Billeder på siden
PDF
ePub

FABULA IX.

CERVUS AD FONTEM.

LAUDATIS utiliora, quæ contempseris,
Sæpe inveniri, hæc exerit narratio.

Ad fontem cervus, cum bibisset, restitit,
Et in liquore vidit effigiem suam.
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua,
Crurumque nimiam tenuitatem vituperat,
Venantûm subito vocibus conterritus,
Per campum fugere cœpit, et cursu levi
Canes elusit. Sylva tum excepit ferum,

In quâ retentis impeditus cornibus,
Lacerari cœpit morsibus sævis canum.

Tunc moriens vocem hanc edidisse dicitur:
'O me infelicem! qui nunc demum intelligo,
Utilia mihi quam fuerint, quæ despexeram,
Et, quæ laudâram, quantum luctûs habuerint.'

5

10

15

FABULA X.

VULPES ET CORVUS.

Qui se laudari gaudent verbis subdolis,
Serâ dant pœnas turpes pœnitentiâ.

Cum de fenestrâ corvus raptum caseum
Comesse vellet, celsâ residens arbore,
Hunc vidit vulpes; deinde sic cœpit loqui:
"O qui tuarum, corve, pennarum est nitor!
Quantum decoris corpore et vultu geris!
Si vocem haberes, nulla prior ales foret.'
At ille stultus, dum vult vocem ostendere,

5

10

5

Amisit ore caseum, quem celeriter
Dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.

Tum demum ingemuit corvi deceptus stupor.
Hâc re probatur, ingenium quantum valet,
Virtute et semper prævalet sapientia.

FABULA XI.

RANA RUPTA ET Bos.

INOPS, potentem dum vult imitari, perit.
In prato quondam rana conspexit bovem,
Et, tacta invidiâ tantæ magnitudinis,
Rugosam inflavit pellem: tum natos suos
Interrogavit, an bove esset latior;
Illi negârunt. Rursus intendit cutem
Majore nisu, et simili quæsivit modo,
Quis major esset: illi dixerunt bovem.
Novissime indignata, dum vult validius
Inflare sese, rupto jacuit corpore.

FABULA XII.

CANIS ET CROCODILUS.

CONSILIA qui dant prava cautis hominibus,
Et perdunt operam, et deridentur turpiter.
Canes currentes bibere in Nilo flumine,
A corcodilis ne rapiantur, traditum est.
Igitur cum currens bibere cœpisset canis,
Sic corcodilus, 'Quamlibet lambe otio:
Accede, pota leniter, et noli dolos,

[ocr errors]

Inquit, vereri.' At ille, 'Facerem mehercule,
Nisi esse scirem carnis te cupidum meæ.'

[blocks in formation]

FABULA XIII.

MULI ET LATRONES.

MULI gravati sarcinis ibant duo;
Unus ferebat fiscos cum pecuniâ,
Alter tumentes multo saccos hordeo.
Ille onere dives, celsâ cervice eminens,
Clarumque collo jactans tintinnabulum :
Comes quieto sequitur et placido gradu.
Subito latrones ex insidiis advolant,
Interque cædem ferro mulum trusitant.
Diripiunt nummos, negligunt vile hordeum.
Spoliatus igitur casus cum fleret suos,

[ocr errors]

Equidem,' inquit alter, 'me contemptum gaudeo ;

Nam nihil amisi, nec sum læsus vulnere.'

Hôc argumento tuta est hominum tenuitas:

Magnæ periclo sunt opes obnoxia.

5

10

6

FABULA XIV.

CANIS ET LUPUS.

QUAM dulcis sit libertas, breviter proloquar.
Cani perpasto, macie confectus, lupus
Forte occurrit; salutantes dein invicem
Ut restiterunt, Unde sic, quæso, nites?
Aut quo cibo fecisti tantum corporis?
Ego, qui sum longe fortior, pereo fame.'
Canis simpliciter, 'Eadem est conditio tibi,
Præstare domino si par officium potes.'
'Quod?' inquit ille. 'Custos ut sis liminis,

10

A furibus tuearis et noctu domum.'

'Ego vero sum paratus: nunc patior nives Imbresque, in sylvis asperam vitam trahens; Quanto est facilius mihi sub tecto vivere,

Et otiosum largo satiari cibo!'

'Veni ergo mecum.' Dum procedunt, aspicit

Lupus catenâ collum detritum canis.

Unde hoc, amice?' Nihil est.' 'Dic, quæso, tamen.' 'Quia videor acer, alligant me interdiu,

Luce ut quiescam, et vigilem nox cum venerit :
Crepusculo solutus, qua visum est vagor.
Affertur ultro panis; de mensâ suâ
Dat ossa dominus; frusta jactat familia,
Et, quod fastidit quisque, pulmentarium.
Sic sine labore venter impletur meus.'

'Age, si quo abire est animus, est licentia?'

6

'Non plane est,' inquit. Fruere, quæ laudas, canis. Regnare nolo, liber ut non sim mihi.'

10

15

20

25

FABULA XV.

VULPES ET UVA.

FAME coacta, vulpes altâ in vineâ
Uvam appetebat, summis saliens viribus ;
Quam tangere ut non potuit, discedens ait,
'Nondum matura est; nolo acerbam sumere.'
Qui, facere quæ non possunt, verbis elevant,
Ascribere hoc debebunt exemplum sibi.

5

5

10

FABULA XVI.

NAUFRAGIUM SIMONIDIS.

Hoмo doctus in se semper divitias habet.
Simonides, qui scripsit egregium melos,
Ut paupertatem sustineret facilius,
Circumire cœpit urbes Asiæ nobiles,
Mercede acceptâ laudem victorum canens.
Hoc genere questûs postquam locuples factus est,
Venire in patriam voluit cursu pelagio :
Erat autem natus, ut aiunt, in Ceâ insulâ.
Ascendit navem, quam tempestas horrida
Simul et vetustas medio dissolvit mari.
Hi zonas, illi res pretiosas colligunt,
Subsidium vitæ. Quidam curiosior,
'Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?'
'Mecum,' inquit, 'mea sunt cuncta.'

enatant;

Qui plures, onere degravati, perierant.

Tunc pauci

Prædones adsunt; rapiunt quod quisque extulit ;
Nudos relinquunt. Forte Clazomenæ prope

Antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi.
Hic literarum quidam studio deditus,
Simonidis qui sæpe versus legerat,
Eratque absentis admirator maximus,
Sermone ab ipso cognitum, cupidissime
Ad se recepit; veste, nummis, familiâ

Hominem exornavit. Cæteri tabulam suam
Portant, rogantes victum: quos casu obvius
Simonides ut vidit, Dixi,' inquit, 'mea

Mecum esse cuncta: vos quod rapuistis, perît.'

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »