Billeder på siden
PDF
ePub

35

40

45

Fistula, cui semper decrescit arundinis ordo,

Nam calamus cera jungitur usque minor. At qua Velabri regio patet, ire solebat

Exiguus pulsa per vada linter aqua. Illa sæpe gregis ditis placitura magistro

Ad juvenem festa est vecta puella die, Cum qua

fecundi redierunt munera ruris, Caseus et niveæ candidus agnus ovis.) Impiger Ænea, volitantis frater Amoris,

Troica qui profugis sacra vehis ratibus, Jam tibi Laurentes adsignat Jupiter agros;

Jam vocat errantes hospita terra Lares. Illic sanctus eris, quum te veneranda Numici

Unda deum cælo miserit Indigetem. Ecce super fessas volitat Victoria puppes;

Tandem ad Trojanos diva superba venit.
Ecce mihi lucent Rutulis incendia castris:

Jam tibi prædico, barbare Turne, necem.
Ante oculos Laurens castrum murusque Lavini est,

Albaque ab Ascanio condita Longa duce.
Te quoque jam video, Marti placitura sacerdos

Ilia, vestales deseruisse focos,
Concubitusque tuos furtim, vittasque jacentes,

Et cupidi ad ripas arma relicta dei.
Carpite nunc, tauri, de septem. montibus herbas,

Dum licet ; hic magnæ jam locus urbis erit.
Roma, tuum nomen terris fatale regendis,

Qua sua de cælo prospicit arva Ceres,
Quaque patent ortus, et qua fluitantibus undis

Solis anhelantes abluit amnis equos.
Troja quidem tunc se mirabitur, et sibi dicet

Vos bene tam longa consuluisse via.

50

55

60 65

70

75

Vera cano; sic usque sacras innoxia laurus

Vescar, et æternum sit mihi virginitas.' Hæc cecinit vates, et te sibi, Phoebe, vocavit,

Jactavit fusas et caput ante comas. Quidquid Amalthea, quidquid Marpessia dixit

Herophile, Phæto Graiaque quod monuit, Quasque Aniena sacras Tiburs

per

flumina sortes
Portarit, sicco pertuleritque sinu :
(Hæ fore dixerunt, belli mala signa, cometen,

Multus ut in terras deplueretque lapis :
Atque tubas atque arma ferunt strepitantia coelo

Audita, et lucos præcinuisse fugam ;
Ipsum etiam Solem defectum lumine vidit

Jungere pallentes nubilus annus equos,
Et simulacra deûm lacrimas fudisse tepentes,

Fataque vocales præmonuisse boves.)
Hæc fuerint olim : sed tu jam mitis, Apollo,

Prodigia indomitis merge sub æquoribus ;
Et succensa sacris crepitet bene laurea flammis,

Omine quo felix et sacer annus erit.
Laurus ubi bona signa dedit, gaudete, coloni:

Distendet spicis horrea plena Ceres ;
Oblitus et musto feriet pede rusticus uvas,

Dolia dum magni deficiantque lacus.
At madidus Baccho sua festa Palilia pastor

Concinet; a stabulis tunc procul este lupi.
Ille levis stipulæ solennes potus acervos

Accendet, flammas transilietque sacras;
Et fetus matrona dabit, natusque parenti

Oscula comprensis auribus eripiet;
Nec tædebit avum parvo advigilare nepoti,

Balbaque cum puero dicere verba senem.

80

85

90 95

100

105

Tunc operata deo pubes discumbet in herba,

Arboris antiquæ qua levis umbra cadit;
Aut e veste sua tendent umbracula sertis

Vincta, coronatus stabit et ante calix.
At sibi quisque dapes et festas extruet alte

Cespitibus mensas, cespitibusque torum.
Ingeret hic potus juvenis maledicta puellæ,
Postmodo

quæ

votis irrita facta velit. Nam ferus ille suæ plorabit sobrius idem,

Et se jurabit mente fuisse mala.
Pace tua, pereantque arcus, pereantque sagittæ,

Phoebe, modo in terris erret inermis. Amor.
Ars bona; sed, postquam sumsit sibi tela Cupido,

Heu, heu, quam multis ars dedit illa malum !
Et mihi præcipue. Jaceo quum saucius annum,

Et faveo morbo, quum juvat ipse dolor,
Usque cano Nemesin, sine qua versus mihi nullus

Verba potest, justos aut reperire pedes.
At tu (nam divûm servat tutela poetas,)

Præmoneo, vati parce, puella, sacro,
Ut Messalinum celebrem, quum, præmia belli,

Ante suos currus oppida victa feret,
Ipse gerens lauros; lauro devinctus agresti,

Miles Io,' magna voce, Triumphe, canet.
Tunc Messala meus pia det spectacula turbæ,

Et plaudat curru prætereunte pater. Adnue; sic tibi sint intonsi, Phoebe, capilli,

Sic tua perpetuo sit tibi casta soror.

110

115

[ocr errors]

6

120

II.–6.

CASTRA Macer sequitur; tenero quid fiet Amori?

Sit comes, et collo fortiter arma gerat,

[merged small][merged small][ocr errors]

Et, seu longa virum terræ via, seu vaga ducent

Æquora, cum telis ad latus ire volet ? Ure, puer, quæso, tua qui ferus otia liquit,

Atque iterum erronem sub tua signa voca.
Quod si militibus parces, erit hic quoque miles,

Ipse levem galea qui sibi portet aquam.
Castra peto, valeatque Venus, valeantque puellæ,

Et mihi sunt vires, et mihi facta tuba est.
Magna loquor; sed magnifice mihi magna locuto

Excutiunt clausæ fortia verba fores.
Juravi quoties, rediturum ad limina nunquam !

Quum bene juravi, pes tamen ipse redit.
Acer Amor, fractas utinam, tua tela, sagittas

Ilicet extinctas adspiciamque faces !
Tu miserum torques, tu me mihi dira precari

Cogis, et insana mente nefanda loqui.
Jam mala finissem leto, sed credula vitam

Spes fovet, et melius cras fore semper ait.
Spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis

Semina, quæ magno fænore reddat ager.
Hæc laqueo volucres, hæc captat arundine pisces,

Quum tenues hamos abdidit ante cibus.
Spes etiam valida solatur compede vinctum ;

Crura sonant ferro, sed canit inter opus.
Spes facilem Nemesin spondet mihi; sed negat illa.

Heu mihi, ne vincas, dura puella, deam!
Parce, per immatura tuæ precor ossa sororis ;

Sic bene sub tenera parva quiescat humo. Illa mihi sancta est, illius dona sepulcro

Et madefacta meis serta feram lacrimis : Illius ad tumulum fugiam, supplexque sedebo,

Et mea cum muto fata querar cinere.

20

25

30

35

40

Non feret usque suum te propter flere clientem :

Illius ut verbis, sis mihi lenta, veto,
Ne tibi neglecti mittant mala somnia Manes,

Moestaque sopitæ stet soror ante torum,
Qualis, ab excelsa præceps delapsa fenestra,

Venit ad infernos sanguinolenta lacus. Desino, ne dominæ luctus renoventur acerbi.

Non ego sum tanti, ploret ut illa semel ;
Nec lacrimis oculos digna est födare loquaces.

Lena nocet nobis; ipsa puella bona est.
Lena vetat miserum Phryne, furtimque tabellas

Occulto portans itque reditque sinu.
Sæpe, ego quum dominæ dulces a limine duro

Agnosco voces, hæc negat esse domi.
Sæpe, ubi nox promissa mihi est, languere puellam

Nuntiat, aut aliquas extimuisse minas.
Tunc morior curis, tunc mens mihi perdita fingit,

Quisve meam teneat, quot teneatve modis.
Tunc tibi, lena, precor diras. Satis anxia vivas,

Moverit e votis pars quotacunque deos.

45

50

IV.2.

SULPICIA est tibi culta tuis, Mars magne, Kalendis,

Spectatum e cælo, si sapis, ipse veni.
Hoc Venus ignoscet: sed tu, violente, caveto,

Ne tibi miranti turpiter arma cadant.
Illius ex oculis, quum vult exurere divos,

Accendit geminas lampadas acer Amor. Illam, quidquid agit, quoquo vestigia movit,

Componit furtim subsequiturque Decor.

5

« ForrigeFortsæt »