Billeder på siden
PDF
ePub

I

3

quem Curium appellant, ter fistula evocati veniunt ad augurium. Diripere eos carnes objectas, lætum est consultantibus*: caudis abigere, dirum. Hierapoli" Syriæ in lacu Veneris ædituorum vocibus parent vocati: exornati auro veniunt: adulantes scalpuntur: ora hiantia manibus inserendis præbent. In Stabiano Campaniæ ad Herculis petram, melanuri in mari panem abjectum rapiunt : iidem ad nullum cibum, in quo hamus sit, accedunt.

IX. Nec illa in novissimis mira, amaros esse pisces ad Pelen' insulam, et ad Clazomenas. Contra, ad' scopulum Siciliæ, ac Leptin Africa, et Euboeam, et Dyrrachium. Rursus ita salsos, ut possint salsamenta existimari, circa Cephaleniam et Ampelon3, et Paron, et Deli petras: in portu ejusdem insulæ, dulces. Quam differentiam pabulo constare non est dubium. Apion maximum piscium esse tradit porcum, quem Lacedæmonii orthragoriscum vocant grunnire eum, quum capiatur. Esse vero illam

clarissima sunt Lycia oppida. Ælianus, Hist. An. lib. VIII, cap. 5, Lycia pagum eum Syrrhain vocat, positumque esse inter Myra et Phellum tradit. DAL.

3. Quem, etc. Κούριον, ἀπὸ τῆς xcupă, a cæsarie: ob quam et axapσexdung, intonsus, idem cognominatus est. Ita MSS. omnes. Ludit operam Alciatus, qui Divum pro Curium hic reponit. HARD.

4. Consultantibus. Sic MSS. nostri. Chiffl. consulentibus. HARD.

5. Hierapoli. Narrat hanc rem Lucianus prolixe, libro de Syria Dea, p. 1073. HARD.

IX. 1. Ad Pelen. De Pele, seu Pela, dictum est ad V, 38. HARD.

2. Ad scopulum. Scopulum intelligit, qui in freto Siciliæ est, qua dimiritur ab Italia: quo de

6

5

scopulo, III, 14: In eo freto est scopulus Scylla. » HARD.

3. Et Ampelon. Macedoniæ oppidum, de quo IV, 17, Cretæne, de quo IV, 20, intelligendus hic locus sit, obscurum est. H.-Ampelon. Sami promontorium. DAL. 4. Porcum. Rondel. lib. XV, cap. 7. HARD.

5. Orthragoriscum. Úpopayopiaxov. Vocis ejus originationem disce ex Aristocle, aliisque apud Athen. IV, pag. 140. Describitur a Rondeletio, XV, 7. Massilienses mole vocant; Hispani, bout. Narbonensium nonnulli, qui Hispaniam Provinciamque frequentarunt, utraque conjuncta appellatione molebout. Diversus hic a marino porculo, de quo IX, 17. Hard.

6. Esse. Quod porro pisces alibi

naturæ accidentiam, quod magis miremur, etiam in locis quibusdam, apposito occurrit exemplo. Siquidem salsamenta omnium generum in Italia Beneventi refici' constat.

X. Pisces marinos in usu fuisse protinus a condita Roma, auctor est Cassius Hemina; cujus verba de ea re hic subjiciam : « Numa constituit, ut pisces qui squamosi non essent, ni pollucerent: parcimonia' commentus, ut convivia publica et privata, cœnæque ad pulvinaria3 facilius compararentur: ni qui ad polluctum emerent, pretio minus parcerent, eaque præmercarentur. »

dulces, alibi sint amari, sive salsi, contingere id naturæ ex differentia soli, cælive, aut pabuli, affini etiam monstratur exemplo. H.

7. Refici. Iterum sale condiri, • evanescente priore conditura, ob mutationem cæli. Sic MSS. Reg. 2, Ch. Interpolatorum manu prius legebatur recentia effici constat. H.

[ocr errors]

Recentia effici constat. Sic evanescente sale, ut eo condita nunquam fuisse videantur. DAL.

X. 1. Ni pollucerent patrimonia. Vertranius apud Varronem hic legit,

Numa constituit, ut pisces qui squamosi non essent, non pollucerentur, commentus, etc. » Sex

tus Pompeius scribit pisces omnes squamosos polluceri præter scarum. Lego, pollucerentur sacris cœremoniis. Vide Scalig. in Festum Voce Pollucere, DALEC. Ni pollucerent parcimonia. Ne coemerent ad epulas sacras deorum parcimonia viam excogitavit, qua cœnæ deorum facilius compararentur. Usus hac voce Festus : « Pollucere merces quas liceat, sunt far, polenta... pisces quibus est squama, præter scarum. » Quæ si cum

D

Plinianis componas, conceptam
his verbis legem a Numa intelligas:

PISCES. QVEI. SQVAMOSEI. NON.
SVNT. NEI. POLLVCETO. SQVAMOSos.
OMNEIS. PRAETER. SCARVM. POLLV-

CETO. HARD.

2. Parcimonia. Libri ad hunc diem editi, quibus et conditivi favent, sed hac parte vitiati, « ni pollucerent patrimonia; commentus, etc. » Ridicule. Certissima nostra conjectura est, quam Servius egregie stabilit, ad eum versum Maronis, « pauperque Sena❤ tus Thura dabant, En. VIII: «Re vera pauper, inquit, per quod ostenditur parcimonia pro laude tunc habita. Et libri Veterum tradunt a majoribus sacrificando parcimoniam observatam esse. » Itaque est ea Namæ lex lata, ut sumptibus parceretur; ejusmodi enim pisces, ob raritatem, magno venibant. HARD.

3. Ad pulvinaria. Pulvinar, lectus qui in templis sterni consuevit, numini dicatus. HARD.

4. Ni qui. Dictum prisco more, pro ne qui. Qua de re Vossium vide in Anthol. ne actum agam. HARD.

I

XI. Quantum apud nos Indicis margaritis pretium est, de quibus suo loco satis diximus, tantum apud Indos in curalio3 namque ista persuasione gentium constant. Gignitur quidem et in Rubro mari, sed nigrius : item in Persico vocatur lace laudatissimum in Gallico sinu

Polluctum. Alexander ab Alex. pollinctum legit, et funebrem cœnam interpretatur a pollinciendo. Budæus polluctum restituit. Pollucere ad sacra pertinet, libare, diis offerre, votivum epulum facere. Polluctum cœna lauta, opipara, et splendida, qualis esse solet in sacris epulis. DAL. Pretio minus parcerent, eaque præmercarentur. Pretium pecuniamve largius darent. Ne pecuniæ non parcerent, pretio majore ultro oblato, annout dicitur, calfacerent, incenderentque. HARD.

nam,

ne

4

FORT, DONATI, vel jusserunt, vel siverunt fieri: nec enim distat hocce corporis a forma arborum, dum in altitudinem surgit gracile et teres sesquipedalem et in ramusculos luxuriat. Linnæi ed. priores madreporis annumeravere: præstantissimus PALLAS Isidibus; nec multo post Isis nobilis vocatum est a GMELIN et SOLANDER : sed nuperrime et merito ab Isidum gente amoveri jussit DELAMARCK, approbavitque omnibus fere rerum naturalium peritis alio referenda corallia. Ergo nunc a coralliis principium ordini

XI. 1. De quibus. Lib. IX, 54, primo polypiferorum corticiferosqq. HARD.

2. Tantum. Etiam Isidoro, teste Origg. XVI, 8, Curalium, sic etiam libri omnes prisci habent, sive ut recentiores, corallium, et corallum, nomen retinet, du corail. HARD.

[blocks in formation]

rum, si non tam polypi ratio habeatur quam polypiferæ arboris; Actinozoarius compositus, si secus. Jam laudato DELAMARCK et LaMOUROUX prior ordinatio placet, nec abludit CUVIER; posterior vero ex ingeniosissimo DE BLAINVILLE profecta est. As.

[blocks in formation]

5

8

circa Stoechadas insulas, et in Siculo circa Eolias, ac Drepanum'. Nascitur et apud Graviscas, et ante Neapolim Campaniæ; maximeque rubens, sed molle, et ideo vilissimum Erythris. Forma est ei fruticis, colos viridis. Baccæ ejus candidæ sub aqua ac molles : exemptæ con-, festim durantur et rubescunt", quasi corna sativa specie

10

dus in hoc tamen quod Egei maris oblitus sit et Messanici freti. Sed vid. inf. not. II. AJ.

5. Circa. Nec ibi solum, sed etiam tota Provinciæ ora Stochadibus apposita, probatissimum colligi scribit Hon. BOUCHE, Hist. Prov. I, 8, pag. 49. HARD.

6. Et in Siculo circa Æolias. Culias, non Helian, in scripto codice. PINT. Circa. Ita Ch. codex. In Reg. 1, circa Eulias. In editis insulse, circa Heliam, HARD.

[ocr errors]

7. In Siculo circa Æolias, ac Drepanum. Vere potuisset adjicere, quoniam de Siculo mari sermo erat, celeberrimo omnium et pulcherrimo corallio hoc fretum nobilitari. Id maris vulgo vocatur ager corallicus, ac velut silvestris vastitas, in tonsiles partes divisum est, quarum quæque totius campi decima pars est; nam decem annis videtur ad maximum pervenisse arbor corallica. Testatur tamen celeb. v. SPALLANZANI, vidisse se coralliferas arbores ex inexplorato hucusque loco avulsas, quas crassiora vulgaribus grana commendarent, sed non pulchriora, neque vividius gratiusve rubentia. AJ.

8. Et ideo. Ita Reg. 2, recte. Vilissimum, non quia rubens, sed quia molle. Prius utilissimum legebatur. Male. HARD.

9. Forma. Hæc quoque Solinus,

cap. II, pag. 16, et Isidorus, 1. C. HARD.

10. Baccæ. Sic etiam loquitur Isidorus, 1. c. Ex quo palam fit curalium olim quum ex aquis extraheretur, sectum in frusta, seu baccas, corni specie ac magnitudine, etiam tum quum sub aquis foret ac mollius crederetur, ne postquam attigisset auras, frangendo durities obstitisset. Cf. n. 11.

11. Exemptæ confestim durantur et rubescunt. Passim ab antiquis creditum proditumque est, corallium herbaceam mollitiem habere sub aqua experimento compertum vel tum saxeam ei inesse duritiem. Quare comminisci ausi sunt alii, vivere sub aquis corallium, tactu lapidescere quas nugas dum Plinius recitat, non probat. Aiunt,

[ocr errors]

inquit, tactu lapidescere, etc. Unde Petr. Quiquer. de laud. Prov. II, f. 57. Ovidius : « Sic et coralium, quo primum contigit auras Tempore, durescit: mollis fuit herba sub undis. » Marbodæus item lib. de Lapid. pret. cap. 20, de corallio: et quod in medico magis, quam in vatibus mirum, Diosc. quoque, V, 139, qui id asseverate pronuntiat. HARD. Monendus hic de pluribus lector. Non homœomeria constat arbor corallica, sed duabus præcipue partibus, sc. axe et cortice. Axis durus et lapidi,

quam

atque magnitudine. Aiunt tactu protinus lapidescere, si vivat. Itaque occupari, evellique retibus, aut acri ferramento præcidi. Qua de causa curalium" vocitatum interpretantur. Probatissimum 13 maxime rubens, et quam ramosissimum, nec scabiosum, aut lapideum, aut rursus inane, et concavum. Auctoritas baccarum ejus non minus Indorum viris quoque pretiosa est, quam feminis nostris 3 uniones Indici. Aruspices eorum vatesque inprimis religiosum id gestamen amoliendis periculis arbitrantur. Itaque et decore et religione gaudent. Prius quam hoc

14

etiam sub aqua, simillimus totusque calcaris; nam totus solvitur, si acido nitrico injeceris; at iste cortex seu albus, seu pallidus, quem sibi axis circumdedit, ut mollis ac fere gelatinosus dum vita perstat, sic aridus et friabilis post mortem, h. e. postquam ex aquis avulsus est axis. Atqui corallio vendibili abest iste cortex. Unde vides quam facile error ignaras mentes invaserit! Quid, si reputaveris et ipsius axis extremo cuique ramusculo mollitudinem quamdam competere. Cæterum cave ne hunc arboris corallicæ corticem eumdem putes cum cortice vero, omnibus sane ToλÚTOJI communi, qui arborem creant et incolunt. Mollis hic quoque, nec colore absimilis; sed canales cylindricos habet, qui ab extremo ramusculo ad pedem arboris in longitudinem porrecti eunt, et luteo quodam succo distenti sunt, quos vir doctiss. DE BLAINVILLE extremo animalculorum ordini aggregandos esse censet. As.

12. Qua de causa curalium vocitaium. ὅτι ἐν ἁλὶ κουρεῖται, quoniam in mari tondetur. DALEC.

13. Probatissimum. Hæc totidem verbis Dioscorides loco laudato, et post eum Oribas. lib. XIII, pag. 2'28. HARD.

14. Religiosum. Solin. cap. II, pag. 16, de curalii ramulis : « Excuduntur ex illis multa gestamina. Habet enim, ut Zoroastres ait, materia hæc quamdam potestatem ; ac propterea quidquid inde fit, ducitur inter salutaria. Curalium alias dicunt: nam Metrodorus Gorgiam nominat. Idem quod resistat typhonibus, et fulminibus, affirmat. » Hoc carmine Marbodæus expressit, loc. cit. de corallio: « Ex quo fin guntur gestamina commoda multis: Quippe salutaris gestantibus ipse probatur: Illius, ut dixit Zoroastres, mira potestas. Et sicut scribit Metrodorus, maximus auctor, Fulmina, typhonas, tempestatesque repellit A rate vel tecto..... Umbras dæmonicas ac Thessala monstra repellit. Collo suspensus pellit de ventre dolorem. Adde Geopon. auctorem, lib. XV, cap. I, pag. 406. HARD. Meræ fabellæ, et Scheherazadicis historiis appendendæ. AJ.

[ocr errors]
« ForrigeFortsæt »