Billeder på siden
PDF
ePub

18

remediorum maximum ab ipso sibi præstari potest, sicut 16 linteorum strigiliumque vehementia: perfundere '7 caput calida ante balinearum vaporationem, et postea frigida, saluberrimum intelligitur. Item præsumere ci- 3 bis, et interponere frigidam, ejusdemque potu somnos antecedere, et si libeat, interrumpere. Notandum, nullum aliud animal calidos potus sequi, ideoque non esse na

[ocr errors]

nostræ pondus addit Corn. Celsi testimonium: quo auctore didicimus id quod a Plinio deinde adjicitur: de perfundendo capite, calida, frigidaque, tum solum, vel tum certe inprimis adhiberi oportere, quum accepta a sole aliqua offensio fuerit: qui quum sit per se quidem remediorum maximum, si nimium tamen eo utare, nocere potest. Sic enim ille, I, 3: Si quis vero exustus in sole est, huic in balneum protinus eundum est, perfundendumque oleo corpus et caput. Deinde in solium bene calidum descendendum : tum multa aqua per caput infundenda, prius calida, dein frigida.» Ubi et solium ipsum, et calida, frigidaque contra exustionem a sole remedium est. Et capite quidem proxime subsequente, etiam citra solis injuriam quæ sunt balnei leges explanans, perfundi pariter calida frigidaque caput præcipit: verum ibi solium abdicat: plane ut utrumlibet ex iis locum spectes, solium hoc loco dicere minime possis : sic enim Celsus: Si in balneum venit, sub veste primum paulum in tepidario insudare; ibi ungi: tum transire in calidarium: ubi sudabit, in solium non descendere; sed multa calida aqua per caput se totum perfunde

[ocr errors]

re: tum tepida uti, dein frigida: diutiusque ea caput, quam cæteras partes perfundere: deinde id aliquamdiu perfricare, novissime detergere, et ungere. Capiti nihil æque prodest, atque aqua frigida, etc.» Sol certe inter remedia recensetur ab eodem, III, 21: «Paulatim, inquit, evocandus est æger ad exercitationes, frictiones, solem, sudationes, navigationes, et idoneos cibos, donec ex toto convalescat. Et IV, 16: « Exercitationes... et cum his sol, ignis, bal. neum.» HARD.

16. Sicut. Uncti oleo Veteres stri

gilibus radebantur sudantes: deinde linteis ad id paratis tergebantur. Apul. Asin. aur. II : «Ac simul ex promtuario oleum unctui, et lintea tersui, et cætera huic eidem usui profer ociter, et hospitem meum produc ad proximas balneas. » Hanc frictionem sibi quisque præstare poterat, uti ex Celso quoque intelligimus, IV, 4. Hard.

17. Perfundere. Cels. I, a, totiIdem verbis. In balneis e calida in frigidam transire solitos olim, testis Aristides sacr. serm. tom. I, orat. 2, pag. 515. HARD.

18. Item. Ante cibos frigidam aquam præsumere, et inter cibos interponere. Vide Cels. I, 8. H.

20

[ocr errors]

21

turales. Mero ante somnos colluere ora, propter halitus frigida matutinis impari numero ad cavendos dentium dolores: item posca oculos contra lippitudines, certa experimenta sunt (v): sicut totius corporis" vale

[merged small][merged small][ocr errors]

Val. I, 33: Ad fætorem oris : Dormitum vadens... vino suavi os colluat. Et cap. 29: « Nero quoque ante somnos colluere ora propter halitum fœtidum utile dicit. mero,

D

Insulse is apud Nostrum pro Nero, legit. HARD. Mero ante somnos colluere ora. Hinc Flaccus Serm. lib. II, sat. 1,8: «Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, Irriguumque mero sub noctem corpus habento. » AJ.

20. Halitus. Putres, aut alioqui fumosos a cibo, dum coquuntur in ventriculo, exhalantes. DALEG.

21. Impari numero. Semel, ter, quinquies, etc. Dalec. - Impari. Ter, quinquies, etc. Numerus ille superstitione non caret, quam Celsus jure neglexit, I, 2: Ubi experrectus est aliquis, paulum intermittere deinde, nisi hiems est, fovere os multa aqua frigida debet.» HARD.

:

«

22. Sicut totius corporis valetudini in varietate victus observata. Dalec. - valetudinem juvari ratione victus observata, longe a mente Plinii digressus. Acad. victus et observata. Chifflet. tres Vossiani, Gudianusque inobservata. Scribe: sicut

totius corporis valetudini varietatem victus inobservatam. Intelligendum enim ex præcedenti capite (neque enim eam distinctionem agnoscit liber fidelissimus) « saluberrimam esse certa experimenta sunt. Vox, qualis Suet. Aug. LXXVI:

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Vescebaturque et ante cœnam quocumque tempore et loco stomachus desiderasset. Ex hac inobservantia nonnunquam vel ante initum, vel post dimissum convivium solus cœnitabat, quum pleno convivio nihil tangeret. Sed Suetonius loquitur de permissa sibi ab illo principe licentia tantummodo, quod ad tempus cibi sumendi, et ventrem ei fuisse salarium, ut parasitus apud Plautum, et de Persis Ammianus jocantur. Nimis enim laxe interpretantur indifferentem circa rationem victus animum, contrarium morositati certis legibus adstrictæ. Plinii mentem recte cepit et Hermolaus Barbarus. Gron.· Sicut. Sic totius corporis valetudinem promitti non observantibus varietatem victus, certum experimentum est. Apparet divulsa præpostere hactenus hæc fuisse a superioribus, ut inde novi capitis initium sumeretur. Habet etiam hanc legem Celsus, II, 1: Sanus homo, qui et bene valet, et suæ spontis est, nullis obligare se legibus debet... Hunc oportet varium habere vitæ genus, modo ruri esse, modo in urbe, sæpiusque in agro... Modo

25

23

tudini in varietatem victus inobservatam. Hippocrates tradit non prandentium exta celerius senescere 24. Verum id remediis cecinit, non epulis : quippe multo utilissima est temperantia in cibis. L. Lucullus 26 hanc de se præfecturam servo dederat : ultimoque" probro

ungi, modo id ipsum negligere: nullum cibi genus fugere, quo populus utatur: interdum in convivio esse, interdum ab eo se retrahere : modo plus justo, modo non amplius assumere, etc. » Sunt sane plerumque valetudinarii qui certo ciborum genere quasi ad mensuram vescuntur. HARD.

23. Hippocrates. Vide Galen. in lib. Hippocr. de Rat. Vict. in Morb. acutis, Comm. 2, t. XI, p. 50, seqq.

24. Exta celerius senescere. Dolore præcordia torqueri, veluti suspensis visceribus. Dalec.

25. Verum. Non hæc præcipit Hippocrates, inquit, ad crapulam, vel ut helluari adhortetur, sed ad remedia: ut ab illa scilicet exactiore, ne scrupulosiore, victus norma recedatur, quæ cibos observat. H.

26. L. Lucullus hanc de se præfecturam servo dederat. In antiquo codice: A. Lucius legitur, non L. Lucullus, et mensæ forte aptius legeretur, quam de se. Porro non dissimulabo, ut alias consuevi, videri mihi hæc verba, et quæ sequuntur usque in finem capitis, falso Plinio attribui: scripta forte in margine libri, et in contextum a librario per ignorantiam inserta : neque enim ad præsentem materiam faciunt. PINT. Vid. not. 27. Hic satis, si annotarimus de Lucullo minime dubitandum, tum quod iste in conviviis magnificus fuerit

nec sobrius, tum quod nullus inter triumphales viros narratur A. Lucius. AJ.

27. Ultimoque probro manus in cibis triumphali seni deducebatur. In eod. « Ultimoque probrum manus in cibis. Triumphali sede utebatur »; et mox paulo, pudenda res, non pudenda re. PINT. Ultimoque probro manus in cibis triumphali seni deducebatur. Hoc a Gelenio, quum esset, majus in cibis triumphalibus sedenti dicebatur », aut in cibis triumphalibus »,quod ex Hermolao, ni fallor, admissum est. Pintiani liber, « ultimoque probrum manus in cibis triumphali sede utebatur.» Sensum procul dubio deprehendit Gelenius. Sed Vossianus præcipit:

a

ultimoque probro manus cibis triumphali seni dejiciebatur. » Est ibi quidem etiam probrum et dejiciebatur: verum hic Hermolao digitus ad ista. Idem Chiffletiana membrana significat. Idem Voss. duo alii Acad. et Gud. qui, « ultimoque probro manus in cibis triumphalis enim dejiciebatur.» Pudenda re, omnes male Pintianus res, immemor illius de quo supra, 22, 7, magno solatio, et moris Plinio frequentissimi. Pejus idem, hanc mensæ, pro, hanc de se, quod tamen adeo placuit auctori, ut id maluerit, quam in se et merito. Pessime omnem hunc locum falsum suspicatur attribui Plinio, et quum forte

4

I

30

manus in cibis triumphali seni dejiciebatur 28, vel in Capitolio epulanti, pudenda" re, servo suo facilius parere, quam sibi.

XV. (vi.) Sternumenta' pinna gravedinem emendant:

in margine libri adscriptus esset, a librario per ignorantiam huc insertum, quippe qui ad præsentem materiam nihil faciat. Nescio quo pacto vir præstantissimus iniquior est narratiunculis et fabellis, quibus operis sui severitatem condivit Plinius, tam suavibus et delicatis, ut facile Siculas et Sybariticas mensas præ illis spernas. Hanc autem satis tuetur auctor ipse, lib. XXXV, 18, uno vocabulo, quum ait rectorem L. Luculli. Sic enim et Voss. Acad. Gudianus, Menagius: nam Andegav. nos destituit cum fine fere libri XXXII. GRON.

28. Dejiciebatur. Retinebatur. Sic MSS. non ut editi auctore Gelenio, deducebatur. HARD.

29. Pudenda. Sic etiam MSS. editique Pliniani istud moris est, pro pudenda res. Sic alibi, Magno solatio, similesque formulæ passim obviæ. HARD.

30. Servo suo facilius parere. Medico fortassis: nam eo sæculo inter servitia habebantur medici. Heronem Luculli servum domino gratissimum auctor memorat, lib. XXXVI, cap. 18. Nominatur et Callisthenes inter Luculli servos, quem pharmaco herum suum dementasse, animoque alienasse, vulgus suspicabatur. DALEC.

XV. 1. Sternumenta, etc. In tabula sic locus hic citatur: «<sternutamenta capitis gravedinem levant. Unde apparet hic pro voce

pinna, legendum, capitis. Alii legunt capitis et narium. Nam xópula, quam Latini gravedinem vocant, fluxio est a capite in nares, ut Bpayxos in fauces, xatáppcoç in pulβράγχος κατάῤῥος monem. Dalec. Sternumenta. Sternumentum pinnæ motu excitatum gravedinem capitis sanat, excusso vel sic humore qui destillat e capite. Hanc vocem pinnæ, quam libri omnes etiam MSS. exhibent, concoquere Dalecampius non potuit: maluit itaque, sternutamenta capitis gravedinem legere. Alii, ipsomet ita prodente, capitis et narium: utrique contra exemplarium fidem, sententiamque scriptoris, cui lucem affert Philosophi locus, c. s. 35, probl. 8, pag. 834 : Διὰ τί πτερῷ τὰς ῥῖνας κινήσαντες πτάρνυνται ... Ωσαύτως καὶ ἐπὶ πταρμῷ τῷ πτερῷ διαθερμάναντες, διελύσαμεν εἰς πνεῦ μα· πλείονος δὲ γινομένου ἐξεώσαμεν. . Cur naribus penna tentatis sternutamentum movetur... Sternutamenti quoque ratio eadem est : quum enim penna movemus ac tepefacimus nares, humor in spiritum solvitur, quem mox redundantem expellimus. Et alter Hipp. de Morb. Mul. II, text. 18, p. 547: Ες δὲ τὰς ῥίνας... πτερὸν ὄξει βάψαι, καὶ καθῆραι· διαλεῖψαι δὲ τὰς ῥῖνας ἢ τοῦ πταρμικοῦ προσθεῖναι, etc. « Si nares vero... aut pennam aceto tingito, et immittito, naresque illinito aut sternutatorium apponiHARD.

to. »

D

3

5

et si quis mulæ nares', ut tradunt, osculo attingat, sternumenta et singultum. Ob hoc Varro suadet palmam alterna manu scalpere. Plerisque annulum e sinistra in longissimum dexteræ digitum transferre, aut in aquam ferventem manus immergere. Theophrastus senes laboriosius sternuere dicit.

D

2. Et si quis muris nares, etc. Lege : « Et si quis muli nares, ut tradunt, etc. » Vide Reines. Var. lect. lib. III, cap. 15, pag. 585 et 586. Et. Et hoc, inquit, emendat gravedinem. Libri vulgati, si quis muris nares, ita refingente barbaro Barbaro. Nam in Parmensi, Si quis muco nares. In Reg. 1, Si que mutare nares. In Reg. 2, Si quis muta naras. In Ch. Si quis mutare nares. Ut mula scriberemus, fecit imprimis auctoritas clarorum virorum, præter vestigia sinceræ scripturæ, quæ sunt haud obscura: auctor libri qui Kirani falso inscribitur, II, pag. 79: « Si quis habet frigidum catarrhum, et osculatus fuerit nares burdonis, sanatur, etiamsi coryzam habet.» Ad fœtorem narium idem commendat Marc. Emp. 10, pag. 86: « Cui nares fœtebunt, inquit, remediabitur, si nares muli osculetur: similiter proderit mulieri, si nares mulæ basiaverit. Quibus e testimoniis intelliges obiter mulum quoque burdonem vocari quamquam de asino accipi volunt: qua de re Du-Cangii glossarium consule. H.

alii

3. Sternumenta. Subintellige, emendat, ex antecedentibus, Arist. c. 33, probl. 5, p. 829, et probl. 17, pag. 831 : Διὰ τί τοὺς λυγμοὺς οἱ πταρμοὶ παύουσιν : nempe Hippocratem sequitur, cujus est hic

etc. »

6

Aph. 13, c. 6 : Υπὸ λυγμοῦ ἐχομένου πταρμοὶ ἐπιγενόμενοι, λύουσι τὸν λυγ μóv. « A singultu cohibito quæ sternumenta fiunt, solvunt singultum. Celsus quoque cujus hoc effatum, I, 8, cui lemma: « Quæ notæ in quoquo morbi genere, Singultus, inquit, sternuțamento finitur. Ubi et illud animadversione dignum, quod adjicit : « In pulmonis morbo periculosum etiam, quod alias salutare habetur, sternutamentum esse. » Et Marc. Emp. cap. 17, p. 126: « Singultus compescit sternutamentum in tempore excitatum. » HARD.

4. Ob hoc Varro suadet palmam. Ut singultus sedetur, vel sternutatio. De singultu intelligendum puto. DALEC. Ob. Vel ut Ch. et Reg. 2, ad hoc, unde sensus omnine idem.

5. Plerisque. Nempe ad comprimendos singultus. Marc. Emp. 1. c. In aquam calidam, inquit, manus missæ, diuque illic retentæ, singultus erebriores inhibere dicuntur. Annulus in sinistra manu in medio digito positus, vel ibidem translatus, singultus statim compescit. HARD.

6. Theophrastus. Forte in eo opere quod inscripsit, προβλημάτων auvzywyn'v, collectionem problematum, cujus meminit Laert. V. Sic enim Arist. c. 33, probl. 12, pag. 830,

« ForrigeFortsæt »