Billeder på siden
PDF
ePub

20

machi', ad purganda corpora, bilemque atram, aut sanguinem concretum reddendum alterutra" parte. Quidam 3 et in quartanis dedere eam bibendam, et in' tenesmis articulariisque morbis asservatam, et in hoc vetustate virus deponentem". Aliqui" decoctam, omnes ex alto haustam, nullaque dulcium mixtura corruptam, in quo usu præcedere vomitum volunt. Tunc quoque acetum aut vinum aqua miscent. Qui puram dedere ", raphanos supermandi ex

In insula vulgo dicta de Pâques, homines tamen vulgo marina utuntur impune. Cæterum quid in causa cur bibatur periculose, in comperto est, nempe multo sale eam infici; quanquam unde hic sal nec tam evidens, nec examinasse nostri consilii est. Ad hoc, amaritudo non cum sale confundenda est ; nam quo altius demergeris, hausturus aquas, eo dulcior humor et salis plenior. Quod ad vim medendi attinet, ut inulta in his quæ Veteres de aquis marinis cecinere falsa, sic multa aut vera, aut vero propiora. Certe efficacissima est in his morbis persanandis, qui lymphatici vulgo dicuntur. Ad hydrophobiam quoque fertur valere. Sed hoc in incerto.As.

17. Non sine injuria stomachi. Quem corrodit. Diosc. HARD.

18. Alterutra. Superne, vel inferne: vomitu, aut per alvum. H.

19. Et in tenesmis. Marc. Emp. cap. xxix, pag. 203. Plin. Valer. lib. II, cap. 24, cui titulus, ad tenesmum : « Aqua marina, inquit, ex alto hauritur, servaturque, ut vetustate vires accipiat: postea bibitur cum vino et aceto, vomitu præcedente.» HARD.

20. Articulariisque. Cels. lib. IV, cap. 24, de articulorum doloribus

23

in manibus, pedibusque. « Aquam marinam, vel muriam duram fervefacere oportet: deinde in pelvem conjicere: et quum jam homo pati potest, pedes demittere, etc. » H.

21. Et in hoc vetustate virus deponentem. Sincera et sine potabili aqua si reponatur virus exuit. Sunt qui præcoctam recondant. Dioscorid. DALEC.

22. Aliqui. Cels. lib. II, c. 12, de ejectione: «Tunc immittenda in alvum est, si levi medicina contenti sumus pura aqua: si paulo valentiori, mulsa..... Acris autem est marina aqua, vel alia sale adjecto: atque utraque decocta commodior est. HARD.

C

[blocks in formation]

mulso aceto jubent, ut ad vomitiones revocent". Clysteribus 26 quoque marinam infundunt tepefactam. Testium quidem tumori fovendo" non aliud præferunt. Item pernionum28 vitio ante hulcera. Simili 29 modo pruritibus, 4 psoris, et lichenum curationi. Lendes quoque et tetra capitis animalia hac curantur: et liventia" reducit eadem ad colorem. In quibus curationibus post marinam aceto calido fovere plurimum prodest. Quin et ad ictus venenatos salutaris intelligitur 32, ut phalangiorum et scorpionum:

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

30

33

[blocks in formation]

36

35

38

37

SO

et ptyade1 aspide respersis. Calida autem in his assumitur. Suffitur eadem cum aceto capitis doloribus. Tormina quoque et choleram calida infusa clysteribus sedat. Difficilius perfrigescunt marina calefacti. Mammas roriantes, præcordia, maciemque corporis piscina maris corrigunt. Aurium39 gravitatem, capitis dolores, cum aceto ferventium vapor. Rubiginem ferro marinæ celerrime exterunt. Pecorum quoque scabiem sanant, lanasque emolliunt.

XXXIV. Nec ignoro, hæc mediterraneis supervacua 1 videri posse. Verum et hoc cura providit, inventa ratione, qua sibi quisque aquam maris faceret'. Illud in ea ratione

num. Morsos a cane rabido Septemtrionalis maris accolæ quum ter sub fluctibus demerserunt, a rabie tutos esse putant. DALEC.

34. Piyade. Пrvas, hoc est, sputatrix species quædam aspidis est, cujus et Ægineta meminit ab inspuendo corporibus veneno, nomen traxit. HARD.

35. Suffitur. Calefactæ vapor excipitur. Dioscor. loc. cit. de aqua marina : Υπατμιζόμενον δὲ θερμὸν υδρωπικούς, κεφαλαλγίας, καὶ δυσηκείας παρηγορεί. ΗΑΒD.

36. Tormina. Diosc. loc. cit. ut jam diximus. HARD.

37. Mammas. Festus : « Sororiare niammæ dicuntur puellarum, quum primum tumescunt, ut fraterculare puerorum. Plaut. in Frivolar. 9:

«

Tunc papillæ primitus Sororiabant; illud volui dicere, fraterculabant. » Diosc. 1. V, c. 19, μαστῶν σπαργώντων, « mammas nimio lacte » HARD. turgentes. Mammas sororiantes. Ob nimium incrementum demissas et mutuo conjunctas : lactis abundantia sic distentas, ut

VIII.

mutuo se contingant, et tanquam sorores osculentur. Feminas ea mammarum deformitate indecoras Saрualav ait Synesius. DALEC. Omnia paria fratres aut sorores Latini vocabant. Sic manum lævam sororem dexteræ dicit Agorastocles apud Plautum, Pœnul. III, 1, 9. Ne credas tamen male semper et necessario hanc sororationem acci

pi. Apte illa vox in Politiani iambicos dimetros fluxit : « Nam quæ tibi papillulæ Stant floridæ, et protuberant Sororiantes primulum. » Ubi vides quam caute quidem, sed eleganter, vir antiquitatis florem solitus præcerpere, adolescentulæ hoc tribuerit. AJ.

D

38. Maciemque. Hoc verborum ambitu phthisin intelligit, sive tabem, et malum corporis habitum. Dioscor. loc. cit. Καὶ ταῖς χρονίαις καχεξίαις τοῦ σώματος... ὠφέλιμον τὸ δ ̓ αὐτοῦ λουτρόν. HARD.

39. Aurium. Diosc. sup. citat. H. XXXIV. 1. Inventa ratione, qua sibi quisque aquam maris faceret. Muria Veteribus fuit opeçépa, crudior,

27

mirum, si plus quam sextarius salis in quatuor aquæ sextarios mergatur', vinci aquam, salemque non liquari. Cætero sextarius salis cum quatuor aquæ sextariis, salsissimi maris vim et naturam implet. Moderatissimum autem putant, supradictam aquæ mensuram octonis cyathis salis temperari, quoniam ita et nervos excalefaciat, et corpus non exasperet.

quam lib. I Gynæceion Hippocrates yhuxainy vocat, nempe minus salsa. Altera expatos, matura Columellæ, justo salis pondere confecta. Maturitatis indicium est Gal. Simp. lib. IV, quod ovum innatet.Tertia ἄκρατος Archigeni, I, 1, κατὰ τόπους in remediis quæ phthiriasi conve niunt δεινῶς ἁλμυρά Galeno supra citato loco, dura Celso 1. IV, c. 9, meraca, vehementissime salsa. In eam sal ingestus non liquescit, nec minuitur, sed integer in sporra permanet, Galeno. Verum Columella maturæ muriæ experimentum id esse dicit, et si caseus dulcis demissus non pessum eat: quum enim caseus innatat, maturitatem suam habet. DALEC. Sic apud Neotericos aquarum medicantium imitatio multiplex fit; quod quidem et magis arduum fuit, nec sine chymia recentioris auxilio processisset satis feliciter. An tamen

Veterum industriæ in fingenda aqua marina eadem felicitas contigerit, potest dubitari : quum nec satis nossent quid in his aquis solutum detineretur (nempe hydrochlorates tum e sodio, tum e magnesio, sulphates e sodio, e magnesia, e calce, carbonates e calce, e magnesia, acidum carbonicum), et circa veras relationes ponderum caligarent. Certe salis vulgaris quartam fere

partem potest aqua solvere ; sed
multum abest quin ita se res ha-
beat. Nam aqua continet
In Oc. Atlant. prope Hess. 1/46
In mari Hybern. prope
prov. angl. Cumberland,
In sinu Bothnico, ab 1/40 ad 1/30
In Oc. Atlant. prope Gall.
In Aulone Britannico,
In mari septemtr. prope
Thamesis æstuarium,

In Interno, quinque M. P.
a Melita, septemtr. versus,
Ibid. sed prope urbem
Castiglione,

1/40

1/32 1/30

1/29

1/27

1/24

1/16

In freto Kattegat, prope Varberg, In Island. tractu, ab 1/12 ad 1/10 Non procul littore Norve gico, ab 1/10 ad 1/7 Quum vero jusserint adhiberi cyathos 8 pro 4 sextariis, hoc est, cyathos 2 pro uno sextario ; cyathus vero sit pars duodecima sextarii, duplex cyathus pars sexta (1/6), vides quantopere a vera temperatura antiquorum crasis absit. Aj.

2. Quum quatuor aqui sextariis mergatur. Scribendum, «in quatuor aquæ sextarios mergatur, ex vetere codice. PINT.

D

3. Salsissimi maris vim et naturam implet. Adde particulam, que; vimque et naturam implet, et paulo post excalfacit, non calfacit. PINT.

XXXV. Inveteratur': et quod vocant thalassomeli, 1 æquis portionibus maris, mellis, imbris: ex alto et ad hunc usum advehunt, fictilique vase et picato condunt. Prodest ad purgationes maxime sine stomachi vexatione, et sapore grato et odore.

XXXVI. Hydromeli1 quoque ex imbre puro cum melle temperabatur quondam, quod daretur appetentibus vini ægris, veluti innocentiore potu, damnatum jam multis annis, iisdem3 vitiis, quibus vinum", nec iisdem utilitatibus.

XXXVII. Quia sæpe navigantes' defectu aquæ dulcis laborant, hæc quoque subsidia demonstrabimus. Expansa circa navim vellera madescunt accepto halitu maris, quibus humor dulcis exprimitur: item demissæ reticulis' in mare concavæ e cera pilæ, vel vasa inania obturata, dulcem intra se colligunt humorem. Nam in terra marina aqua argilla percolata dulcescit. Luxata corpora et hominum et quadrupedum, natando in cujus libeat generis aqua, facillime in artus redeunt. Est et in metu peregri

[merged small][ocr errors][merged small]

4. Quibus vinum. Nervos enim tentat, ac caput. DALEC.

XXXVII. 1. Quia sæpe navigantes... demonstrabimus. Expansa, etc. Recentiores quoque edulcorandæ huic aquæ operam dederunt; sed sola hactenus ad hunc scopum attingendum via vera distillatio est, quæ in impensas majores rapit, quam quas sapientiores respublica aut navarchi libenter et vulgo suscipiant. Ergo, ut non desperandum, sic certe ultra exspectandum, donec commoda aquarum maximarum defæcatio in præsto sit. AJ.

2. Item demissæ reticulis. Vide quæ de Arado et Ormuzia diximus II, 106. HARD.

I

« ForrigeFortsæt »