Billeder på siden
PDF
ePub

Optat idem juvenis, quod nos, sed tectius optat;
Nam pudet hæc illum dicere verba palam.
At tu, Natalis, quoniam deus omnia sentis,
Adnue; quid refert, clamve palamve roget?

IV.-13.

NULLA tuum nobis subducet femina lectum;
Hoc primum juncta est foedere nostra Venus.
Tu mihi sola places, nec jam te præter in urbe
Formosa est oculis ulla puella meis.
Atque utinam possis uni mihi bella videri,
Displiceas aliis! Sic ego tutus ero.

Nil opus invidia est; procul absit gloria vulgi;
Qui sapit, in tacito gaudeat ille sinu.

Sic ego secretis possim bene vivere silvis,
Qua nulla humano sit via trita pede.
Tu mihi curarum requies, tu nocte vel atra
Lumen, et in solis tu mihi turba locis.
Nunc licet e cœlo mittatur amica Tibullo,
Mittetur frustra, deficietque Venus;
Per tibi sancta tuæ Junonis numina juro,
Quæ sola ante alios est mihi magna deos.
Quid facio demens? Heu, heu, mea pignora cedo.

Juravi stulte: proderat iste timor.

Nunc tu fortis eris, nunc tu me audacius ures:

Hoc peperit misero garrula lingua malum.

Jam faciam, quodcunque voles, tuus usque manebo,
Nec fugiam notæ servitium dominæ ;

Sed Veneris sanctæ considam vinctus ad aras;
Hæc notat injustos, supplicibusque favet.

20

5

10

15

20

107

EXCERPTA E PROPERTIO.

I.-2.

QUID juvat ornato procedere, vita, capillo,
Et tenues Coa veste movere sinus?
Aut quid Orontea crines perfundere myrrha,
Teque peregrinis vendere muneribus,
Naturæque decus mercato perdere cultu,

Nec sinere in propriis membra nitere bonis?
Crede mihi, non ulla tuæ est medicina figuræ:
Nudus Amor formæ non amat artificem.
Adspice quot submittit humus formosa colores;
Ut veniant hederæ sponte sua melius,
Surgat et in solis formosius arbutus antris,
Et sciat indociles currere lympha vias.
Litora nativis collucent picta lapillis,

Et volucres nulla dulcius arte canunt.
Non sic Leucippis succendit Castora Phoebe,
Pollucem cultu non Hilaïra soror,

5

10

15

Non Idæ et cupido quondam discordia Phœbo,
Eveni patriis filia litoribus,

Nec Phrygium falso traxit candore maritum
Avecta externis Hippodamia rotis:

20

Sed facies aderat nullis obnoxia gemmis,
Qualis Apelleis est color in tabulis.

Non illis studium vulgo conquirere amantes;
Illis ampla satis forma pudicitia.

Non ego nunc vereor, ne sim tibi vilior istis;
Uni si qua placet, culta puella sat est;
Quum tibi præsertim Phœbus sua carmina donet,
Aoniamque libens Calliopea lyram :

25

Unica nec desit jucundis gratia verbis,

Omnia quæque Venus, quæque Minerva probat. His tu semper eris nostræ gratissima vitæ,

Tædia dum miseræ sint tibi luxuriæ.

30

I.-18.

HÆC certe deserta loca, et taciturna querenti,
Et vacuum Zephyri possidet aura nemus.
Hic licet occultos proferre impune dolores,
Si modo sola queant saxa tenere fidem.

Unde tuos primum repetam, mea Cynthia, fastus? 5
Quod mihi das flendi, Cynthia, principium?

Qui modo felices inter numerabar amantes,
Nunc in amore tuo cogor habere notam.

Quid tantum merui? quæ te mihi crimina mutant?

An nova tristitiæ causa puella tuæ ?

Sic mihi te referas levis, ut non altera nostro

Limine formosos intulit ulla pedes.

Quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet,
Non ita sæva tamen venerit ira mea,

Ut tibi sim merito semper furor, et tua flendo
Lumina dejectis turpia sint lacrimis.
An quia parva damus mutato signa colore,

Et non ulla meo clamat in ore fides?
Vos eritis testes, si quos habet arbor amores,
Fagus, et Arcadio pinus amica deo.

Ah quoties teneras resonant mea verba sub umbras,
Scribitur et vestris Cynthia corticibus!

An tua quod peperit nobis injuria curas,
Quæ solum tacitis cognita sunt foribus?

10

15

20

20

Omnia consuevi timidus perferre superbæ
Jussa, neque arguto facta dolore queri.
Pro quo, divini fontes et frigida rupes
Et datur inculto tramite dura quies,
Et quodcunque meæ possunt narrare querelæ,
Cogor ad argutas dicere solus aves.

Sed qualiscunque es, resonent mihi CYNTHIA silvæ,
Nec deserta tuo nomine saxa vacent.

[blocks in formation]

III.-3.

QUICUNQUE ille fuit, puerum qui pinxit Amorem,
Nonne putas miras hunc habuisse manus?
Hic primum vidit, sine sensu vivere amantes,
Et levibus curis magna perire bona.

Idem non frustra ventosas addidit alas,
Fecit et humano corde volare deum ;
Scilicet alterna quoniam jactamur in unda,
Nostraque non ullis permanet aura locis.
Et merito hamatis manus est armata sagittis,

Et pharetra ex humero Gnosia utroque jacet,
Ante ferit quoniam, tuti quam cernimus hostem,
Nec quisquam ex illo vulnere sanus abit.
In me tela manent, manet et puerilis imago;
Sed certe pennas perdidit ille suas,

Evolat heu nostro quoniam de pectore nusquam,
Assiduusque meo sanguine bella gerit.

Quid tibi jucundum est, siccis habitare medullis?
Si pudor est, alio trajice tela tua.
Intactos isto satius tentare veneno:

Non ego, sed tenuis vapulat umbra mea.

[blocks in formation]

5

10

Quam si perdideris, quis erit qui talia cantet?
Hæc mea Musa levis gloria magna tua est,
Quæ caput et digitos et lumina nigra puellæ,
Et canit, ut soleant molliter ire pedes.

IV. 4.

ARMA deus Cæsar dites meditatur ad Indos,
Et freta gemmiferi findere classe maris.

Magna, Viri, merces: parat ultima terra triumphos:
Tigris et Euphrates sub tua jura fluent:
Seres et Ausoniis venient provincia virgis :
Adsuescent Latio Partha tropea Jovi.
Ite, agite, expertæ bello date lintea proræ,
Et solitum armigeri ducite munus equi.
Omina fausta cano: Crassos cladesque piate:
Ite, et Romanæ consulite historiæ.

Mars pater, et sacræ fatalia lumina Vestæ,
Ante meos obitus sit, precor, illa dies,
Qua videam, spoliis onerato Cæsaris axe,
Ad vulgi plausus sæpe resistere equos;
Inque sinu caræ nixus spectare puellæ

Incipiam, et titulis oppida capta legam;
Tela fugacis equi, et braccati militis arcus,
Et subter captos arma sedere duces.

Ipsa tuam serva prolem, Venus: hoc sit in ævum,
Cernis ab Ænea quod superesse, caput.

Præda sit hæc illis, quorum meruere labores:
Mî sat erit Sacra plaudere posse Via.

IV.-13. vv. 25-50.

FELIX agrestum quondam pacata juventus,
Divitiæ quorum messis et arbor erant.

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »