Billeder på siden
PDF
ePub

20

batur. Intestina et fartum eorum , quum id animal" nullo cibo vivat, cum simiarum urina illita inimicorum januæ, 6 odium omnium hominum his conciliare. Cauda flumina et aquarum impetus sisti, serpentes soporari. Eadem medicata cedro et myrrha, illigataque gemino ramo palmæ, percussam aquam discuti, ut quæ intus sint omnia appareant utinamque eo ramo contactus esset Democritus, quoniam ita loquacitates immodicas promisit inhiberi. Palamque est, virum alias sagacem et vitæ utilissimum, nimio juvandi mortales studio prolapsum.

I

XXX. Ex eadem similitudine est scincus', quem quidam terrestrem crocodilum esse dixerunt, candidiore autem, et tenuiore cute. Præcipua tamen differentia dignoscitur a crocodilo, squamarum serie a cauda ad caput versa. Maximus3 Indicus, deinde Arabicus. Afferuntur“ salsi. Rostrum ejus et pedes in vino albo poti, cupiditates Veneris accendunt: utique cum satyrio et erucæ semine,

5

20. Intestina et fimum eorum. Qui Chiffl. contulit, notavit ex eo falsum et conjicit fartum. Quod ille conjicit, id ipsum est in Voss. manu prima : Intestina et fartis meorum. Acad. omissa dubia voce: intestina et eorum. GRON.

21.Quum id animal nullo cibo vivat, Errat cum valgo Plinius: muscas enim, culices et alia id genus animalia sectatur et vorat. DAL. - Quum. Vide quæ diximus, VIII, 51. H.

XXX. 1. Scincus. Hunc crocodilum terrestrem sed sui generis Diosc. appellat, II, 71: Exíyx05... ἐςὶ δὲ κροκόδειλος χερσαῖος, ἰδιογενὴς, HARD.

etc.

[blocks in formation]

nasci Dioscorides est auctor 1. c. in India primum, tum in Arabia, postremum in Mauretaniæ parte. HARD.

4. Afferuntur. Addito nasturtio sale conditi. Diosc. 1. c. tapixɛudμενοι σὺν καρδάμω. HARD.

5. Rostrum. Nicetas in Andronico, II, n. 2, p. 206: Ĥotte di xxi ζώον Νειλώον, κροκοδείλῳ πάνυ τοι ἐμφερές, σκίγκον λέγομεν, ἀπόσιτον μὲν τοῖς μὴ τὰ τοιαῦτα βρωτέα κρίνουσι· διερεθίζον δ' ὅμως καὶ διανιςῶν ἐν ταῖς ὁμιλίαις πρὸς συνουσιασμόν. • Vescebatur item Nilotica bestiola, crocodilo non absimili, quem scincum vocant: a quo cibo quum plerique abhorreant, tamen tentiginem excitat, et ad rem veneream paratos facit. » HARD.

[ocr errors]

6. Utique. Theod. Prisc. II, P.

singulis drachmis omnium, ac piperis duabus admixtis, ita ut pastilli singularum drachmarum bibantur: per se laterum carnes obolis binis cum myrrha et pipere pari modo potæ, efficaciores ad idem creduntur. Prodest et contra sagittarum venena, ut Apelles tradit, ante posteaque sumptus. In antidota quoque nobilia additur. Sextius' plus quam drachmæ pondere in vini hemina potum, perniciem afferre tradit. Præterea" ejusdem decocti jus cum melle sumptum, Venerem inhibere.

I

XXXI. Est crocodilo cognatio quædam amnis ejus- 1 dem, geminique victus, cum hippopotamo, repertore detrahendi sanguinis', ut diximus. Plurimi autem super Saiticam præfecturam. Hujus corii cinis cum aqua illitus, panos sanat: adeps frigidas febres : item fimum suffitu.

3

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

semina. Lege et scincus, et eruca semina. HARD.

7. Per. Partem eam quæ renes amplectitur, drachmæ pondere e vino potam, venerem accendere Diosc. 1. c. prodidit: pasi de dúvaμὲν ἔχειν πεθὲν τὸ περὶ τοὺς νεφρούς αὐτοῦ μέρος, ὅσον < πλῆθος μετ' εἴνω, ὁρμητικὴν πρὸς τὰ ἀφροδίσια. Α Sextio Nigro videtur Diosc. id hausisse. A Diosc. Galenus, de fac. simpl. med. XI, p. 305. HARD.

8. In. Diosc. Miyvura di xai áridórots, 1. c. et in Alexiph. præf. p. 396. HARD.

9. Sextius. Et ex Sextio, auctor lib. de simpl. med. ad Patern. tom. XIII Opp. Galeni, p. 1001 : « Ad venerea, inquit, facit, drachma una carunculæ illius (scinci) ex vini cyatho potata : si enim plus sumatur, affert periculum. » H.

10. Præterea. Non scinci, sed lentis, hoc est, non oxíyxov, sed paxcũ decocto cum melle, venerem scinci potu excitatam inhiberi prodidit Diosc. II, 71, quem Galenus sequitur, de fac. simpl. med. XI, p. 305. At Sextus aliter, quem idcirco Plinius auctorem appellat. H.

XXXI. 1. Est crocodilo cognatio quædam amnis ejusdem, geminique victus cum hippopotamo, repertore trahendi sanguinis. Corrigendus, ut puto, ordo verborum, legendumque ad hunc modum : « Est crocodilo cognatio quædam gemini convictus cum hippopotamo amnis ejusdem, repertore trahendi sanguinis. 2 PINT.

2. Ut diximus. Conf. lib. VIII, cap. 40. HARD.

3. Panos. Galen. de theriaca ad Pison. c. 9, p. 642. HARD.

4. Adeps frigidas febres. Cum frigore invadentes: aut horrificas: aut in quibus ægri vix vel numquam incalescunt. DALEG.

[ocr errors][merged small]

Dentes e parte læva dolores dentium, scarificatis gingivis. Pellis ejus e sinistra parte frontis in inguina adalligata, Venerem inhibet. Ejusdem cinis alopecias explet. Testiculi drachma ex aqua contra serpentes bibitur. Sanguine pictores utuntur.

6

XXXII. Peregrinæ sunt et lynces, quæ clarissime omnnium quadrupedum cernunt. Ungues earum omnes cum corio exuri efficacissime in Carpatho insula tradunt. Hoc cinere poto propudia' virorum, ejusdem adspersu, feminarum libidines inhiberi ; item pruritus corporum: urina1, stillicidia vesica. Itaque eam protinus terra' pedibus aggesta obruere traditur. Eadem autem et jugulorum dolori monstratur in remedio. Hactenus de externis.

3

XXXIII. Nunc revertemur ad nostrum orbem': primumque communia animalium remedia atque eximia dicemus (IX) sicuti de lactis usu. Utilissimum cuique

5. Scarificatis. MSS. omnes, scarifatis. HARD.

6. Testiculi. Nicander in Ther. pag. 40, adversus serpentes laudat, Η κάςορος οὔλουν ὄρχιν, Η ἵππου τὴν Νεῖλος ὑπὲρ Σάϊν αἰθαλόεσσαν Βόσκει. Gorræus interpres : « Vel Castoris accipe testem, Aut pascentis equi per Nili magna Saitæ Flumina. » Id deinde sumi jubet ex aqua, adjectis et aliis medicaminibus Diosc. II, 25, per se tritum e vino bibi suadet. HARD.

XXXII. 1. Hoc cinere poto propudia virorum. Pudendam libidinem. HARD.

2. Urina. Quam λuyxcúpicy vocant, ut diximus VIII, 57. Hac etiam pota calculos frangi prodidit Phile, de Propriet. anim. p. 108. Negat lib. XXXVII,

Plin. id esse verum, cap. 13. HARD.

[merged small][ocr errors][merged small]

maternum?. Concipere3 nutrices exitiosum est: hi sunt enim infantes, qui colostrati appellantur, densato lacte in casei speciem. Est autem colostra ̊, prima a partu spongiosa densitas lactis. Maxime autem alit quodcumque humanum, mox caprinum : unde fortassis fabulæ Jovem

2. Utilissimum cuique maternum. Potest generaliter hoc asseri materno lacti omne lac postponendum, tum quod variante, prout ætates lactationis procedunt, lactis chymica essentia, et utilitas variat pretiosissimi humoris, tum quod ob illam quæ exstitit puerum inter et matrem sympathicam relationem, assimilatio fit vere facilior ac gratior. Nonnunquam tamen a nutriendo filio debet abstinere mater, seu morbo laboret, seu vetus socialium consuetudinum catena, nobili muneri inimica. Ad. et J. J. ROUSSEAU

(Émile), pravum quidem se medicum agens, sed optimum ethicographum in hac quæstione. Aл.

3. Concipere. Exitiosum ea re id videtur, quod purius alimentum fetui, qui in utero est, nutriendo, non mammis replendis natura tum sufficit. H. Concipere nutrices exitiosum. Verum. Nam physiologistæ hoc axioma habent, excitato organo quolibet, minui vel inaniri alterius organi excitationem cui cum priore sympathica relatio fuit, modo istius acta identidem duntaxat eveniant, nec perpetua sint ac vitæ necessaria. AJ.

4. Qui colostrati appellantur. Fallitur Plinius. Colostrati dicuntur, qui præpropere statim a puerperio crassius lac matris, ideoque in ventriculo spissescens, suxerunt. Lac autem earum, quæ concipiunt, ob

8

id noxium esse censetur, quoniam fetui et infanti nutriendis, sanguis ex quo lac conficitur, non sufficit: tum etiam, quia, quæ in utero supersunt excrementa, a nutrimento fetus in mammas recurrunt, natura, quod purius est in alimentum fetus retinente: tum quia gravidæ primis mensibus consuetos cibos fastidientes alienis utuntur, ex quibus vitiosus sanguis fit: tum quia sub horam conceptus magna fit humorum in corpore perturbatio et agitatio, quæ bonos cum pravis miscet. Vide lib. XI, cap. 41. DAL.- Qui. Et hoc superius indicavimus, IX, 96. HARD.

5. Est. Ita Nonius, Servius, Pa!ladius, aliique, quos laudat Vossius in Etymol. verbo colustrum. Vide quæ diximus XI, 96. HARD.

6. Colostra. Blandiendo vocem eam Plautus usurpat in Penulo :

[ocr errors][ocr errors]

Meum mel, meum cor, mea colostra, meus molliculus caseus. » Martialis: De primo matrum lacte colostra damus. » Vide Aristotel. Histor. VI, 21. DALEC.

7. Maxime autem alit quodcumque, etc. Non quidem maxime alit, sed hominis naturæ convenientissimum et familiarissimum est. Ovillum, bubulum, caprinum, multo plus alimenti præbent. DALEC.

8. Fabulæ. Quem a capella, Amalthea nomine, nutritum ferunt. Vide Hygin. in Astron. Poet. cap.

9

ΤΟ

ita nutritum dixere. Dulcissimum ad hominis cameli> num, efficacissimum ex asinis. Magnorum animalium et corporum" facilius" redditur. Stomacho accommodatissimum caprinum, quoniam fronde magis, quam herba, vescuntur. Bubulum" medicatius. Ovillum 14 dulcius et magis alit, stomacho minus utile, quoniam" est pinguius. Omne autem vernum aquatius æstivo", et" de novellis: probatissimum vero, quod in ungue hæret, nec defluit. Innocentius decoctum 19 præcipue cum calculis marinis.

16

[ocr errors]

Heniochus. Nummus est ex ære maximo Antonini Pii in Thesauro Regio sine epigraphe, in quo Jupiter puerulus capræ insidet: e regione laurus e basi emicat: in ipsa basi aquila Jovem et caprum respicit. Significat Antoninum Pium ægrotum lacte caprino nutritum fuisse, et nutriri dignum, ut Jovem olim, Aquila imperatorem denotat, laurus, domum Cæsaris, ex Plinio, XV, 39. Confer nummum Commodi imperat. qui nepos Antonini, inscriptum, 1OVI IVVENI. HARD.

9. Marime. . . dulcissimum. Quanquam variatio in his integralium partium mutuis relationibus multa est, potes cum W.DEYEUX et PARMENTIER Sic ordinare lacteos humores; nempe, si casei abundantiam spectabis, caprinum, ovillum, bubulum, asininum, femineum, equinum; si butyri, ovillum, bubulum, caprinum, femineum, asininum, equinum; si sacchari lactei, femineum, asininum, equinum, bubulum, caprinum,ovillum; tum si seri, asininum, femininum, equinum, bubulum, caprinum, ovillum. A3.

10. Ad. Post humanum. H.
11. Magnorum animalium et corpo-

18

rum facilius redditur. Aptior lectio, ut sentio, e corpore, quam et corpore. PINT.

12. Facilius redditur. Per alvum exit. Dal. Cons. HARD.

13. Bubulum. Majoris est, inquit, efficientiæ in medendo. Medicamentosum Cato dixit de R. R. De omnibus brassicis nulla est medicamentosior. » HARD.

14. Ovillum. Totidem verba facit de ovillo lacte Diosc. II, 75. H.

15. Quoniam est pinguius. Et ob crassitiem ægrius coquitur. DAL.

16. Omne. Sic etiam Diosc. 1. c.

Υδαρέςερον μέντοι τὸ ἐαρινὸν τοῦ θερι νοῦ, καὶ τὸ ἀπὸ χλωρᾶς νομῆς μᾶλλον ἐςι μαλακτικὸν κοιλίας· ἔςι· δὲ καλὸν γάλα τὸ λευκὸν καὶ ὁμαλὸν τῇ παχύτητι, καὶ συςρεφόμενον, ἐπειδὰν ἐπισ sayğövuyt. «Vernum tamen aquatius æstivo, et quod e viridi pascuo est, alvum magis emollit. Probatur maxime candidum, et æquali crassitudine, quod instillatum ungui conglobatur.» HARD.

17. Aquatius æstivo. Serosius, ideoque caseus ex eo minus pinguis. DAL. Aquatius. Dilutius. H.

18. Et. Et de novellis pratis, pascuisque viridibus. HARD.

19. Innocentius decoctum. Quo

« ForrigeFortsæt »