Billeder på siden
PDF
ePub

Tunc operata deo pubes discumbet in herba,
Arboris antiquæ qua levis umbra cadit;
Aut e veste sua tendent umbracula sertis

Vincta, coronatus stabit et ante calix.
At sibi quisque dapes et festas extruet alte
Cespitibus mensas, cespitibusque torum.
Ingeret hic potus juvenis maledicta puellæ,
Postmodo quæ votis irrita facta velit.
Nam ferus ille suæ plorabit sobrius idem,
Et se jurabit mente fuisse mala.
Pace tua, pereantque arcus, pereantque sagittæ,
Phoebe, modo in terris erret inermis Amor.
Ars bona; sed, postquam sumsit sibi tela Cupido,
Heu, heu, quam multis ars dedit illa malum!
Et mihi præcipue. Jaceo quum saucius annum,
Et faveo morbo, quum juvat ipse dolor,
Usque cano Nemesin, sine qua versus mihi nullus
Verba potest, justos aut reperire pedes.

At tu (nam divûm servat tutela poetas,)
Præmoneo, vati parce, puella, sacro,

Ut Messalinum celebrem, quum, præmia belli,
Ante suos currus oppida victa feret,
Ipse gerens lauros; lauro devinctus agresti,

Miles Io,' magna voce, 'Triumphe,' canet.
Tunc Messala meus pia det spectacula turbæ,
Et plaudat curru prætereunte pater.
Adnue; sic tibi sint intonsi, Phoebe, capilli,
Sic tua perpetuo sit tibi casta soror.

II.-6.

CASTRA Macer sequitur; tenero quid fiet Amori?
Sit comes, et collo fortiter arma gerat,

[blocks in formation]

Et, seu longa virum terræ via, seu vaga ducent
Æquora, cum telis ad latus ire volet?
Ure, puer, quæso, tua qui ferus otia liquit,

Atque iterum erronem sub tua signa voca.
Quod si militibus parces, erit hic quoque miles,
Ipse levem galea qui sibi portet aquam.
Castra peto, valeatque Venus, valeantque puellæ,
Et mihi sunt vires, et mihi facta tuba est.
Magna loquor; sed magnifice mihi magna locuto
Excutiunt clausæ fortia verba fores.
Juravi quoties, rediturum ad limina nunquam !
Quum bene juravi, pes tamen ipse redit.
Acer Amor, fractas utinam, tua tela, sagittas
Ilicet extinctas adspiciamque faces!

Tu miserum torques, tu me mihi dira precari
Cogis, et insana mente nefanda loqui.
Jam mala finissem leto, sed credula vitam

Spes fovet, et melius cras fore semper ait.

Spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis

Semina, quæ magno fœnore reddat ager.
Hæc laqueo volucres, hæc captat arundine pisces,
Quum tenues hamos abdidit ante cibus.
Spes etiam valida solatur compede vinctum;
Crura sonant ferro, sed canit inter opus.
Spes facilem Nemesin spondet mihi; sed negat illa.
Heu mihi, ne vincas, dura puella, deam!

Parce, per immatura tuæ precor ossa sororis ;
Sic bene sub tenera parva quiescat humo.
Illa mihi sancta est, illius dona sepulcro
Et madefacta meis serta feram lacrimis:
Illius ad tumulum fugiam, supplexque sedebo,
Et mea cum muto fata querar cinere.

5

10

15

20

25

30

Non feret usque suum te propter flere clientem:
Illius ut verbis, sis mihi lenta, veto,
Ne tibi neglecti mittant mala somnia Manes,
Moestaque sopitæ stet soror ante torum,
Qualis, ab excelsa præceps delapsa fenestra,
Venit ad infernos sanguinolenta lacus.
Desino, ne dominæ luctus renoventur acerbi.
Non ego sum tanti, ploret ut illa semel;
Nec lacrimis oculos digna est foedare loquaces.
Lena nocet nobis; ipsa puella bona est.
Lena vetat miserum Phryne, furtimque tabellas
Occulto portans itque reditque sinu.

Sæpe, ego quum dominæ dulces a limine duro

Agnosco voces, hæc negat esse domi.

Sæpe, ubi nox promissa mihi est, languere puellam
Nuntiat, aut aliquas extimuisse minas.

Tunc morior curis, tunc mens mihi perdita fingit,
Quisve meam teneat, quot teneatve modis.
Tunc tibi, lena, precor diras. Satis anxia vivas,
Moverit e votis pars quotacunque deos.

[blocks in formation]

IV.-2.

SULPICIA est tibi culta tuis, Mars magne, Kalendis,
Spectatum e cœlo, si sapis, ipse veni.
Hoc Venus ignoscet: sed tu, violente, caveto,

Ne tibi miranti turpiter arma cadant.
Illius ex oculis, quum vult exurere divos,
Accendit geminas lampadas acer Amor.
Illam, quidquid agit, quoquo vestigia movit,
Componit furtim subsequiturque Decor.

5

10

15

Seu solvit crines, fusis decet esse capillis;
Seu comsit, comtis est veneranda comis.
Urit, seu Tyria voluit procedere palla;
Urit, seu nivea candida veste venit.
Talis in æterno felix Vertumnus Olympo

Mille habet ornatus, mille decenter habet.
Sola puellarum digna est, cui mollia caris
Vellera det succis bis madefacta Tyros,
Possideatque metit quidquid bene olentibus arvis
Cultor odoratæ dives Arabs segetis,

Et quascunque niger rubro de litore gemmas
Proximus Eois colligit Indus aquis.

Hanc vos, Pierides, festis cantate Kalendis,
Et testudinea Phoebe superbe lyra.

Hoc solemne sacrum multos hæc sumat in annos:
Dignior est vestro nulla puella choro.

[blocks in formation]

IV.-3.

PARCE meo juveni, seu quis bona pascua campi,
Seu colis umbrosi devia montis, aper,
Nec tibi sit duros acuisse in prælia dentes.
Incolumem custos hunc mihi servet Amor.
Sed procul abducit venandi Delia curâ:
O pereant silvæ, deficiantque canes!
Quis furor est, quæ mens, densos indagine colles
Claudentem, teneras lædere velle manus?
Quidve juvat furtim latebras intrare ferarum,
Candidaque hamatis crura notare rubis?
Sed tamen, ut tecum liceat, Cerinthe, vagari,
Ipsa ego per montes retia torta feram,

10

Ipsa ego velocis quæram vestigia cervi,

Et demam celeri ferrea vincla cani.

Tunc mihi, tunc placeant silvæ, si, lux mea, tecum 15
Arguar ante ipsas concubuisse plagas.
Tunc veniat licet ad casses, illæsus abibit,

Ne Veneris cupidæ gaudia turbet, aper.

Nunc sine me sit nulla Venus, sed lege Dianæ,

Caste

puer,

casta retia tende manu:

Et quæcunque meo furtim subrepet amori,
Incidat in sævas diripienda feras.

At tu venandi studium concede parenti,
Et celer in nostros ipse recurre sinus.

20

IV.-5.

Qui mihi te, Cerinthe, dies dedit, hic mihi sanctus
Atque inter festos semper habendus erit.

Te nascente novum Parcæ cecinere puellis
Servitium, et dederunt regna superba tibi.

Uror ego ante alias juvat hoc, Cerinthe, quod uror, 5
Si tibi de nobis mutuus ignis adest.

Mutuus adsit amor: per te dulcissima furta,
Perque tuos oculos, per Geniumque rogo.
Magne Geni, cape tura libens, votisque faveto,
Si modo, quum de me cogitat, ille calet.
Quod si forte alios jam nunc suspirat amores,

Tunc, precor, infidos, sancte, relinque focos.
Nec tu sis injusta, Venus; vel serviat æque

Vinctus uterque tibi, vel mea vincla leva. Sed potius valida teneamur uterque catena, Nulla queat posthac quam soluisse dies.

10

10

15

« ForrigeFortsæt »