Billeder på siden
PDF
ePub

muriam appellant': et illi quidem etiam lignum referre arbitrantur. Quercus optima, ut quæ per se cinere sincero vim salis reddat: alibi corylus laudatur : ita infuso liquore salso, carbo etiam in salem vertitur. Quicumque ligno confit sal, niger est. Apud Theophrastum invenio, Umbros3 arundinis et junci cinerem decoquere aqua solitos, donec exiguum superesset humoris. Quin et e muria salsamentorum recoquitur, iterumque consumpto liquore ad naturam suam redit: vulgo e mænis jucundissimus.

6

5

XLI. Marinorum' maxime laudatur Cyprius a Sala- 1 mine de stagnis Tarentinus, ac Phrygius', qui Tattæus vocatur3. Hi duo oculis utiles. A Cappadocia vero qui in laterculis affertur, cutis nitorem dicitur facere. Magis

2. Muriam appellant. Vulgo ap. Sequanos, mure et murette. Dal.

3. Umbros. Sane Umbros vetusta omnia exemplaria referunt, ut ipse fatetur Hermolaus, Reg. 1, 2, Colb. etc. ut mirari subeat cur libri omnes editi, Imbros vel Imbrios exhibeant, ut de Imbro Thraciæ insula id intelligatur, quod de Umbris, Italiæ populis accipiendum est. Testis Aristot. Meterolog. II, 3, p. 558 : Τοιοῦτον δ ̓ ἕτερον γίνεται καὶ ἐν ὀμβρικοῖς· ἔςι γάρ τις τόπος ἐν ᾧ πεφύκασι κάλαμος καὶ σχοῖνος. Τούτων οὖν κατακαίουσι, καὶ τὴν τέ φραν ἐμβαλλόντες εἰς ὕδωρ ἀφέψουσιν· ὅταν δὲ λίπωσί τι τοῦ ὕδατος, τοῦτο ψυχθὲν, ἁλῶν γίνεται πλῆθος. « Aliud huic rei proximum Umbri moliuntur: quemdam enim locum habent, in quo arundines et junci enascuntur, quorum cinerem decoquere aqua soliti sunt, donec exiguum supersit humoris : qui ubi refrixit, in salis copiam solet evadere. H. -Conjicit gallicus interpres de Umbris Indicis sermonem esse (de

quibus jam supra lib. VI, cap. 20, verba fecit), seu de accolis insulæ Ombrios (de qua sup. eod. lib. cap. 32). As.

4. Humoris. Quem longiore coctura in salem densarent. DAL.

5. Quin et e muria. Muria salsugo est, in qua salsamenta innatant, hoc est, pisces cæteraque id genus, quæ sale condiuntur, ad diuturnum usum ; la saumúre. H.

6. Vulgo. E mænis sale conditis, salsugine seu muria decocta, jucundissimus sal eximitur. HARD.

XLI. 1. Marinorum. Dioscorides, lib. V, cap. 126. HARD.

2. Ac Phrygius. Diosc. loc. cit. ἐν τοῖς λεγομένοις δὲ καὶ τὰ λιμναῖα προκριτέον· εὐτονώτατον δὲ αὐτοῦ ἐςι τὸ Φρύγιον, καλούμενον δὲ Τατταῖον. HARD.

3. Qui Tattæus vocatur. Straboni lib. XII, post Galatiam Austrum versus lacus est nomine Tatta, Cappadociæ majori vicinus, juxta Morimenos in Phrygia majori. DAL. 4. Qui in laterculis affertur. Mi

T

5

tamen extendit is, quem Citieum appellavimus. Itaque a partu ventrem eo cum melanthio illinunt. Salsissimus sal qui siccissimus suavissimus omnium Tarentinus atque candidissimus: et de cætero fragilis, qui maxime candidus. Pluvia dulcescit omnis. Suaviorem tamen rores faciunt; 2 sed copiosum Aquilonis flatus. Austro non nascitur. Flos' salis non fit, nisi Aquilonibus. In igne nec crepitat, nec exsilit Tragasæus, neque Acanthius ab oppido appellatus nec ullius spuma, aut ramentum", aut tenuis.

8

nutus, qui in lacu siccatur. DAL.

Qui in laterculis, etc. Tubulis e laterculo coctili, aut simili vase. Ita MSS. omnes. HARD.

5. Citieum. Cap. 39. HARD.

6. Itaque a partu ventrem eo cum melanthio illinunt. De melanthio supra dictum est, lib. XX, cap. 17. Sed pessime hanc plantam jussere umbilico applicari puerperarum; namque habetur ἐμμηναγωγός, et γαλακτοποιός ; eo vero tempore nec menstrua provocanda sunt, nec lactis abundantia. AJ.

7. Flos. Sic appellabant tenuissimum, favillæ instar, levissimum candidissimumque salem de eo inferius, cap. 42. Neque is porro, neque omnino ullus sal minutatim dissolutus in igne crepitat, aut exsilit. Vide Agricolam de nat. Foss. lib. III, pag. 209. HARD.

[ocr errors]

8. In igne nec crepitat, nec exsilit. Legendum: In igne nec crepitat Tragasæus, neque Acanthius ab oppido appellatus: nec ullius spuma, aut ad ramenta tenuis. » At quid aliud salis ramentum, nisi sal tenue? SALM. In igne, etc. Isid. Origg. lib. XVI, cap. 2. Sali Tragaseo in Troade tributum impositum scribit Athen. lib. III, cap. 73.

10

Strabo, lib. XIII, p. 605, eodem
in tractu, haud procul Hamaxito,
de
quo lib. V, cap. 33 diximus, sa-
linas Tragesæas locat: Το Τραγεσαῖον
ἀλοπήγιον αὐτόματον τοῖς ἐτησίαις
πηγνύμενον πρὸς ἁμαξίτῳ, « ubi sal
sponte sua cogitur spirantibus Ete-
siis. Consentit etiam Galenus de
fac. simpl. Med. lib. XI, cap. 2,
pag. 316. In Reg. 1, Tragasæus.In
Reg. 2, Tragesæus. Errat Stepha-
nus, qui Tragasas, et Tragasæum
salem in Epiro locat. HARD.

9. Tragasæus. A Tragasa Epiri, Acanthius ab Acantho, Macedoniæ urbibus. Tragasæ, Stephano in Epiro locus, ab Tragaso dictus, cujus Neptunus fecit mentionem, ut ibi in Halio campo sal nasceretur. Est et apud Athenæum in Troade sal Tragasæus, cui quum vectigal Lysimachus imposuisset, evanuit, et vectigali mox sublato succrevit rursum. Rhodigin. lib. IX, cap. 12. Hadrian. Junius, lib. III, cap. 9, eamdem historiam recitat, et multas præterea ejusdem argumenti. DALEC.

10. Acanthius. Ab Acantho, Macedoniæ oppido, de quo dictum est lib. IV, cap. 17. Hard.

11. Nec ullius spuma, aut ramen

Agrigentinus" ignium patiens", ex aqua exsilit. Sunt et colorum differentiæ. Ruber" Memphi, rufus est circa Oxum. Centuripis 15 purpureus. Circa Gelam 16 in eadem Sicilia tanti splendoris, ut imaginem recipiat". In Cappadocia croceus effoditur, translucidus et odoratissimus. Ad medicinæ usus, antiqui Tarentinum maxime laudabant. Ab hoc quemcumque e marinis ex eo genere spumeum" præcipue. Jumentorum præcipue. Jumentorum 20 vero et boum 3

18

tum. " Nec ullus ex spuma aut ramento, in vetere codice. PINT.

Nec ullius spuma, etc. Subintellige, salis. Vide Agricolam loco proxime citato. HARD.

12. Agrigentinus. Solini paraphrasis, cap. v, pag. 20: « Salem Agrigentinum si igni junxeris, dissolvitur ustione: cui si liquor aquæ proximaverit, crepitat veluti torreatur. » Futilis Meursii conjectura in Antigonum, pag. 188, ut inde intelligitur, qui legi suadet, Agrigentinus ignium impatiens. Ignium patiens dicitur, qui in igne non crepitat, nec exsilit. Augustin. de Civit. Dei, lib. XXI, cap. 5 et 7:

Agrigentinum salem ait, quum fuerit admotus igni, velut in aqua fluescere: quum vero aquæ, velut in igne crepitare. » HARD.

13. Ignium patiens. In igne non crepitans. Cur sal crepitet, vide apud Aristot. Problem. 42 et 43, cap. 11. DALEC.

sic Gudianus, sic Menapius, non plus minusve littera. Itaque mallem temperasse Salmasium ad Solinum, pag. 116, scribere, corrupte in omnibus libris Plinianis legi, uti magnitudinem recipiat: temperasse inde conjicere, ut imaginum similitudinem recipiat. Sane in Andegav. et mihi occurrit: uti magnitudinem recipiat: sed id detrahendo, non addendo erat curandum. Librarius, qui male acceperat et fecerat uti, ex maginem, quod sine sensu erat, fecit magnitudinem. GRON.

18. In Cappadocia. Sic Isidorus, loc. cit. At Solinus, cap. v, pag. 220, In Pachyno adeo splendidus et lucidus, ut imagines reddat. » Quo id auctore prodat, incertum. In MSS. et apud Isidorum, crocinus. HARD.

19. Spumeum. Levem et veluti pumicosum, ac fistulosum spongia modo, aut marinæ spumæ. DAL. - Spumeum. Spumam maris intel14. Ruber. Isid. Origg. lib. XVI, ligit, seu spumam salis, ut juniocap. 2. HARD. res aiunt, de qua Dioscor. lib. II, cap. 127. HARD.

15. Centuripis. Isidorus, loco citato. HARD.

16. Circa Gelam. Isidorus, loco citato. HARD.

17. Tanti splendoris, ut imaginem recipiat. Sic Voss. sic Academicus,

20. Jumentorum. Et hominum similiter oculis Plin. Val. adhibet, lib. I, cap. 18: « Sal frixum, inquit, tritum, admixto melle Attico inunges, et caliginem tollit.» H.

oculis", Tragasæum et Bæticum. Ad obsonium et cibum utilior, quisquis facile liquescit : item humidior: minorem enim amaritudinem habent, ut Atticus et Euboicus. Servandis carnibus aptior acer et siccus, ut Megaricus. Conditur etiam odoribus additis, et pulmentarii vicem implet, excitans" aviditatem, invitansque in omnibus cibis, ita ut sit peculiaris ex eo intellectus inter innumera condi4 menta 24. Ita est in mandendo "5 quæsitus garo. Quin et pecudes armentaque et jumenta sale maxime sollicitantur ad pastum", multo largiore lacte", multoque gratiore etiam in caseo dote. Ergo hercule vita humanior sine sale non quit degere 28: adeoque necessarium elementum est,

23

[merged small][ocr errors]

23. Ita ut sit peculiaris. Ita ut in omnibus condimentis vis ejus peculiariter sentiatur. Idcirco et in gari esu inprimis quæritur. H.

24. Inter innumera condimenta. Plutarchus condimentum condimentorum vocat, ut mox dicetur. DALEC.

25. Ita est in mandendo. MSS. Reg. 2, et Chifflet. iterum in mandendo. HARD.

26. Quin et pecudes armentaque et jumenta sale maxime sollicitantur ad pastum, etc. Vide quæ dicturi sumus inferius, sub finem cap. 44. HARD. Quin et pecudes, etc. Hoc notissimum est; unde non satis dolendum eo pretii annonam salis in Gallia nostra devenisse, ut vix eo satis utantur agricolæ, quum nec in præsepi saccos salis plenos toties

25

offerre possent, quoties utilis res futura sit; nec egena prata spargere sale. Multa quidem prata jam particulas salinas continent, et hæc exquisitissima; sed non hæc dos aut felicitas omnibus contigit. AJ.

27. Multo largiore lacte. Aristot. Hist. Anim. lib. VIII, cap. 13, P. gog, et Isidor. Origg. lib. XVI, cap. 2. Neque id Virgilium latuit Georg. III, 394, ita canentem : «At, cui lactis amor, cytisum lotosque frequentes Ipse manu, sasque ferat præsepibus herbas. Hinc et amant fluvios magis, ac magis ubera tendunt, Et salis occultum referunt in lacte saporem. H.

[ocr errors]

sal

28. Ergo hercule vita humanior sine sale nequit degere. Vossiani tres, hercules; tum Opt. et Andeg. non quit degere. Et profecto sæpe sic maluerunt, lib. VII, cap. 15, «bituminum sequax alioquin ac lenta natura, etc. non quit sibi avelli: » ut correxit Salmasius ad Solinum, pag. 27, et succinunt quatuor nostri lib. XXXI, cap. 10, « quod in terrestribus volucribusque fieri non

30

ut transierit intellectus ad voluptates animi quoque ". Nam ita sales appellantur omnisque vitæ lepos" et summa hilaritas, laborumque requies non alio magis vocabulo

quit. » Lib. XXXIV, c. 8, de Apoxyomeno: «mire gratum Tiberio principi: non quivit temperare sibi in eo. » Sic Vossianus. At Dalec. quasi tanti sit, corrigit: qui nequirit. Eodem cap. de Apollodoro: «crebro perfecta signa frangentem, dum satiare cupiditatem artis non quit; ideo Insanum cognominatum. » Sic iterum Vossianus. Vulgo, nequit artis et ideo; sed nec copulativa opus esse ostendit illud Flori lib. II, cap. 7, an idem temporis liberas gentes, ideo impatientes jugi. » Cicero ad Div. lib. VII, epist. vI : Qui ipse sibi sapiens prodesse non quit, nequidquam sapit.»> Ubi etiam vitiarant. GRon.

29. Ut transierit intellectus ad voluptates animi quoque. Nam ita sales appellantur. Pro tribus illis dictionibus, quoque nam ita, substituo scommata, audacter quidem, sed forte non infeliciter. PINT.-Ut, etc. Ut id nomen salis intelligamus transisse etiam ad voluptates animi significandas, non ad palati tantum gustum. HARD.

30. Nam ita sales. Catullus formosam mulierem habendam non putat, quæ venustate careat, ac sale, id est, lepore et argutia. Plutarchus, Sympos. lib. V: Atà TOUT' ἴσως, ait, καὶ κάλλος γυναικὸς τὸ μήτε ἀργὸν, μήτ ̓ ἀπίθανον, ἀλλὰ μεμιγμές νεν χάριτι, καὶ κινητικὸν, ἁλμυρὸν καὶ δριμὺ καλοῦσι. Victorius, lib. XI, cap. 13. Salis usum ante bellum Trojanum multis incognitum fuisse, his versibus Homerus indicat,

Odyss. A: ci oùx ïcao: 0áλacoav Åvéρες, οὐδέ θ' ἄλεσσι μεμιγμένον εἶδαρ ἔδουσι. Eustath. putat ἄκραν δηλοῦ σθαι ἐκείνων ἀνθρώπων οἱ οὐδαμῶς ἅλας οἴδασιν, οὔτε θαλασσίους, οὔτ ̓ ὀρυκτοὺς, οὔτε τοὺς ἄλλοθεν, quod refert et Pausan. in Atticis. Brod. VI, 3. Jocus est Plauti lepidus in Cas. III, 2, 8, de sene fatuo et insulso, «Non ecastor vilis emptu 'st modius, qui venit salis: nempe hic salem carum esse oportet, alioqui emeret sibi hic senex tam insulsus, stolidus, ineptus. DALEC.

[ocr errors]

Nam.

Sal enim, vel sales, urbanitas est, jocus, argutia, lepos. Hinc librorum sales, sal humanitatis, protervi urbanive sales, sal dicendi et facetiæ, similiaque, quæ latine periti norunt. Vates idem, qui proxime laudatus a nobis, admodum scite : « Denique non nostros commendat gratia mores, Ni fuerint tincti salibus frigemus inepti: Nullus honos, nulla ingrato sermone venustas: Aversæ fugiunt Charites, Venus ipsa facessit, Et formosa suum præcludit Nympha cubile. Adde sales verbis, o non indocte poeta, Si quis mansuro speras de carmine famam.» HARD.

31. Vita lepos. Homerus salem ideo tov divinum vocat. Plato in Timmo diis charissimum, plerique χάριτι. Rhod. lib. XXVII, cap. 14. Catullus, «Nulla in tam magno corpore mica salis,» id est, gratiæ, et Veneris, non ut Quintilianus putat, lib. VI, cap. 3, ridiculi. Plutarch. in Sympos. κινδυνεύουσι γὰρ οἱ ὅλες

« ForrigeFortsæt »