Billeder på siden
PDF
ePub

25

Omnia consuevi timidus perferre superbæ

Jussa, neque arguto facta dolore queri. Pro quo, divini fontes et frigida rupes

,
Et datur inculto tramite dura quies,
Et quodcunque meæ possunt narrare querelæ,

Cogor ad argutas dicere solus aves.
Sed qualiscunque es, resonent mihi CYNTHIA silvæ,

Nec deserta tuo nomine saxa vacent.

30

III.-3.

[blocks in formation]

QUICUNQUE ille fuit, puerum qui pinxit Amorem,

Nonne putas miras hunc habuisse manus ? Hic primum vidit, sine sensu vivere amantes,

Et levibus curis magna perire bona. Idem non frustra ventosas addidit alas,

Fecit et humano corde volare deum ; Scilicet alterna quoniam jactamur in unda,

Nostraque non ullis permanet aura locis. Et merito hamatis manus est armata sagittis,

Et pharetra ex humero Gnosia utroque jacet,
Ante ferit quoniam, tuti quam cernimus hostem,

Nec quisquam ex illo vulnere sanus abit.
In me tela manent, manet et puerilis imago;

Sed certe pennas perdidit ille suas,
Evolat heu nostro quoniam de pectore nusquam,

Assiduusque meo sanguine bella gerit.
Quid tibi jucundum est, siccis habitare medullis?

Si pudor est, alio trajice tela tua.
Intactos isto satius tentare veneno :

Non ego, sed tenuis vapulat umbra mea.

15

20

Quam si perdideris, quis erit qui talia cantet?

Hæc mea Musa levis gloria magna tua est, Quæ caput et digitos et lumina nigra puellæ,

Et canit, ut soleant molliter ire pedes.

IV.-4.

[merged small][ocr errors][merged small]

ARMA deus Cæsar dites meditatur ad Indos,

Et freta gemmiferi findere classe maris.
Magna, Viri, merces: parat ultima terra triumphos:

Tigris et Euphrates sub tua jura fluent:
Seres et Ausoniis venient provincia virgis :

Adsuescent Latio Partha tropæa Jovi. Ite, agite, expertæ bello date lintea proræ,

Et solitum armigeri ducite munus equi.
Omina fausta cano: Crassos cladesque piate:

Ite, et Romanæ consulite historiæ.
Mars pater, et sacræ fatalia lumina Vestæ,

Ante meos obitus sit, precor, illa dies,
Qua videam, spoliis onerato Cæsaris axe,

Ad vulgi plausus sæpe resistere equos ; Inque sinu caræ nixus spectare puellæ

Incipiam, et titulis oppida capta legam;
Tela fugacis equi, et braccati militis arcus,

Et subter captos arma sedere duces.
Ipsa tuam serva prolem, Venus : hoc sit in ævum,

Cernis ab Ænea quod superesse, caput.
Præda sit hæc illis, quorum meruere labores :

Mî sat erit Sacra plaudere posse Via.

15

20

IV.-13. vv. 25—50.

Felix agrestum quondam pacata juventus,

Divitiæ quorum messis et arbor erant.

5

10

Illis munus erant decussa Cydonia ramo,

Et dare puniceis plena canistra rubis :
Nunc violas tondere manu, nunc mixta referre

Lilia Virgineos lucida per calathos :
Et portare suis vestitas frondibus uvas,

Aut variam plumæ versicoloris avem. His tum blanditiis furtiva per antra puellæ

Oscula silvicolis emta dedere viris.
Hinulei pellis totos operibat amantes,

Altaque nativo creverat herba toro;
Pinus et incumbens lentas circumdabat umbras,

Nec fuerat nudas poena videre deas.
Corniger Idæi vacuam pastoris in aulam

Dux aries saturas ipse reduxit oves ;
Dîque deæque omnes, quibus est tutela per agros,

Præbebant vestris verba secunda focis :
• Et leporem, quicunque venis, venaberis, hospes,

• Et si forte meo tramite quæris avem; • Et me Pana tibi comitem de rupe vocato,

Sive petes calamo præmia, sive cane.' At nunc desertis cessant sacraria lucis :

Aurum omnes victa jam pietate colunt. Auro pulsa fides, auro venalia jura :

Aurum lex sequitur, mox sine lege pudor.

15

20

25

IV.-14.

Multa tuæ, Sparte, miramur jura palæstræ,

Sed mage virginei tot bona gymnasii, Quod non infames exercet corpore ludos

Inter luctantes nuda puella viros; Quum pila veloci fallit per brachia jactu,

Increpat et versi clavis adunca trochi,

5

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Pulverulentaque ad extremas stat femina metas,

Et patitur duro vulnera pancratio.
Nunc ligat ad cæstum gaudentia brachia loris,

Missile nunc disci pondus in orbe rotat;
Gyrum pulsat equis, niveum latus ense revincit ;

Virgineumque cavo prætegit ære caput. Et modo Taygeti, crines adspersa pruina,

Sectatur patrios per juga longa canes : Qualis Amazonidum nudatis bellica mammis

Thermodontiacis turma lavatur aquis :
Qualis et Eurotæ Pollux et Castor arenis,

Hic victor pugnis, ille futurus equis :
Inter quos Helene nudis capere arma papillis

Fertur, nec fratres erubuisse deos.
Lex igitur Spartana vetat secedere amantes,

Et licet in triviis ad latus esse suæ ;
Nec timor aut ulla est clausæ tutela puellæ,

Nec gravis austeri pæna cavenda viri,
Nullo præmisso, de rebus tute loquaris

Ipse tuis : longæ nulla repulsa moræ. Non Tyriæ vestes errantia lumina fallunt,

Est neque odoratæ cura molesta comæ.
At nostra ingenti vadit circumdata turba,

Nec digitum angusta est inseruisse via.
Nec quæ sint facies, nec quæ sint verba rogandi,

Invenias : cæcum versat amator iter.
Quod si jura fores pugnasque imitata Laconum,

Carior hoc esses tu mihi, Roma, bono.

25

30

IV.-18.

Clausus ab umbroso qua alludit Pontus Averno

Fumida Baiarum stagna tepentis aquæ,

10

15

Qua jacet et Troja tubicen Misenus arena,

Et sonat Herculeo structa labore via :
Hic, ubi, mortales dextra quum quæreret urbes, 5

Cymbala Thebano concrepuere deo-
At nunc, invisæ magno cum crimine Baiæ,

Quis deus in vestra constitit hostis aqua ?-
His pressus Stygias vultum demisit in undas ;

Errat et in vestro spiritus ille lacu.
Quid genus, aut virtus, aut optima profuit illi

Mater, et amplexum Cæsaris esse focos ?
Aut modo tam pleno fluitantia vela theatro,
Et

per maternas omnia gesta manus? Occidit, et misero steterat vigesimus annus :

Tot bona tam parvo clausit in orbe dies.
I nunc, tolle animos, et tecum finge triumphos,

Stantiaque in plausum tota theatra juvent.
Attalicas supera vestes, atque omnia magnis
Gemmea sint ludis : ignibus ista dabis.

20 Sed tamen huc omnes : huc primus et ultimus ordo :

Est mala, sed cunctis ista terenda via. Exoranda canis tria sunt latrantia colla :

Scandenda est torvi publica cymba senis. Ille licet ferro cautus se condat et ære,

Mors tamen inclusum protrahit inde caput. Nirea non facies, non vis exemit Achillem,

Croesum aut, Pactoli quas parit humor, opes. Hic olim ignaros luctus populavit Achivos, Atridæ

magno quum stetit alter amor. At tibi, nauta, pias hominum qui trajicis umbras,

Huc animæ portent corpus inane tuæ Qua Siculæ victor telluris Claudius, et qua

Cæsar ab humana cessit in astra via.

25

30

« ForrigeFortsæt »