Billeder på siden
PDF
ePub

summas aquas dulces esse potarique, inferiores" nitrosas. In nitro optimum, quod tenuissimum et ideo spuma melior". Ad aliqua tamen sordidum , tamquam ad inficiendas purpuras tincturasque omnes. Magnus et vitro usus", qui dicetur suo loco.

15

18

16

Nitrariæ Ægypti circa Naucratim et Memphim tan- 6 tum solebant esse, circa Memphim deteriores. Nam et lapidescit ibi in acervis multique sunt cumuli" ea de

14. Inferiores. MSS. quidam, interiores, eadem sententia. H.

15. Et ideo spuma melior. Albert. M. Mineral. V, 7 : ▾ Nitri spuma, seu flos, inquit, subtilioris est substantiæ et virtutis, quam ipsum nitrum, etc. » Ut in salinis, sic etiam in nitrariis, tenuissimum, et levissimum, spuma, sive flos appellatur: sed multo frequentius spuma. Græci appòv víτpov plerumque vocant: aliquandoque et appóνιτρον. HARD.

16. Ad aliqua tamen sordidum. Subintellige, optimum est, vel eligitur, ac vel ipsi spuma, seu flori anteponitur. HARD.

a

17. Magnus et nitro usus. Lego, Magnus et vitro usus, qui dicetur suo loco. Id est, ad vitrum; quod enim promittit suo loco dicturum, id lib. XXXVI, cap. 16, in mentione vitri dicit. GELEN. Magnus, etc. Ad conficiendum vitrum: cui nitri admixtio utilis, ut dicetur lib. XXXVI, cap. 65, sq.

18. Nitrariæ egregiæ Ægyptiis, etc. Brevius in vetusto exemplari, Nitrariæ Ægypti circa Naucratim et Memphin solebant esse.» PINT.

Jam ab apto commentatore, supra, lib. V, de Ægypti nitrariis aliquid delibatum est, quæ et urbi,

et monti, et præfecturæ, vel nomo nomen dedere. Oppidulum (nam diminutivo, ut aiunt, vocabulo fas videtur h. 1. uti) Nitria audit in D. Hieronymi opp. Unde PalæCoptica, h. e. Ægyptiaca lingua, dictitatum Phapihosem suspicatus est vir ingenio et eruditione in his princeps CHAMPOLLION n. m. alioquin fassus non a se repertum id nominis in Neocopticis voluminibus quæ ab illo nocturna versata manu, versata diurna, nemo nescit. Mons autem nuncupabatur PtouAmpihosem (Пrwoυ Åμπιάσεμ); nec de eo silet Socrates, Hist. Eccl. aut Nicephor. Callixt. Nomo vero, ut id græcæ appellationis contigit, NiptTę (vid. not. ad lib.V), ita præterea id Autochthonum lingua impositum fuit Pmampilosem. Hæc præfectura, si e Strabone decreveris, qui videtur diligentia Secundum præstitisse, supra Momemphim (non Memphi) fuit. Nitrum vero e lacubus colligebatur, qui in longa valle ac angusta frequentes cernuntur. Cf. præsertim inter multos ANDREOSSI, Mém. sur la vallée des lacs de natron, in rarissima eademque eruditissima sylloge Décade égyplienne, tom. II, p. 93, sqq. As.

19. Multique sunt cumuli. In libris

7

22

23

20

[ocr errors]

causa saxei. Faciunt ex his vasa nec non frequenter liquatum cum sulphure" coquentes in carbonibus. Ad ea quoque, quæ inveterari volunt illo nitro utuntur. Sunt ibi nitrariæ, in quibus et rufum exit a colore terræ. Spumam nitri 24, quæ maxime laudatur, antiqui negabant fieri, nisi quum ros cecidisset, prægnantibus nitrariis, sed nondum parientibus. Itaque non fieri incitatis 25, etiamsi caderet. Alii26 acervorum fermento gigni existimavere. Proxima " ætas Medicorum aphronitrum tradidit in Asia colligi, in speluncis " mobilibus distillans.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

21. Liquatum cum sulphure. Ut vasa pingant, quemadmodum figuli nostri solent soda et lithargyro simul fusis sua fictilia obtinere. DAL.

22. Ad ea quoque, etc. Ad ea quæ in diuturnum usum asservare lubet, ut ea quæ sale condiuntur : pro sale utuntur nitro. Sic defunctorum corpora condiebant, teste Herodoto, Euterpe II, p. 121, ut carnibus nitro absumptis, cutis sola cum ossibus superesset. HARD.

23. Quæ inveterari volunt. Ut mortuorum corpora. Herodot. illo nitro utuntur; nempe in tumulis congesto et durato. DAL.

28

24. Spumam nitri. Äppov vízpcu, ab ea differt ἀφρόνιτρον, nempe nitrum cum spuma sua adhuc confusum ac commixtum. DAL.

25. Incitatis. Sic MSS. omnes: hoc est, proximis partui: quas et incientes Veteres appellarunt.Vide quæ de ea voce egimus lib. XI, cap. 84. HARD.

26. Alii. Alii ex acervis fermen

tescentibus gigni spumam eam existimavere. Sic MSS. Reg. 2 et Ch. recte. Alii, operimentorum: qua sententia, non satis intelligo. H.

27. Proxima. Exscripsit hunc locum Isidor. Origg. XVI, 2. H.

28. In speluncis. Leg. in speluncarum molibus, id est, saxosis crepidinibus et antris. Quidam legunt, mollibus, id est, tophaceis, quod tophus longe sit mollior et saxo et lapide. In structurarum et ædi ficiorum cameratis fornicibus, præsertim subterraneis, ex humore in cemento cum calce mixto, stillat succus nitrosus, oblongis striis, friabilis, aridus, gustu salsus, et fervidus, ab Asiatico nitro parum, vel nihil discrepans. Nostri vocant salpetre. DAL.- Ex his persuasum

29

[ocr errors]

Specus eos colycas vocant: dein siccant sole. 30 Optimum putatur Lydium; probatio, ut sit minime ponderosum, et maxime friabile, colore pæne purpureo. Hoc in pastillis affertur. Ægyptium in vasis picatis, ne liquescat. Vasa quoque ea sole inarescentia perficiuntur.

32

Nitri probatio, ut sit tenuissimum et quam maxime 8

multi hoc habent spumam nitri et aphronitrum apud Veteres minime distingui solere. Favet Dioscorid. lib. V, cap. 131. Nec diligentior Martialis, dum lib. XIV, epigr. LVIII: «Rusticus es? nescis quid græco nomine dicar, Spuma vocor nitri. Græcus es? aphronitrum (vel, cum aliis libris, appóviтpov) ». Sed Galenus vult, de Simpl. lib. IX, spumam nitri quod et florem nitri, avlos víτpou, appellat simillimam fuisse albæ et triticeæ farinæ ; ἀφρόνιτρον vero coactum et compactum, ubi nihil vides quod farinæ præ se speciem ferat. Ex his facile colligendum apud vulgus synonymiam duarum vocum exstitisse, non apud peritiores, tum florem vel spumam nitri esse nostrorum hydro-carbonatem e sodio (hydrocarbonate de soude), vulg. natron (quem raro admodum invenis κρυσταλλώδη, sæpe vero in minutuli pulveris formas lapsum), at aphronitron non abesse ab hac nitratis potassici (nitrate de potasse), vulg. nitre, vel salpêtre, varietate quam acicularem cognominant. Hæc, ut scis, sæpissime in muris, rupibus calcariis, arenis, etc. occurrit. Nec tamen inficias iverim aliquando etiam de potassico nitrate κρυσταλλώδει cogitatum, sed rarius, quum has vel in prismatum hexaedrorum, vel in rectangularum

[blocks in formation]
[ocr errors]

29. Specus eos colycas vocant. Leg. « specus eos cochlacas cant. Cochlax, sive cochlas, sive xayr, nunc testudo est, fornix, camera: nunc lapis, silex, glarea, flumine congesta et attrita. Testudinatos eos incolæ cochlas vocabant. DAL.-Colycas. In MSS. Reg. 1 et 2 colligas. Credo collicus scribi oportere: nomenque duci a rotunda forma molium saxearum, unde succus nitrosus in iis specubus manat. Nam et κόλλικας et κόλικας panes rotundos Græci vocarunt : Hesych. et Jul. Pollux, lib. VI, cap. 11, pag. 286. HARD.

30. Optimum. Dioscor. V, 131: Appòs de víτpou, äpιotos μèv elvai δοκεῖ ὁ κουφότατος καὶ πλακώδης, εὔθρυπτός τε καὶ ἐμπόρφυρος..... οἷός ἐσιν ὁ ἐκ Φιλαδελφίας κομιζόμενος τῆς ἐν Λυδίᾳ· δευτερεύει δὲ ὁ Αἰγύ TIC. HARD.

31. Liquescat. Humoris contactu, vel aeris occursu. DAL.-Ne liquescat. Terrei vasis et humidi figlini contactu. HARD.

32. Nitri. Sic V, 130, nitrum illud cæteris anteponit, quod leve, κούφον, et rosaceo colore aut candido, perforatumque, et quasi spongiosum, fistulosumve quiddamı,

3.1

[ocr errors]

33

spongiosum fistulosumque. Adulteratur in Ægypto calce: deprehenditur gustu. Sincerum enim facile resolvitur; adulteratum pungit. Calce aspersum reddit odorem vehementem. Uritur in testa opertum, ne exsultet: alias igni non exsilit nitrum; nihilque gignit aut alit, quum in salinis herbæ gignantur 3, et in mari tot animalia, tantum algæ Sed majorem esse acrimoniam nitri apparet, non hoc tantum argumento, sed in illo, quod nitrariæ calceamenta protinus consumunt; alias salubres, oculorum9 que claritati utiles. In nitrariis non lippiunt. Hulcera allata eo celerrime sanantur: ibi facta, tarde. Ciet et sudores cum oleo perunctis, corpusque emollit. In pane salis vice utuntur Chalastrao : ad raphanos Ægyptio: teneriores eos facit: sed obsonia alba et deteriora, olera3 viridiora. In medicina autem calfacit, extenuat, mordet, spissat, siccat, exhulcerat. Utile** his, quæ evocanda sint, aut discutienda, et lenius mordenda atque. extenuanda, sicut in papulis pusulisque. Quidam in hoc usu accensum vino austero restinguunt, atque ita trito in balineis utuntur sine

35

38

κατατετρημένον, οἱονεὶ σπαγγωδές τι

33. Quum in salinis herbæ gignantur. Elian. Hist. Anim. lib. XIII, cap. 3, has recenset, brya, phycia, vites, uvas, brassicas, mea, quæ et capillos, sive trichas vocant. lis pisces vescuntur. DAL.

34. Tantum algae. Non gignatur, subaudi. DALEC. Tantum algae. Ex variis herbarum generibus tantum algæ in mari nascuntur ; quum tot illud pariat animalia : tot herbas salinæ ferant. HARD.

35. Chalastræo. Omnium præstantissimo, judicio Platon. et Plutarchi. DAL.

36. Ad raphanos Egyptio. Ad brassicas. Illas enim viridiores fa

36

cit, quod paulo post ait, et teneriores, coctuque faciliores: nec tantum eas, sed et carnes, si apponantur. Plutarch. Symp. lib. VI, Quæst. 19; Theophrast. de Caus. lib. VI, cap. 14. Dal.

37. Olera. Brassicam, ut dictum est lib. XIX, cap. 41. Apicius, III, 1 : « Omne olus smaragdinum fiet, si cum nitro coquatur. » De raphanis nitro sparsis dictum est lib. XIX, cap. 26. HARD.

38. Utile. Dioscorid. V, 131, misceri pariter ait emplastris discutientibus, extrahentibus, extenuantibusque : Μίγνυται καὶ διαφορητι καῖς, καὶ ἐπισπαςικαῖς... ἐμπλάςροις, καὶ λεπτυντικαῖς. ΠΛΗΡ.

39

oleo. Sudores nimios inhibet cum arida iride, adjecto oleo viridi. Extenuat et cicatrices oculorum, et scabritias ge- 10 narum cum fico illitum, aut decoctum, in passo ad dimidias partes: item contra argema oculorum 4°. Ungues11 decoctum cum passo in mali" punici calyce adjuvat: claritatem visus cum melle inunctum. Prodest dentium dolori ex vino, si cum pipere colluantur: item cum porro decoctum 44. Nigrescentes 45 dentes crematum dentifricio ad colorem reducit. Capitis animalia et lendes necat,

[ocr errors]

43

[ocr errors]

39. Genarum. Palpebrarum. H. 40. Item contra argema oculorum. Ungues decoctum cum passo. Chiffl. et quatuor nostri, argemas. Voss. argemam. Potest excusari, ut cum servili schema, et imperatæ schema. Ipse, lib. XXIX, 6: « Item in gallinacei felle ad argemam et albugines. » Sic Vossianus et ex parte Chifflet. Mox: Argema ex melle omnibus, quæ supra scripta sunt, sanantur. Scribe sanant. Refert enim hæc ex opinione quorumdam : ut paulo ante suadent, promittitur, unde suspicor et extenuare scribendum. Gud. quoque et Acad. sanantur: Acad. Argema et ex melle. Posterior ætas multo in his fuit licentior. Marculphus, lib. I, form. 1, « et sanctum chrisma singulis, si voluerint postulare, pro reverentia loci sine pretio concedat. Sic edidit Cl. Bignonius. Sed in membranis antiquissimis legi, sanctam chrismam. Vossianus etiam nescit rò cum, habet autem, adjuvat ad claritatem, sine to nitrum, quod nec in Chiffl. est. Fortasse item contra argemas oculorum, albugines, decoctum passo in mali punici calyce. Adjuvat ad claritatem visus cum melle inunctum. Sic lib. XX, 5: Succo et

[ocr errors]

VIII.

46

cicatrices oculorum et albugines, et argema inunxere. Lib. XXII, 25: Hoc ad venerem stimulandam et ad oculorum argema, albugines. Pari et hic asyndeto Voss. lib. XXVIII, 6 : « contra oculorum albugines, obscuritates, cicatrices, argema. » Nisi malis inunges, pro ungues. Nec frustra adjicitur præpositio, quam et Acad. manu secunda invenio adscriptam. Vide ad Livium, lib. XXIX, 1. GRON.

41. Ungues. Pterygia oculorum; la maille en l'œil. ED.

42. In mali punici calyce adjuvat nitrum, etc. In apographo nostro, in mali punici calyce adjuvat. Ad claritatem visus cum melle inunctum, » et paulo post, Creta Cimolia, non Cimolia creta. PINT.

43. Claritatem. Diosc. 1. c. H.

44. Item cum porro decoctum. Certe quidem ad colorem nitidum reducere dentes nitrum cum porro viridi coctum, et pro dentifricio sumptum, auctor est Marc. Emp. cap. XIII, pag. 97. HARD.

45. Nigrescentes. Marc. 1. c. H.

46. Capitis. Marc. Emp. cap. Iv, pag. 43, ad pedunculos necandes nitrum Alexandrinum inprimis commendat. HARD.

29

« ForrigeFortsæt »