Billeder på siden
PDF
ePub

18

ctatu earum mulierum leniri. Lais et Salpe canum rabiosorum morsus, et tertianas quartanasque febres menstruo in lana arietis nigri, argenteo brachiali incluso. Diotimus 6 Thebanus, vel omnino vestis ita infectæ portiuncula, ac" vel licio, brachiali inserta. Sotira obstetrix, tertianis quartanisque efficacissimum dixit plantas ægri subterlini, multoque efficacius ab ipsa muliere, et ignoranti. Sic et comitiales excitari. Icetidas" medicus quartanas coitu finiri, incipientibus dumtaxat menstruis, spopondit. Inter omnes vero convenit, si" aqua potusque formidetur a morsu canis, supposita tantum calyci lacinia" tali, statim metum eum discuti : videlicet prævalente sympathia illa Græcorum, quum" rabiem canum ejus sanguinis gustatu incipere dixerimus. Cinere eo jumentorum omnium ulcera 7 sanari certum est, addita caminorum farina" et cera. Maculas autem e veste eas, non nisi ejusdem urina ablui. Cinerem per se rosaceo mixtum" feminarum præcipue, capitis sedare dolores illitum fronti; asperrimamque vim profluvii ejus esse per se" annis virginitate soluta. Id quoque convenit, quo nihil equidem libentius credi

26

23

[blocks in formation]

25

biem aguntur gustato eo canes. » H. 24. Caminorum farina. Fuligine. HARD.

25. Cinerem per se rosaceo mixtum. Apographum nostrum, « Cinerem per se rosaceo mixtum, » ut sit figura tmesis. PINT.

26. Asperrimamque vim profluvii ejus esse primis annis virginitate resoluta. Legendum, « Asperrimamque vim profluvii ejus esse per se annis virginitate resoluta, » ex eod. notanda castigatione. PINT.

27. Per se. Etatis ac naturæ sponte, ante coitum, menstruis fluentibus. Ita MSS. Reg. 2, alii: non, ut editi, primis annis. H.

et

28

derim, tactis omnino menstruo postibus, irritas fieri Ma8 gorum artes, generis 23 vanissimi, ut æstimare licet. Ponam enim vel modestissimum e promissis eorum ex homine siquidem resegmina unguium e pedibus manibusque cera permixta, ita ut dicatur tertiana" vel quotidianæ, vel quartanæ febri remedium quæri, ante solis ortum alienæ januæ affigi jubent, ad remedia in iis morbis : quanta vanitate, si falsum est? quantave noxia, si transferunt morbos? Innocentiores ex his omnium digitorum resegmina unguium, ad cavernas formicarum abjici jubent: eamque quæ prima cœperit trahere, correptam subnecti collo 33, ita discuti morbum.

I

32

30

XXIV. (VIII.) Hæc sunt quæ retulisse fas sit, ac pleraque ex iis non nisi honore' dicto. Reliqua intestabilia

28. Generis. Quæ sunt plenissimæ vanitatis, ut vel ex eo æstimare licet. HARD.

29. Tertianæ vel quotidianae vel quartanæ febri, etc. Scribo alio ordine, Tertianæ vel quartanæ vel cotidianæ febri, ex eod. PINT.

[ocr errors]

30. Quanta vanitate si falsum est, quantave noxa, si transferunt morbos ad innocentiores? Ex illis omnium digitorum, etc. etc. Præpositio ad superfluit, ex eodem, et suppunctionis ratio corrupta est. Legatur igitur in universum sic : « Quanta vanitate si falsum est, quantave noxa si transferunt morbos. Innocentiores ex his omnium digitorum, etc.» PINT.

31. Noxia. Injuria. HARD.

32. Si transferunt ad morbos innocentiores. Quis hoc decernet, ad magis an minus noxios tranferantur ? Præpositio ad non in Academ. non Men. non Voss. conspicua est. Haud dubie, ut decet : scribendum enim,

D

« quanta vanitate, si falsum est? quantave noxia, si transferunt morbos? Innocentiores ex his omnium digitorum resegmina unguium ad cavernas formicarum adjici jubent. Ubi tamen Voss. ibici, et supra primam litteram O, quasi velit objici. Et est in eo nescio quid salis nam objici et cavernas videtur dictum, ut apud Livium oppositi ad exitus claudendos. Cicero ad Div.VI, 4, ad omnes casos subitorum periculorum magis objecti sumus. » Idem in Pisonem : « qui non notam opponas ad malum versum, sed poetam armis persequare. Innocentiores ex his, puta magis. Et hoc fere. GRON.

«

[ocr errors]
[ocr errors]

33. Omn. digitorum... subn. collo. Nil enim ex his nocivum aut scelestum, quanquam impudentissime hic mentitur qui talia suadet ac jactat. AJ.

XXIV. 1. Honore, Honorem præfati: uti solemus quum quid turpe

et infanda, ut festinet oratio ab homine fugere. In cæteris claritates' animalium aut operum sequemur. Elephanti sanguis, præcipue maris, fluxiones omnes, quas rheumatismos vocant, sistit. Ramentis eboris cum melle Attico (ut aiunt) nubecula3 in facie, scobe paronychia tolluntur. Proboscidis tactu capitis dolor levatur, efficacius si et sternuat. Dextra pars proboscidis cum Lemnia rubrica adalligata, impetus libidinum stimulat. Sanguis et syntecticis prodest, jecurque comitialibus morbis.

XXV. Leonis' adipes cum rosaceo cutem in facie custodiunt a vitiis, candoremque servant. Sanant et adusta nivibus, articulorumque' tumores. Magorum vanitas perunctis eo adipe, faciliorem gratiam apud populos regesve promittit præcipue tamen eo pingui, quod sit inter supercilia, ubi esse nullum potest. Similia dentis, maxime a dextra parte, villique e rostro inferiori, promissa sunt. Fel aqua addita, claritatem oculis inunctis facit: et cum adipe ejusdem, comitiales morbos discutit, levi gustu, et ut protinus, qui sumpsere, cursu id digerant. Cor in cibo sumptum, quartanis medetur: adeps cum rosaceo quoti

3

dicturi sumus: tum enim sic præfamur, « si commemorare fas est, honore dicto, honos sit auribus, aut res ipsas eo verborum ambitu exprimimus, qui virorum bonorum atque ingenuorum non offendat aures. HARD.

2. Claritates. Clariora animalia, ut diximus XXII, 69. HARD.

3. Nubecula. Nubeculas hic appellat Plinius ( sic enim MSS. omnes), quas Sext. Platon. c. 12, de elephante, plagas et maculas. Sic enim ille, tit. 1: Ad maculas tollendas Ebur cum melle contritum et impositum, mire sanat. » Et t. 2: Ad plagas de facie tollen

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

1

I

5

dianis febribus. Perunctos eo bestiæ fugiunt. Resistere etiam insidiis videtur".

3

XXVI. Cameli' cerebrum arefactum, potumque ex aceto, comitialibus morbis aiunt mederi : item' fel cum melle potum: hoc et anginæ. Cauda arefacta solvi alvum: fimi cinere crispari capillum cum oleo. Et3 dysentericis prodest illitus cinis, potusque quantum tribus digitis capiatur, et comitialibus morbis. Urinam fullonibus utilissimam esse tradunt: itemque ulceribus manantibus: Barbaros eam servare quinquennio et heminis pota ciere alvum. Setas e cauda contortas, et sinistro brachio alligatas quartanis mederi.

XXVII. Hyænam' Magi ex omnibus animalibus in

5. Perunctos. Abdarrahmanus Ægyptius, interprete Ecchelensi, cap. 42, p. 231 : « Adipe leonis contuso cum allio siquis corpus suum obliniet, non timebit feras, imo fugabit eas. Hoc utuntur Monachi qui in desertis sunt et montibus, medicamine, ne lædantur a bestiis. » H.

6. Resistere etiam insidiis videtur. Numero plurium legendum, videntur, non videtur, ex antiquo codice, DALEC. Resistere. Diosc.

II, 94. Φασὶ δὲ αὐτὸ [λεόντειον σέαρ] καὶ ἀντιφάρμακον ἐπιβουλεύουσιν εἶναι. Aiunt etiam leoninum adipeni insidiantibus resistere. HARD.

XXVI. 1. Cameli. Sic etiam Galen. lib. de theriaca ad Pison. c. 9, p. 942. Et Cæl. Aurel. Chron. I, 4, de epilepsia: « Dant etiam cameli cerebrum fumo siccatum, atque contusum, sed infantibus vel pueris odorandum perfectis autem ætatibus bibendum ad modum eyathi, cum mulso et aceto tribus cyathis, Auctor libri qui Kiranidum Kirani inscribitur, II, 81:

Cerebrum cameli cum roseo inunctum capiti anterius et posterius, epilepsiam sanat: quod et admirabile et excellentissimum. Medullam stomacho frontique illitam prodesse comitialibus, auctor est Plin. Val. III, 10. HARD.

2. Item. Vide quæ de cameli felle diximus, XI, 74. Inter remedia porro quæ peti ex camelo possunt, miror prætermissum a Plinio, quod in ejus animalis lacte hodieque oriens omnis singulare esse intelligit, sanandæ hydropisi teste autóлry Tavernerio It. tom. I, lib. I, 11, p. 116. HARD.

3. Et. Idem Kiranus 1. c. Arida quoque et trita stercora cameli, et super aspersa aqua et bibita, dysentericos sanant. » HARD.

4. Urinam. Ad splenis tumores ac jocineris hanc laudat imprimis Habdarrahmanus Egyptius, cap. 59, p. 36, ad humida item ulcera, ac scabiem, porriginem, ad aurium vitia. HARD.

XXVII. 1.

Hyænam. Adib Ara

4

3

5

maxima admiratione posuerunt, ut pote cui et ipsi Magicas artes dederint; vimque qua alliciat ad se' homines mente alienatos. De3 permutationis sexus annua vice diximus, cæteraque de monstrifica natura ejus: nunc persequemur quæcumque medicinis produntur. Præcipue pantheris terrori esse traditur, ut ne conentur quidem resistere et aliquid e corio ejus habentem non appeti. Mi- 2 rumque dictu, si pelles utriusque contrariæ suspendantur, decidere pilos pantheræ. Quum fugiant venantem, declinare ad dextram, ut prætergressi hominis vestigia occupent. Quod si successerit, alienari mente, ac vel ex equo hominem decidere. At si in lævam detorserit, deficientis argumentum esse, celeremque capturam. Facilius autem capi, si cinctus suos venator, flagellumque imperitans equo septenis alligaverit nodis. Mox ut est solers ambagibus vanitas Magorum, capi jubent Geminorum signum transeunte luna, singulosque prope pilos servari. Capitis 3 dolori alligatam cutem prodesse, quæ fuerit in capite ejus. Lippitudini fel illitum frontibus; aut ne omnino lippiatur, decoctum cum mellis Attici cyathis tribus, et croci uncia inunctum sic et caligines discuti, et suffu

6

bes vocant, Dabuth, et Iesef. De hac re supra. Conf. Aristotel. Hist. Anim. lib. VI, cap. 32.

2. Qua alliciat ad se homines, etc. Quoniam sermonem humanum inter pastorum stabula assimulat, et nomen alicujus addiscit, quem foras evocatum laceret. Vide supra lib. VIII, cap. 3o. Sic et canes simulato vomitu prodeuntes corripit et vorat. Ælianus, de Animal. VII, cap. 22. DAL.

3. De. Iterum tibi adeundus Noster, lib. VIII, 44. HARD.

4. Ceteraque de monstrifica natura jus. Hyænæ et Phocæ pellem ful

mine non tangi Veteres crediderunt. Rhod. XXIX, cap. 6. Vide lib. II, cap. 55. DALEC.

5. Præcipue pantheris terrori. Pardalin hyænæ inimicam esse scribit Ælianus, Hist. de Animal. lib. VI, cap. 22. DAL.

6. Lippitudini. Hausta hæc esse ex Democrito, Marc. Emp. dicit c. 8, p. 51: « Democritus, inquit, affirmat felle hyænæ si frons perfricetur, epiphoras incipientes, et omnem oculorum dolorem posse sedari. Sic et Diosc. II, 96, et Galen. de theriaca ad Pison. 9, p. 942. HARD.

« ForrigeFortsæt »