Billeder på siden
PDF
ePub

Virit plurimum in secessu ruris sui.] Hibernos menses nonnunquam Tarenti transigebat. Sed maximam ætatis suæ partem degebat in Tiburtino suo: quem locum prætulit Tarento, quod ostendit Od. 6. Lib. i.

Sabini aut Tiburtini.] Cave hinc colligas geminum fuisse Horatio rus. Villa ejus fuit inter agrum Tiburtem, et Sabinum, unde alii illam Tiburtinis accensent, alii Sabinis; quod fieri solet de villis, urbibus, et montibus qui duabus regionibus interjacent. Sic Venusium nunc Lucaniæ, nunc Apuliæ urbs habebatur, ut loquitur noster Sat. I. Lib. ii.

-Lucanus, an Appulus, anceps, Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus. Et Od. 4. Lib. iii, eâdem de causâ ponit montem Vulturem in Apulia et extra Apuliam. Ecce autem locum huic è Suetonio planè similem apud Catullum, qui de rure suo, quod in eâdem regione ubi et Horatii rus erat, dicit.

O funde noster, seu Sabine, seu Tiburte,
Nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
Cordi Catullum lædere : at quibus cordi est,
Quovis Sabinum esse pignore contendunt:

Sed seu Sabine,seu verius Tiburte, &c. Domusque ejus ostenditur circa Tiburni luculum.] Is est Tiburni lucus, de quo Od. 7. Lib. i.

Et præceps Anio, et Tiburni lucus, et uda

Mobilibus pomaria rivis. Fuit autem Tiburnus Catilli et Coræ frater, qui quam condiderant urbem, Tibur ex nomine fratris sui maximi natu nuncupaverunt. Virgil. Lib. vii. v. 672.

Sed utraque falsa puto; nam Elegi vulgares.] Egregium est hoc loco Suetonii judicium. Ex eo, quod vulgares sunt hi Elegi, Horatio illos abjudicat. Longè aliam tulissent sententiam hodierni Critici, qui nulli labori parcunt, dum antiquorum vitia pervestigant, quique pulcherrimos sæpe locos vexant damnantque, ideò tantùm, quia quod pulcherrimum est, à Genio ipsorum abhorret maximè. Quo plura reperissent in his elegis humilia et inepta, eo impensiùs contendissent verum auctorem fuisse Horatium. Pro dolor! quanto cum ipsorum dispendio perierunt? Huc enim provocarent, tanquam ad certissimam auctoritatem, gratulantes sibi repertos esse testes qualescunque, qui causæ recentiorum faverent contra antiquos.

Elegi vulgares.] Potuit Suetonius, ex ipso Horatio sumpto argumento, contendere hos elegos fuisse subdititios; ipse enim de suis scriptis loquens dicit Ep. ult. Lib. ii.

Carmina compono, hic elegos. Epistola autem obscura.] Nostro igitur vitio fit, quòd obscura quæ

] dam apud Horatium deprehendamus : plerumque verò commentatorum, et interpretum culpâ, qui sæpe clarissimis alioqui locis tenebras offuderunt, quique auctorem penitus depravârunt inepto eo sensu quem ipsi affinxerunt.

VI. Id. Dec.] Hoc est, octavo ejus mensis die, anno ab U. C. 688. 63. annis ante Natum Christum. L. Cotta et L. Torquato Coss.] Dicente ipso Od. 21. Lib. iii

O nate mecum consule Manlio! Et Epod. 13. v. 8.

Tu vina Torquato move

Consule pressa meo. Decessit C. Martio Censorino et C. Asinio Gallo Coss.] Anno ab U. C. 745. sex annis ante Natum Christum. Errat igitur Suetonius, cùm dicit post quinquagesimum nonum annum. Ab octavo enim Decem, die ann. 688. ad vigesimum septimum Nov. 745. non sunt amplius quinquaginta septem anni minus undecim diebus. Nisi hæc sic potius culpa librarii.

Hærede Augusto palam nuncupato, quum urgente vi valetudinis non sufficeret ad obsignandas Testamenti tabulas.] Jure Civili rata habentur Testamenta vivâ voce dicta, modò testator hæredem suum nuncuparit coram septem testibus. Justinian. Inst. Tit. x. Sect. 13. Si quis autem sine scriptis voluerit Jure Civili ordinare testamentum, septem testibus adhibitis, et suâ voluntate coram iis nuncupatâ, sciat hic perfectissimum testamentum Jure Civili firmumque constitutum.

In extremis Esquiliis juxta Mecenatis tumulum.] Habitavit enim Mæcenas in extremis Esquiliis, ubi superbam sibi domum fecerat, atque sepulchrum.

*Juxta Mecenatis tumulum.] Decesserat Mæcenas eodem anno. Unde autem factum est, ut Horatius, superstes cùm esset, nihil in scriptis reliquerit, quo testaretur dolorem ex Mæcenatis morte conceptum? Mihi quidem illud non videtur credibile. Tanto eum affectu dilexit

, tantaque in se merita ejus erant, ut nefas esset officium lugendi Mæcenatis cuiquam alteri reliquisse. Nullo pacto esset ignoscendum adeo inhumano facinori. Si ita nefariè ingratus fuisset, non tam æstimarem scripta, quàm ipsum auctorem aspernarer: meque adeo pæniteret tanti temporis in eo explicando vertendoque collocati. Videamus an historia nobis aliquid suggerat, quod eum expediat à crimine silentii istius, quod quidem primo tam suspectum tamque odiosum apparet. Dio de eo anno loquens qui Mæcenati supremus fuit, enumerat primo omnia felicia, quæ Augusto eo anno contigêrunt. Cumque demonstrâsset priores octo menses nihil ei præter felices eventus dedisse, addit finem anni non respondisse principio, mortemque Mæcenatis derepentè interrupisse prosperorum seriem, ad nonum usque mensem continuatam. Mors igitur Mæcenatis non nisi post octavum mensem contigit. At quamvis statim post eum mensem exactum contigisset (quod tamen non constat, cùm Dio non designet quoto die contigerit) à fine Octobris ad vigesimum septimum diem Novemb. non fuisset Horatio spatium primis lacrymis abstergendis. Itaque constat eum non diu superstitem fuisse amico suo. Quid autem aliud facere potuisset, quo clarius demonstraret, quàm vehementur eum dilexerit? Tum procul dubio id præstitit, quod ante aliquot annos pollicitus erat quum ad Mæcenatem scriberet, periculoso morbo laborantem et mortem optantem.

Ah! te mea si partem anima rapit
Maturior vis, quid moror altera,
Nec carus æquè, nec superstes

Integer ? Ile dies utramque
Ducet ruinam; non ego perfidum
Dixi sacramentum : ibimus, ibimus,
Utcunque præcedes, supremum

Carpere iter comites parati, &c, Si astrologis advocatis de natali suâ horâ consultâsset Horatius, non potuisset de suorum temporum cum Mæcenatis temporibus consensu feliciùs ariolari. At ille magis perspectas habuit amicitiæ suæ, quam fatalis sui sideris vires. Neque difficile est vera vaticinari, cùm in tuo arbitrio situm sit, ut confiant quæ prædixeris.

PER

CONSULES:

DIGESTA È DACERIO.

56

[ocr errors]

Anno ab U. C. Anno ante J. C. Anno Hor. CONSULES.
688
63

S L. Aurelius Cotta II. 1

L. Manl. Torquatus II.

L. Jul. Cæsar 689

62

2

C. Marcius Figulus

M. Tullius Cicero 690

61

3

C. Antonius Hoc anno exarsit Catilinæ Conjuratio. Natus est Augustus.

D. Jun. Silanus 691

60

4

L. Licinius Murena

Calphur. Piso 692

59

5

M. Valer. Messala!

Q. Metellus Celer 693

58

6

L, Afranius
694
57

SC. Jul. Cæsar
7

M. Bibulus

L. Calphurnius Piso 695

8

A. Gabinius

P. Lentulus Spinther "696

55

9

Q. Metellus

C. Cornelius Lentulus 697

54

10

L. Marc. Philippus Egit Horatius novem aut decem primos annos Venusii, quod patet ex Od. 4. Lib. iii. Exinde Romam ad excolendum ingenium missus est Sat. 6. Lib. i. Epist. 2. Lib. ii. 698 53

Cn. Pompeius II. 11

M. Crassus II. 699

52

12

Appius Pulcher
L. Domit, Ænobarbus

Cn. Domitius
- 700

51

13

M. Valer. Messala 701

50

14

Cn. Pompeius III.
Q. Metellus

M. Marcellus
702

49

15

Servius Sulpitius

L. Paulus 703

48

16

C. Marcellus

L. Lentulus 704

47

17

C. Marcellus

[ocr errors]
[ocr errors]

Anno ab U. C. Anno ante J. C. Anno Hor. CONSULES.

C. Cæsar II. 705

46

18

P. Servilius Pompeius in Ægypto jugulatus. Circa hoc tempus Horatius Athenas studiorum causâ missus est. Noluit enim pater, ut eò proficisceretur, aut usquam à latere suo discederet, donec eâ esset ætate, ut vitæ suæ modum ipse habere, et morum integritatem in corruptissimâ civitate servare posset, 706 45

I Q. Fus. Calenus 19

P. Vatinius

( C. Cæsar III. 707

44

20

M. Lepidus 708

C. Cæsar IV. 43

21

Q. Fab. Maximus

C. Cæsar V. 709

42

22

M. Antonius Cæsar in Curia Pompeii confossus. C. Octavius (qui postea Augustus) ex Epiro redit Romam.

S C. Pansa 710

41

23

A. Hirtius Duobus his Coss, uno prælio occisis, suffectus est C. Octavianus, assumpsitque sibi Collegam Q. Pedium. Brutus Macedoniam petens, Athenis plures adolescentes eduxit secum, in iis Horatium. Vide Ep. 2. Lib. ii. Horat. scribit Sat. 7. Lib. i. 711

40

24

SM. Lepidus II.

L. Munatius Plancus De hoc Consulatu Horatius Od. 14. Lib. iii.

Non ego hoc ferrem calidus juventá

Consule Planco.
Erat jam viginti quatuor annorum, et in Bruti exercitu versabatur.
Aderat pugnæ Philippensi, inde fugit relictâ non bene parmulâ : à præ-
lio Romam redit. fecit Od. 14. Lib. i.

P. Servilius II.
712

39

25

L. Antonius

s Cn. Domitius II. 713

38

26

Asinius Pollio Pollioni inscribit Od. 1. Lib. ii. Mæcenatem Brundusium comitatur, scribitque Sat. 5. Lib. i.

S 714

L. Censorinus 37

27

C. Calvisius
715
36

Appius Claudius
C. Norbanus

M. Vipsanius Agrippa
716

35

29

L. Caninius et post ejus

mortem, Stat. Taurus Pompeius F. ruptâ societate, quam cum Augusto inierat, bellum redintegrat. Horat. de eâ componit Epod. 7.

SL. Gellius 717

34

30

M. Cocceius Nerva Menas relictis iterum Pomp. F. partibus, Augusto se adjungit, à quo factus est Tribunus Militum. In hunc Hor. Epod. 4. invehitur.

{

1

{

28

{

« ForrigeFortsæt »