Billeder på siden
PDF
ePub

interdiu quiescunt, vespertilionum instar. Igitur idem piscis est, quem variis Graci nominibus καλλιώνυμον, οὐρανοσκόπον, ἡμεροκοίτην et νυκτερίδα vocarunt. Aristotel. Hist. Anim.VIII, 13, callionymum inter pisces saxatiles et littoreos nominat altero vero loco, II, 15, de felle ejus hæc tradit: ἔχει δὲ καὶ ὁ καλλιώνυμος ἐπὶ τῷ ἔπατι, ὅσπερ ἔχει μεγίστην τῶν ixlúwv, wç xatà μéyaboç. Eadem ex Aristotele refert Ælianus, Hist. Anim. XIII, 4, sed paulo auctiora, quam in nostris hodie libris leguntur. Hunc, inquit, Aristoteles ait in dextro lobo jecoris copiosum fel situm habere, jecur autem ipsum ad lævum latus collocatum. Gyllius in sua Æliani versione jecur ad dextrum latus collocat; sua, an codicis sui fide, nescio. De re ipsa postea videbimus. Jam formam corporis et speciem externam propius inspiciamus, ut quemnam eorum piscium, quos nunc cognitos habemus, intelligendum esse putemus, argumentis certis et claris doceamus. Oppianus igitur unus scriptorum veterum piscis formam ita depingit: Τοῦ δ ̓ ἤδη κεφαλῆς μὲν ἄνω ὕπερθεν ὄμματα, Καὶ στόμα λαβρὸν ἐν ὀφθαλμοῖσι μέσοισι, i. e. hic oculos in capite summo sursum versos habet, os vero immodicum inter medios oculos positum. Quibus ex indiciis Belonius et Rondeletius conjectura, ut puto, certissima collegerunt uranoscopum esse eumdem piscem, quem Veneti bocca in capo (os in capite) hodie appellant, Linnæus vero uranoscopum scabrum. Is enim magno, aspero et reliquo corpore latiore capite rana pişcatrici quodammodo similis, os, non ut reliqui pisces ante caput, sed supra habet, magnum et patens, cujus quasi operculum est maxilla inferior, sursum valde attracta, ut inter oculos juncta esse videatur. Oculi ipsi supra caput positi recta cælum intuentur. Nam dracunculus, rana piscatrix, raia, pastinaca, rhombus, passeres, buglossi, sepia, polypus, oculos quidem et ipsi habent supra caput positos, sed pupillæ latera spectant, non sursum ad cælum. Recte igitur uranoscopus dictus est, quem Galenus de Usu Part. III, 3, etiam invitum cælum semper suspicere ait, ne scilicet quisquam nimis ambitiosus sibi persuadeat, ideo hominem erectum incedere, ut cælum adspicere possit. Eadem de causa ad uranoscopum refert Gesnerus glossam Hesychii avadópxas, βρίκχος ὁ ἰχθὺς ὑπὸ Θηβαίων. Sed diversus esse videtur βρίκχος, seu βρίγκος, quem alibi idem Hesychius inter cetaceos pisces refert, ex eorum tamen numero, quos paulo antea propter verticalem oculorum in capite situm una nominavimus. Hepar uranoscopi, teste Belonio, pallidum, stomacho incumbit, ejusque major pars sinistrum occupat latus. Vesicula fellis in formam lacrymæ rotundæ sub dextra hepatis lobo conspicitur, nucis avellanæ magnitudine, humoremque continet oleosum. Rondeletius vero hepar candidum ab ejusque parte exteriore pendentem fellis vesiculam admodum magnam, pro ratione corporis, felle oleum colore

α

et consistentia referente plenam describit: quæ quidem omnia fidem Aristotelis apud Ælianum non modo non infringunt, sed etiam confirmant. Reliquorum internorum viscerum atque intestinorum descriptionem non satis accurate institutam, nec distincte explicatam exhibent Belonius et Rondeletius, ut adeo voracitas piscis exinde argui satis tuto non possit. Noctu enim veluti latronem in mari grassari tradit Oppianus, quod faciunt etiam plerique pisces rapaces. Interdiu eum latere idem narrat, et testatur præterea nomen aμμodórns, i. e. in arena latens, quod Hesychius servatum prodidit, et vespertilionis, quod Linnæus nescio quo jure lophio Americano tribuit. Sed de nocturnis uranoscopi latrociniis quum propter magnam ejus segnitiem, tum inprimis propter artificium, quo ventri suo prædam quærit, a Rondeletio primo observatum et descriptum, dubito. Oritur ex oris ea parte, quæ inter linguam et maxillam inferiorem intercedit, membrana initio latiuscula, sensim in carnosam rotundamque apophysin desinens, extra os propendens, qua pisciculos in luto abditus eodem quo rana piscatrix modo allicit allectosque devorat. Eamdem quoties lubet retrahit et exserit, veluti serpens linguam. Accedit huc testimonium Brunnichii in Ichthyologia Massiliensi, pag. 19: « Maxillæ, inquit, inferioris labio intus adhæret membrana producta in filamentum angustum, tenue, longitudine pollicem superans, quo forsan in mari piscatur. » Quod vero ibidem vir doctissimus hæc ab auctoribus historiæ piscium non esse observata addit, in eo quidem erroris eum facile convincet allatus a nobis Rondeletii locus. Post Brunnichium hanc ipsam membranam cum pluribus brevioribus cirrhis per omnem inferioris maxillæ marginem dispersis annotavit Ant. GOUAN in Hist. Piscium, pag. 148. Atque equidem ex hac gemina piscandi solertia factum inprimis puto, ut hodie Græci Constantinopolitani uranoscopum βάτραχον, ranam, Smyrnenses vero βούφον, vel λúyvov, bufonem, vel lucernam, appellent, ut testatur FORSKAEL in Descript. Animal. pag. 14. Fere est, ut verear, ne hac nominum perturbatione, quam antiquam reor, Oppianus etiam in eum errorem inductus fuerit, ut in rana piscatrice, seu lophio piscatorio Linnæi, radium inferioris maxillæ solum commemoraret. Quod vero uranoscopus etiam λúyvos, lucerna, audit, ejus quidem nominis rationem non video. Ita tamen etiam Itali quidam lucerna di petre eum vocant, teste Gesnero. An fortasse in tenebris lucet? Genuenses un prête, i. e. sacerdotem, dicunt, quod cælum suspicit, ut solent, qui preces ad deum fundunt; quos imitantur incolæ littoris Normanniæ et Britanniæ Gallicæ, quorum illi prêtres, hi vero prêtras vocant, referente Du HAMEL de Piscatu, t. XI, pag. 245, qui præterea aliud ejusdem piscis nomen vernaculum crados vel grados annotavit. Romani missoris communi nomine uranoscopum et VIII. 41

cottum gobionem appellant, propter magnam formæ similitudinem, quæ etiam clarissimum PALLAS permovit, ut generi callionymorum, quo recte una cum Ant. GoUAN et L. Th. Gronovio uranoscopum comprehendit, statim genus cottorum veluti maxime cognatum subjungeret. Massilienses, teste Belonio, rascassa bianca, quasi album scorpionem, dicunt: Brunnichius in Ichth. Mass. p. 19, rasquasso blanco, ut etiam nomen scorpænæ porci Massiliense, pag. 32, male scriptum habet, vulgare vero et obscœnum tapecon vel raspecon jam exolevisse refert.

[merged small][ocr errors]

QUÆ IN

TABULA

RERUM

HOC OCTAVO PLINII VOLUMINE CONTINENTUR.

C. Plinii Secundi Naturalis Historia liber XXVIII.

C. Plinii Secundi Naturalis Historiæ liber XXIX.. 183 C. Plinii Secundi Naturalis Historiæ liber XXX... 279 C. Plinii Secundi Naturalis Historiæ liber XXXI.. 363 C. Plinii Secundi Naturalis Historiæ liber XXXII.. 459 Excursus I de Buprestide

Excursus II de medicinæ incunabulis et tota apud

...

559

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »