Billeder på siden
PDF
ePub

2

5

bos, hoc est, contagia regerimus. Simili modo et fascinationes repercutimus, dextræque clauditatis occursum. Veniam quoque a Deis spei alicujus audacioris' petimus, in sinum spuendo. Etiam eadem ratione terna despuere deprecatione, in omni medicina mos est, atque ita effectus adjuvare incipientes furunculos ter præsignare jejuna saliva. Mirum dicemus, sed experimento facile: si quem pœniteat ictus eminus cominusve illati, et statim exspuat mediam in manum, qua percussit, levatur illico percussús a pœna. Hoc sæpe delumbata quadrupede ap

multam salivam ore exspuant qui hac laborant miserrima peste. Veteres autem potuere, dum perpetuo effectus in causam trahunt ejectæ salivæ, quæ quidem effectus est, assignare causam levaminis. As.

4. Simili. Ad fascinum similiter depellendum id Veteres usurpare soliti. Juven. satyr. 5, vers. 112 (vide infra not. 7). Ubi vetus Scholiastes: «Propter fascinum verborum ter sibi in sinu spuunt, et videntur fascinum arcere, ut Persius de matertera : Vel incipiunt multa sibi promittentes, in sinum spuere, etc. Tibullus I, eleg. 2:

[ocr errors]

Ter cane, ter dictis exspue carminibus. » Et Theocriti idyllio 7: Ως μὴ βασκανθῶ δὲ, τρὶς εἰς ἐμὸν ἔπτυσα κόλπον. HARD.

5. Fascinationes. De iis Plutarchus, Sympos. Quæst. lib. V, 7. DALEC.

6. Dextræque. Si quis occurrat dextro pede claudus, omen adversutn abominamur exspuendo. H.

7. Spei alicujus audacioris. Frustra Pintianus venditat audaciores.Neque enim emimus vel titivillitio.Spes audacior est, quæ Justino spes improba;

[ocr errors]
[ocr errors]

lib. XXII: « Qui spe improba re-
gnum totius Africæ amplexus;
1. XXIX: « Imperium spe improba
totius orbis amplexi. » GRONOV.→→→
Spei. Li certe, qui spe aliqua ducti
insolentius paulo se efferunt, et qui
sunt jactantiores, spuere similiter
in sinum solent. Quæ sententia Ju-
ven. est, Sat. 5, v. 112: Tunc im-
mensa cavi spirant mendacia folles,
Conspuiturque sinus. Diogenia-
Cent. IV, prov. 82 : « Εἰς κολ
πον οὐ πτύει. ἐπὶ τῶν μεγαλαύχων.
Libanius, ep. 191, ad Modestum:
Οὐ μὴν τάς γε ἐλπίδας ἀνεῖλεν, ἀλλ'
εἰσὶ καὶ λαμπραί. Πτύω δὲ εἰς κόλπον,
τῇ παροιμία πειθόμενος. Vide Erasm.
Chil. I, cent. 6. HARD.

nus,

[merged small][ocr errors][merged small]

15

probatur, statim a tali remedio correcto animalis ingressu. Quidem vero aggravant ictus", ante conatum simili modo saliva in manu ingesta. Credamus" ergo lichenas leprasque jejunæ illitu assiduo arceri : item lippitudines, matutina quotidie velut inunctione carcinomata, malo 13 terræ subacto cervicis14 dolorem, saliva jejuni dextra manu ad dextrum poplitem relata, læva ad sinistrum: si quod animal aurem intraverit, et inspuatur, exire. Inter amu- 3 leta est, editæ quemque urinæ inspuere similiter in calceamentum dextri pedis, antequam induatur : item quum quis transeat locum, in quo aliquod periculum adierit. Marcion Smyrnæus, qui de simplicibus " effectibus scripsit, rumpi scolopendras marinas sputo tra

16

11. Aggravant ictus... in manu ingesta. Res iterum falsa. Durat quidem illa in manus inspuendi consuetudo, dum aliquid conantur laboriosum ac difficile: sed hinc laborem levari fabula est et anilis imaginatio. As.

12. Credamus. Saliva scilicet. Credidit sane Galen. de fac. simp. Med. X, 2, pag. 287. HARD. Credamus lichenas, etc. Quæ Neoterici pathematon observatores dar. tres dictitant, Noster appellat lichenas, non Romanorum sane tem pore in talem numerum et tot in species abiisse visos, quam ætate hac nostra fieri videmus. AJ.

13. Malo. Aristolochiam intelligit, quod malum terræ vidimus appellari XXV, 54. HARD.

14. Cervicis. Plin. Val. I, 54: . In cervicum dolore, inquit, poplites utiliter fricantur; et e diverso in poplitum dolore cervicem fricari remedium est. » Salivam ille adjicere prætermisit. Diligentior Marc. Emp. cap. xvIII, pag. 127 : « Ad

cervicum dolores, inquit, remedium physicum sic: jejunus dextram manum saliva tange, et dextrum poplitem perfrica: deinde sinistra manu sinistrum: et hoc ter per singulos poplites facito : statim remediabis.» HARD.

15. Si. Plin. Val. I, 9, et Marc. Emp. cap. IX, pag. 81. HARD. Si quod animal.. · exire. Potest tunc animal depelli, non vi incantamenti et iyngis cujusdam, sed dum pressus a te ut salivam ejicias aer introrsum agit. As.

16. Marcion. Ita libri sane omnes, etiam MSS. sed errore haud dubio, ut in Indice auctorum monuimus. HARD.

17. De simplicibus effectibus scripsit. Simplicium. Sic Galenus suos libros inscripsit : περὶ τῆς τῶν ἁπλῶν duvus. DALEC. De. Ita MSS. Rectius forte, de simplicium. Ut Galenus libros inscripsit undecim, περὶ κράσεών τε καὶ δυνάμεων τῶν ἁπλῶν φαρμάκων. HARD.

18. Rumpi, Id enim prodidit Æ

:

dit item rubetas, aliasque ranas: Opilius, serpentes, si' quis in hiatum earum exspuat. Salpe, torporem sedari quocumque membro instupente, si quis in sinum exspuat: 4 aut si superior palpebra saliva tangatur. Nos si hæc, et illa credamus rite fieri": extranei interventu, aut si dormiens spectetur infans, a nutrice terna" adspui

lianus, Hist Anim. IV, 22, et VII, 26. HARD.

19. Si. Vide Galen. de simplici Med. fac. X, pag. 288. Saliva hominis scorpionem obtorpescere scribit Elianus, Hist. Anim. IX, 4; interire viperam idem Hist. Anim. II, 24. HARD.

20. Salpe... si quis in sinum exspuat.Veteres in sinum exspuebant, id rati contra incantamenta valere. Theocritus, hoc quod supra modo laudavimus Idyllio II: τρὶς εἰς ἐμὸν ἔπτυσα κόλπον. Sed neque id e vero est. AJ.

[ocr errors]

21. Nos si hæc et illa credamus rite fieri. Omnes quinque: « Eos hæc credamus rite extremi extranei. Tam si. Et illa, fieri,» nusquam. Deinde optimus: « quanquam illos religione mutuatur. » Locus est egregius et dignus quem assequamur. Quod sic tentabam: «Eis hæc credamus: item extranei interventu, aut si dormiens spectetur infans, a nutrice terna adspui. Quanquam illos religione tutatur et Fascinus, imperatorum quoque, non solum infantium custos: qui deus inter sacra romana a Vestalibus colitur; et currus triumphantium, sub his pendens, defendit medicus invidiæ: jubetque eosdem respicere similis medicina linguæ, ut sit exorata Fortuna gloriæ, a tergo carnificem. Dixerat superius? «Cre

:

damus ergo et lichenas leprasque, etc.. Huic respondes, eis (Marcioni, Opilio, Salpa) hæc credamus, et quod sequitur. Illos puta infan

tes

, quos adspuendo terna tutari volunt nutrices, religione tutatur et Fascinus, cujus insigne amuletum, suspensum e collo gerebant. Jubetque eosdem recipere etiam Vossianus, Johannisque Andræ et hanc secutæ editiones: sed quem sensum eorum fingunt Turn. et Dalec. nulli, opinor, sano probaverint (vid. 23): et frequenter hæc duo verba confudisse librarios observavimus. Fascinus autem sub curru pendens jubere sive recipere sive respicere quemadmodum potest dici? At similis Fascino medicina linguæ, id est, servus publicus, alter invidiæ medicus(qui portatur eodem curru, et identidem canit, respice post te) quum ibidem sit κώδων et μάστιξ, instrumentum carnificis, quomodo jubeat triumphantes a tergo respicere carnificem, facile mihi capere videor. Mirum autem, in quatuor codd. eamdem lacunam continenti scriptura dissimulari. Sic enim omnes præter optimum : « qui Deus inter sagora eadem strigmenta a balneis et ideo miscent suppuratoriis, etc. Media desint. Acad. inter sacra eadem strigmenta. GRONOV.

22. Terna. Ter adspui cum terna precatione. Sic paulo ante, « terna

23

quamquam illos religione tutatur et Fascinus 24, imperatorum quoque, non solum infantium custos, qui Deus inter sacra romana a Vestalibus colitur, et currus triumphantium, sub'5 his pendens, defendit medicus invidiæ jubetque eosdem recipere " similis medicina

25

despuere prædicatione in omni medicina mos est, etc. » HARD.

23. Religione mutatur. Turnebus scriptum invenit in antiquis exemplaribus, religione mu tueatur. Ea syllaba Veteres utebantur, ad invidiæ, mali, fascini depulsionem, itemque ad imperandum et ominandum silentium. Lucilius, «Nec laudare hominem quemquam, nec mu facere unquam. » Mu facere, mutire. DALEC.-Quanquam. Nutricem simul et infantem. In libris hactenus editis, quanquam religione mutatur et fascinus. In antiquis exemplaribus legisse se Turnebus ait, religione mutuetur. Unde nos effingebamus olim, religione eum tutatur, infantem videlicet, de quo dictum est antea proxime. Sed in Reg. 2 codd. vidimus, quamquam illos religione mutuatur et fascinus: » quæ sunt sincera lectionis haud obscura vestigia, quam repræsentamus. H.

[ocr errors]

24. Fascinus. Fascinum, pudendum virile, quod fascinum depelleret, collo appensum puerorum. Varro : Pueris turpicula res quæ dam in collo suspenditur, ne quid obsit, bonæ scævæ causa.» Turneb. IX, cap. 28. Appendebatur olim triumphantium currui Fascinus deus, ut in auctores fascinum rejiceret, eosdemque fascinum et in vidiam recipere juberet. Vide Rhodig. lib. IV, cap. 6. Vide quod annotatum est supra lib. IX, cap. 49,

26

et II, 7. DALEC. Et. Hoc est, non nutricum modo cura tutantur infantes, sed et fascinus, religione sua, cujus insigne amuletum suspensum e collo gerebant. Alii et ex annulo appendehanț. Iconem vide apud Th. Bartholinum 1. de puerper. vett. pag. 161. HARD.

25. Sub. Subter currum triumphantium appensus, ad repellendam invidiamı. HARD.

[ocr errors]

26. Medicus. Invidiæ magnam esse vim ad nocendum antiqui existimabant: quum eam vel ipso afflatu et contagione maleficam, et venenatam esse, et hominibus, quibus male vellet, obesse graviter censerent. Hinc Horatius, epist. I 24, vers. 37: Non istic obliquo oculo mea commoda quisquam Limat, non odio obscuro morsuque venenat. » Idcirco ad eam repellendam, de collo puerorum, et de triumphantium curru suspendebant amuleta. Nullum hic locum habent obscena conjectationes, quas ad explanandum hunc locum ex Varrone, Glossariis, librisque aliis, Critici congesserunt. HARD.

[ocr errors]

27. Jubetque eosdem respicere. Lege, jubetque invidiam recipere.»> Appendebatur enim Fascinus deus ut in auctores fascinum rejiceret, eosdemque fascinum et invidiam recipere juberet. Vel, « jubetque eos deum se respicere: » nimirum humanam suam sortem cogitare,

linguæ, ut sit exorata a tergo" Fortuna gloriæ carnifex.

ac conditionem, quæ triumphi gioria et honoribus elata, deum tamen currui suo subjectum et pendulum habet nisi quis malit ad triumphantium morem referre, quibus quidam a tergo stans, identidem clamabat et inculcabat: « Respice post te, hominem te esse memento."Septimius Florens in Apol. Rhod. lib. III, cap. 7. Juvenal. satyr. 9:

...magnæque coronæ Tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla. Quippe tenet sudans hunc publicus, et sibi consul Ne placeat, curru servus portatur eodem.» DALEC.- Similis. Non dicit aliam similem, sed hanc ipsam, hoc est, Fascinum ipsum, currui appensum triumphantium, similiter ventosæ eorum linguæ mederi : jubet enim eos de victoria sua silere, tantumque in se recipere, sive curam eam suscipere, ut Fortunam subsequentem æque propitiam experiantur, ac fuit antea : dent operam, ne ab invidis, qui nemini desunt, de adepto gloriæ culmine dejiciantur. Nam per eos sæpe Fortuna priorem gloriam jugulat et exstinguit. Hæc genuina Plinii sententia est. Nullus hic servus aut carnifex, quem nonnulli confinxere; qui a tergo triumphantis adsisteret, moneretque identidem, ut se ipsum cognosceret, ne tanta gloria superbiret. Tertull. in Apol. cap. 33, p. 28: «Non enim Deum Imperatorem dicam, vel quia mentiri nescio, vel quia illum deridere non audeo, vel quia nec ipse se Deum volet dici... Hominem se esse etiam triumphans in illo sublimissimo curru admonetur suggeritur enim ei a

[ocr errors]

tergo, Respice post te, Hominem te memento. Nullus hic servus publicus (sic enim Juvenalis appellat, Sat. 10, vers. 41; Isidor. Origg. XVIII, 2, carnificem vocat), nullus, inquam, qui jubeat triumphantes respicere fascinum, cavere sibi a fascino invidentium, quo labefactari tota triumphi gloria potest. Servum a tergo triumphantis coronam sustinuisse Plinius ipse auctor est, XXXIII, 4. Meminit hujusce moris et Tzetzes Chiliad. XIII, Hist. 461, v. 52, sed adjecta fabula : Καὶ πῶς ἐπὶ τοῦ ἅρματος δημόσιος οἰκέτης ὄπισθεν τούτου ἴςαται τὸν ςέφανον ἀνέχων, Καὶ λέγων τούτῳ πρὸς τὸ οὖς καὶ τὸ, Κατόπιν Bheme. Et quomodo in curru pu. blicus minister pone hunc stat coronam sustinens, et dicens ei istud in aurem : A tergo respice.» Jubet. Perturbata hactenus hujus loci interpunctio, crucem fixit interpretibus, criticisqué, Turnebo, Rhodigino, Dalecampio, cæterisque. Sic enim legebatur: Jubetque eosdem recipere. Sic utique libri omnes habent MSS. et editi ante Dalecampium, qui primus rescripsit, respicere. Mox nova instituta periodo, Similis medicina linguæ: quæ divulsa nullam probabilem efficere sententiam queunt. Libri etiam omnes, conspirante consensu nifex exhibent, id quod ipsa loci sententia postulat, non, ut quidam emendant, carnificem. Nam hæc vox, carnifex, in contextu Pliniano, ad Fortunam pertinet. HARD.

[ocr errors]

car

28. Ut sit exorata a tergo, etc. Leg. ex Vet. « Similis medicina linguæ, et, ut sit exorata fortuna

« ForrigeFortsæt »