

Et dare puniceis plena canistra rubis :

Nunc violas tondere manu, nunc mixta referre
Lilia Virgineos lucida per calathos:

Et portare suis vestitas frondibus uvas,

Aut variam plumæ versicoloris avem.
His tum blanditiis furtiva per antra puellæ
Oscula silvicolis emta dedere viris.

Hinulei pellis totos operibat amantes,
Altaque nativo creverat herba toro;
Pinus et incumbens lentas circumdabat umbras,
Nec fuerat nudas pœna videre deas.
Corniger Idæi vacuam pastoris in aulam

Dux aries saturas ipse reduxit oves;

Dîque deæque omnes, quibus est tutela per agros,
Præbebant vestris verba secunda focis:

6

Et leporem, quicunque venis, venaberis, hospes, • Et si forte meo tramite quæris avem; Et me Pana tibi comitem de rupe vocato, 'Sive petes calamo præmia, sive cane.' At nunc desertis cessant sacraria lucis: Aurum omnes victa jam pietate colunt. Auro pulsa fides, auro venalia jura:

Aurum lex sequitur, mox sine lege pudor.

[blocks in formation]

IV.-14.

MULTA tuæ, Sparte, miramur jura palæstræ,
Sed mage virginei tot bona gymnasii,
Quod non infames exercet corpore ludos

Inter luctantes nuda puella viros;

25

Quum pila veloci fallit per brachia jactu,

5

Increpat et versi clavis adunca trochi,

Pulverulentaque ad extremas stat femina metas,
Et patitur duro vulnera pancratio.

Nunc ligat ad cæstum gaudentia brachia loris,
Missile nunc disci pondus in orbe rotat;
Gyrum pulsat equis, niveum latus ense revincit ;
Virgineumque cavo prætegit ære caput.
Et modo Taygeti, crines adspersa pruina,
Sectatur patrios per juga longa canes:
Qualis Amazonidum nudatis bellica mammis
Thermodontiacis turma lavatur aquis:
Qualis et Eurotæ Pollux et Castor arenis,
Hic victor pugnis, ille futurus equis:
Inter quos Helene nudis capere arma papillis
Fertur, nec fratres erubuisse deos.

Lex igitur Spartana vetat secedere amantes,
Et licet in triviis ad latus esse suæ ;
Nec timor aut ulla est clausæ tutela puellæ,
Nec gravis austeri pœna cavenda viri.
Nullo præmisso, de rebus tute loquaris

Ipse tuis longæ nulla repulsa moræ.
Non Tyriæ vestes errantia lumina fallunt,
Est neque odoratæ cura molesta comæ.
At nostra ingenti vadit circumdata turba,
Nec digitum angusta est inseruisse via.
Nec quæ sint facies, nec quæ sint verba rogandi,
Invenias: cæcum versat amator iter.
Quod si jura fores pugnasque imitata Laconum,
Carior hoc esses tu mihi, Roma, bono.

IV.-18.

CLAUSUS ab umbroso qua alludit Pontus Averno
Fumida Baiarum stagna tepentis aquæ,

[blocks in formation]

Qua jacet et Troja tubicen Misenus arena,

Et sonat Herculeo structa labore via :

Hic, ubi, mortales dextra quum quæreret urbes,
Cymbala Thebano concrepuere deo-

At nunc, invisæ magno cum crimine Baiæ,
Quis deus in vestra constitit hostis aqua?
His pressus Stygias vultum demisit in undas;
Errat et in vestro spiritus ille lacu.
Quid genus, aut virtus, aut optima profuit illi
Mater, et amplexum Cæsaris esse focos?
Aut modo tam pleno fluitantia vela theatro,

Et per maternas omnia gesta manus?
Occidit, et misero steterat vigesimus annus:
Tot bona tam parvo clausit in orbe dies.
I nunc, tolle animos, et tecum finge triumphos,
Stantiaque in plausum tota theatra juvent.
Attalicas supera vestes, atque omnia magnis
Gemmea sint ludis: ignibus ista dabis.

Sed tamen huc omnes: huc primus et ultimus ordo:
Est mala, sed cunctis ista terenda via.
Exoranda canis tria sunt latrantia colla :
Scandenda est torvi publica cymba senis.
Ille licet ferro cautus se condat et ære,

Mors tamen inclusum protrahit inde caput.
Nirea non facies, non vis exemit Achillem,

Croesum aut, Pactoli quas parit humor, opes.
Hic olim ignaros luctus populavit Achivos,
Atridæ magno quum stetit alter amor.

At tibi, nauta, pias hominum qui trajicis umbras,
Huc animæ portent corpus inane tuæ

Qua Siculæ victor telluris Claudius, et qua
Cæsar ab humana cessit in astra via.

5

10

15

20

25

30

5

10

15

V.-4.

TARPEIUM nemus, et Tarpeiæ turpe sepulcrum
Fabor, et antiqui limina capta Jovis.
Lucus erat felix, hederoso conditus antro,
Multaque nativis obstrepit arbor aquis;
Silvani ramosa domus, quo dulcis ab æstu
Fistula poturas ire jubebat oves.
Hunc Tatius fontem vallo præcingit acerno,
Fidaque suggesta castra coronat humo.
Quid tum Roma fuit, tubicen vicina Curetis

Cum quateret lento murmure saxa Jovis,
Atque ubi nunc terris dicuntur jura subactis,
Stabant Romano pila Sabina Foro?
Murus erant montes: ubi nunc est Curia septa,
Bellicus ex illo fonte bibebat equus.
Hinc Tarpeia deæ fontem libavit: at illi

Urgebat medium fictilis urna caput.
Et satis una mala potuit mors esse puellæ,
Quæ voluit flammas fallere, Vesta, tuas ?
Vidit arenosis Tatium proludere campis,
Pictaque per flavas arma levare jubas.
Obstupuit regis facie, et regalibus armis,
Interque oblitas excidit urna manus.

Sæpe illa immeritæ causata est omina Lunæ,
Et sibi tingendas dixit in amne comas:
Sæpe tulit blandis argentea lilia Nymphis,
Romula ne faciem læderet hasta Tatî.
Dumque subit primo Capitolia nubila fumo,
Retulit hirsutis brachia secta rubis;
Et sua Tarpeia residens ita flevit ab arce
Vulnera, vicino non patienda Jovi :

[blocks in formation]

"Ignes castrorum, et Tatiæ prætoria turmæ,
Et formosa oculis arma Sabina meis,
O utinam ad vestros sedeam captiva penates,

Dum captiva mei conspicer arma Tatî.
Romani montes, et montibus addita Roma,
Et valeat probro Vesta pudenda meo.
Ille equus, ille meos in castra reponet amores,
Cui Tatius dextras collocat ipse jubas.
Quid mirum in patrios Scyllam sævisse capillos?
Candidaque in sævos inguina versa canes?

Prodita quid mirum fraterni cornua monstri,
Quum patuit lecto stamine torta via?

Quantum ego sum Ausoniis crimen factura puellis,
Improba virgineo lecta ministra foco!

35

40

Pallados exstinctos si quis mirabitur ignes,
Ignoscat lacrimis spargitur ara meis.

45

Cras, ut rumor ait, tota pugnabitur urbe :
Tu cape spinosi rorida terga jugi.

Lubrica tota via est, et perfida: quippe tacentes
Fallaci celat limite semper aquas.

50

O utinam magicæ nossem cantamina Musæ!

Hæc quoque formoso lingua tulisset opem.

Te toga picta decet: non quem sine matris honore
Nutrit inhumanæ dura papilla lupæ.

Sive hospes, pariamve tua regina sub aula,

Dos tibi non humilis prodita Roma venit.

Sin minus, at, raptæ ne sint impune Sabinæ,
Me rape, et alterna lege repende vices.
Commissas acies ego possum solvere: nuptæ,
Vos medium palla fœdus inite mea.

55

60

Adde Hymenæe modos: tubicen fera murmura conde; Credite, vestra meus molliet arma torus.

« ForrigeFortsæt »