Billeder på siden
PDF
ePub

PROGRESSIVE

LATIN ANTHOLOGY.

PHÆDRI FABULÆ.

FABULA I.

LUPUS ET AGNUS.

6

5

Ad rivum eundem lupus et agnus venerant,
Siti compulsi; superior stabat lupus,
Longeque inferior agnus : tunc fauce improbâ
Latro incitatus, jurgii causam intulit.

Cur,' inquit, turbulentam mihi fecisti aquam
Istam bibenti?' Laniger contra timens,

Quî possum, quæso, facere, quod quereris, lupe ?
A te decurrit ad meos haustus liquor.'
Repulsus ille veritatis viribus,

. Ante hos sex menses male,' ait, dixisti mihi.' | Respondit agnus, 'Equidem natus non eram.'

Pater, hercule, tuus,' inquit, maledixit mihi.'
Atque ita correptum lacerat, injustâ nece.

Hæc propter illos scripta est homines fabula,
Qui fictis causis innocentes opprimunt.

[ocr errors]

10

15

B

FABULA II.

RANÆ REGEM PETENTES.

5

10

ATHENÆ cum florerent æquis legibus,
Procax libertas civitatem miscuit,
Frænumque solvit pristinum licentia.
Hinc conspiratis factionum partibus,
Arcem tyrannus occupat Pisistratus.
Cum tristem servitutem flerent Attici,
Non quia crudelis ille, sed quoniam grave
Omnino insuetis onus, et coepissent queri,
Æsopus talem tum fabellam retulit.

Ranæ, vagantes liberis paludibus,
Clamore magno regem petiere a Jove,
Qui dissolutos mores vi compesceret.
Pater deorum risit, atque illis dedit
Parvum tigillum; missum quod subito vadis,
Motu sonoque terruit pavidum genus.
Hoc mersum limo cum jaceret diutius,
Forte una tacite profert e stagno caput,
Et, explorato rege, cunctas evocat.
Illæ, timore posito, certatim adnatant,
Lignumque supra turba petulans insilit;
Quod cum inquinâssent omni contumeliâ,
Alium rogantes regem misêre ad Jovem,
Inutilis quoniam esset, qui fuerat datus.
Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
Corripere cæpit singulas. Frustra necem
Fugitant inertes; vocem præcludit metus.
Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Jovem,
Afflictis ut succurrat. Tunc contra deus,
Quia noluistis vestrum ferre,' inquit, bonum,

15

20

25

[ocr errors]

30

Malum perferte. Vos quoque, 0 cives,' ait,
Hoc, sustinete, majus ne veniat malum.'

FABULA III.

GRACULUS SUPERBUS.

5

NE gloriari libeat alienis bonis,
Suoque potius habitu vitam degere,
Æsopus nobis hoc exemplum prodidit.

Tumens inani graculus superbiâ,
Pennas, pavoni quæ deciderant, sustulit,
Seque exornavit : deinde contemnens suos,
Formoso se pavonum immiscuit gregi.
Illi impudenti pennas eripiunt avi,
Fugantque rostris. Male mulctatus, graculus
Redire mærens coepit ad proprium genus ;
A quo repulsus, tristem sustinuit notam.
Tum quidam ex illis, quos prius despexerat,
Contentus nostris si fuisses sedibus,
Et, quod natura dederat, voluisses pati,
Nec illam expertus esses contumeliam,
Nec hanc repulsam tua sentiret calamitas.'

10

15

FABULA IV.

CANS PER FLUVIUM CARNEM FERENS.
AMITTIT merito proprium, qui alienum appetit.

Canis, per flumen carnem dum ferret natans,
Lympharum in speculo vidit simulacrum suum,
Aliamque prædam ab alio ferri putans,
Eripere voluit; verum decepta aviditas,
Et, quem tenebat, ore demisit cibum,
Nec, quem petebat, adeo potuit attingere.

5

« ForrigeFortsæt »