Billeder på siden
PDF
ePub

10

15

[ocr errors]
[ocr errors]

A furibus tuearis et noctu domum.'
'Ego vero sum paratus : nunc patior nives
Imbresque, in sylvis asperam vitam trahens;
Quanto est facilius mibi sub tecto vivere,
Et otiosum largo satiari cibo !

Veni ergo mecum. Dum procedunt, aspicit
Lupus catenâ collum detritum canis.
• Unde hoc, amice?' Nihil est.' Dic, quæso, tamen.'
Quia videor acer, alligant me interdiu,
Luce ut quiescam, et vigilem nox cum venerit:
Crepusculo solutus, qua visum est vagor.
Affertur ultro panis; de mensâ suâ
Dat ossa dominus; frusta jactat familia,
Et, quod fastidit quisque, pulmentarium.
Sic sine labore venter impletur meus.'
• Age, si quo abire est animus, est licentia ? '
“Non plane est, inquit. “Fruere, quæ laudas, canis.
Regnare nolo, liber ut non sim mihi.'

20

25

FABULA XV.

VULPES ET Uva.

FAME coacta, vulpes altâ in vineâ
Uvam appetebat, summis saliens viribus ;
Quam tangere ut non potuit, discedens ait,
Nondum matura est; nolo acerbam sumere.'

Qui, facere quæ non possunt, verbis elevant,
Ascribere hoc debebunt exemplum sibi.

5

FABULA XVI.

NAUFRAGIUM SIMONIDIS.

5

:

10

[ocr errors]

6

[ocr errors]

Homo doctus in se semper divitias habet.

Simonides, qui scripsit egregium melos,
Ut paupertatem sustineret facilius,
Circumire coepit urbes Asiæ nobiles,
Mercede acceptâ laudem victorum canens.
Hoc genere questûs postquam locuples factus est,
Venire in patriam voluit cursu pelagio :
Erat autem natus, ut aiunt, in Ceâ insulâ.
Ascendit navem, quam tempestas horrida
Simul et vetustas medio dissolvit mari.
Hi zonas, illi res pretiosas colligunt,
Subsidium vitæ. Quidam curiosior,

Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis ?'
* Mecum,' inquit, "mea sunt cuncta.? Tunc pauci

enatant;
Qui plures, onere degravati, perierant.
Prædones adsunt; rapiunt quod quisque extulit;
Nudos relinquunt. Forte Clazomenæ prope
Antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi.
Hic literarum quidam studio deditus,
Simonidis qui sæpe versus legerat,
Eratque absentis admirator maximus,
Sermone ab ipso cognitum, cupidissime
Ad se recepit; veste, nummis, familiâ
Hominem exornavit. Cæteri tabulam suam
Portant, rogantes victum : quos casu obvius
Simonides ut vidit, Dixi,' inquit, mea
Mecum esse cuncta : vos quod rapuistis, perît.'

15

20

25

[ocr errors]

FABULA XVII.

MONS PARTURIENS.
Mons parturibat, gemitus immanes ciens;
Eratque in terris maxima expectatio;
At ille murem peperit. Hoc scriptum est tibi,
Qui, magna cum minaris, extricas nihil.

EXCERPTA EX OVIDIO.

1. INGENIUM.

5

QUISQUIS es, incertæ timide confide figuræ :

Ingenii dotes corporis adde bonis. Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos,

Fit minor, et spatio carpitur ipsa suo.
Nec violæ semper, nec hiantia lilia florent,

Et riget amissa spina relicta rosa.
Et tibi jam cani venient, formose, capilli;
Jam venient rugæ, quæ tibi

corpus

arent. Jam molire animum, qui duret, et adstrue formæ;

Solus ad extremos permanet ille rogos. Nec levis, ingenuas pectus coluisse per artes,

Cura sit, et linguas edidicisse duas.

10

2. VERIS REDITUS.

Jam violas puerique legunt hilaresque puellæ ;

Rustica quam nullo terra serente gerit : Prataque pubescunt variorum flore colorum,

Indocilique loquax gutture vernat avis :

5

Utque malæ crimen matris deponat hirundo,

Sub trabibus cunas tectaque parva facit: Herbaque, quæ latuit Cerealibus obruta sulcis,

Exserit e tepida molle cacumen humo.

3. ANNUS ROMANUS.

5

TEMPORA digereret quum conditor Urbis, in anno

Constituit menses quinque bis esse suo.
Scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras;

Curaque finitimos vincere major erat.
Martis erat primus mensis, Venerisque secundus:

Hæc generis princeps, ipsius ille pater.
Tertius a senibus ; juvenum de nomine quartus;

Quæ sequitur, numero turba notata fuit.
At Numa nec Janum, nec avitas præterit umbras;

Mensibus antiquis præposuitque duos.

a

10

4. MULIER VENEFICA.

ILLA reluctantem curru deducere Lunam

Nititur, et tenebris abdere Solis equos.
Illa refrenat aquas, obliquaque flumina sistit,

Illa loco silvas vivaque saxa movet.
Per tumulos errat passis discincta capillis,

Certaque de tepidis colligit ossa rogis.
Devovet absentes; simulacraque cerea fingit,

Et miserum tenues in jecur urget acus.

5

5. DII URBIUM ET POPULORUM CUSTODES. PALLADA Cecropidæ, Minoïa Creta Dianam,

Vulcanum tellus Hypsipylea colit;

Junonem Sparte, Pelopeïadesque Mycenæ ;

Pinigerum Fauni Mænalis ora caput :
Mars Latio venerandus erat, quia præsidet armis,

Arma feræ genti remque decusque dabant.

5

6. CAPELLA Jovis PUERI NUTRIX.

5

Naïs Amalthea, Cretæâ nobilis Idâ,

Dicitur in silvis occuluisse Jovem.
Huic fuit hædorum mater formosa duorum,

Inter Dictæos conspicienda greges,
Cornibus aeriis atque in sua terga recurvis;

Ubere, quod nutrix posset habere Jovis.
Lac dabat illa Deo; sed fregit in arbore cornu,

Truncaque dimidiâ parte decoris erat.
Sustulit hoc Nymphe, cinctumque recentibus herbis,

Et plenum pomis ad Jovis ora tulit. Ille ubi res coeli tenuit, solioque paterno

Sedit, et invicto nil:Jove majus erat, Sidera nutricem, nutricis fertile cornu

Fecit, quod dominæ nunc quoque nomen habet.

10

7. FORTUNÆ INCONSTANTIA.

OMNIA sunt hominum tenui pendentia filo;

Et subito casu, quæ valuere, ruunt. Divitis audita est cui non opulentia Croesi ?

Nempe tamen vitam captus ab hoste tulit.
Ille Syracosiâ modo formidatus in urbe

Vix humili duram repulit arte famem.
Quid fuerat Magno majus ? tamen ille rogavit

Submissâ fugiens voce clientis opem.

5

« ForrigeFortsæt »