Billeder på siden
PDF
ePub

1

lymphatos agat: quod in Æthiopia accidere his, qui e fonte rubro biberint, Ctesias scribit.

VI. Juxta Romam' Albula aquæ vulneribus medentur: egelidæ hæ: sed Cutiliæ in Sabinis gelidissimæ, suctu quodam corpora invadunt3, ut prope morsus videri possit, aptissimæ stomacho, nervis, universo corpori.

VII. Thespiarum' fons conceptus mulieribus repræ

buit Callimachus narrare in hymno ad Cybelem, qui non exstat. Sexcenta de dea, de deæ vi, potentia, mysteriis apud fanaticos celebrata: quæ Alexandrinæ poeseos mystas delectabant non parum. AJ.

[ocr errors]

B

3. Qui e fonte rubro. Senec. Natt. Quæst. lib. III, c. 3; Isidor. Origg. lib. XIII, cap. 13. Ovid. Metam. XV, 319: Cui non audita est obscenæ Salmacis unda? Æthiopesque lacus? quos si quis faucibus hausit, Aut furit, aut mirum patitur gravitate soporem. E Græcis, Antigonus ex Ctesia, Histor. Mirab. 165. Sotion in Excerptis, pag. 140; ex eodem : Krnoias de ev Αιθιοπία κρήνην ἱςορεῖ τῷ χρώματι κιννάβαρι παραπλησίαν· τοὺς δὲ πίσ νοντας ἀπ' αὐτῆς, παραλλάττειν τὴν διάνοιαν, ὥςε καὶ τὰ κρυφίας πεπραyuéva óμoλoysiv. « Ctesias in Æthiopia fontem esse narrat, cujus aqua cinnabaris colorem refert: bibentes vero ex eo mente alienati, ea quæ clam perpetrarunt, eloquuntur. HARD.

VI. 1. Juxta Romam. Harum meminit Strabo, Geogr. lib. V, p. 238: ἐν δὲ τῷ πεδίῳ τούτῳ ὁ Ἀνίων διέξεισι, καὶ τὰ ὄλβουλα καλούμενα ῥεῖ ὕδατα ψυχρὰ ἐκ πολλῶν πηγῶν, πρὸς ποι xíλas vooous, etc. Hodie Bagni di Tivoli, salutares apud urbem Tibur.

"

tinam aquæ, quas Anio amnis excipit. Martialis, lib. I, epigr. 13: Itur ad Herculei gelidas qua Tiburis arces, Canaque sulphureis Albula fumat aquis. » A sulphureis terræ venis lacteum colorem trahunt inde nomen Vitruv. VIII, cap. 3, pag. 157: « In Tiburtina via flumen (lege fluens) Albula. » Vide et Galen. de fac. simpl. Med. I, cap. 7. Via Appia in Ecclesia S, Benedicti reperta inscriptio, quam Reinesius affert, p. 240: AD. AQVAS. ALBVLAS. Et pag. 193: AQVIS. ALBVLIS. SANCTISSIMIS. etc. HARD.

2. Sed Cutiliæ in Sabinis. De Cutiliis aquis ad stomachicos salubribus, vide Cal. Aurel. lib. III, c. r sq. in fine. Cels. lib. IV, cap. 5, in dissolutione stomachi, «consistere in frigidis medicatisque fontibus, quales Cutiliarum Subcutiliarumque sunt, salutare esse» prodit. Nos de iis egimus lib. III, cap. 17. H.

Cutilia. Cotiscoliæ, Straboni. Hæ salsæ et aluminosæ sunt. Dal.

3. Suctu quodam corpora invadunt. Exsugere corpora, et propemodum videntur mordere. (Conf. not. 2.) HARD.

VII. 1. Thespiarum fons. Urbis Bootiæ ad Heliconem sitæ. Athen. lib. II, citat hæc ex Theophrasti libro de aquis. DALEC.

Thespia

3

sentat item in Arcadia flumen Elatum. Custodit autem fetum Linus fons in eadem Arcadia, abortusque fieri non patitur. E diverso in Pyrrhæa flumen, quod Aphrodisium vocatur, steriles facit.

VIII. Lacus Alphion vitiligines tollit'. Varro auctor est, Titium quemdam prætura functum, marmorei signi

rum.

2

Hoc habet ex Theophr. Hist. lib. IX, cap. 20, et Athen. lib. II, pag. 41: Ενιαχοῦ ὕδωρ γίνεται παιδογόνιον ὡς ἐν Θεσπιαῖς· ἐν Πύῤῥᾳ δὲ ayovov. De Thespiis diximus 1. IV, cap. 12. HARD.

2. Flumen. In MSS. omnes. Éλapov Pausanias vocat in Arcadicis. H.

3. Custodit autem partum Linus fons. Flatum, non partum, in vetusto codice. Forte scribendum fœtum. PINT.

4. Linus. Reg. 2, Levius fons. Isidor. Origg. lib. XIII, c. 31, LechHARD.

nus.

5. In Pyrrhæa flumen. Fuit Pyrrha circa Mæotin absorpta Ponto: fuit et Locrorum, Delphis, et Amphryso vicina, de qua hunc locum una cum Hermolao intelligendum puto. Fuit et Magnesiæ, Eubœæ, Lycia, Cariæ ; de quibus vide suis locis. Alii legunt ex Strabone, lib. IX: «E diverso ad Pyrasum, flumen, quod Amphrysus vocatur, etc. » Fuit autem Pyrasus oppidum vicinum Thebis Phthioticis. Apud Athenæum, lib. II, legitur Pyrrha: apud Theophrastum, Hist. lib. IX, cap. 20, et de Caus. lib. II, c. 8, Pyra. Straboni Pyrrha oppidum est Phrygiæ, et Lesbi. DAL.- In Pyrrhaa. Sic Reg. 1. In Reg. 2, in Pyr rha, ut Athenæus. Theophrast. de Caus. lib. II, cap. 8, p. 242, TEρi

τὴν Πυραίαν. Πυῤῥαία Stephano, μοῖρα Θεσσαλίας, pars est Thessalis. HARD.

VIII. 1. Lacus Álphion vitiligines tollit. Straboni, lib. VIII, Aniger, Alphæus dictus est, quia vitiligines sanat. Is autem e fonte Nympharum Anigriadum aquas receptas in solum palustre, et vaporoso halitu caliginosum stagnans effundit, atque adeo proximum littus arenosum, profundum efficit, piscesque insuaves, et cibo ingratos. Vide locum. Pro palude, aut stagno, lacum Plinius dixit. DALEC. Lacus Alphion vitiligines tollit. Ab hoc enim effectu etiam nomen invenit. Vitiligo enim λn Græcis dicitur. Gelen. lib. V; Tzetzes in Lycophr. Cassiod. pag. 164; Reines. Varr. Lect. lib. I, cap. 28, pag. 118.Lacus. Sic Reg. 1, aliique. Neque is modo lacus, sed et Alpheus amnis ab hoc effectu sortitus id nomen videtur, teste Strabone, lib. VIII, pag. 347. Vitiligo enim Græcis φος dicitur. Αλφοὺς δὲ καὶ λευκὰς, inquit ille de Anigro amne, sive Minyio, xai λetyñvaç iãral TÒ ÉVTEŬθεν λοῦτρον φασὶ δὲ καὶ τὸν Αλφειόν ἀπὸ τῆς τῶν ἀλφῶν θεραπείας οὕτω παρωνομάσθαι. Lavacrum Alphei am nis, seu fontes a Plinio intelligi, simile veri est. HARD.

2. Titium. Eumne, quem inter

4

3

faciem habuisse propter id vitium. Cydnus Cilicia amnis podagricis medetur sicut apparet in epistola Cassii Parmensis ad M. Antonium. Contra, aquarum culpa in Trœ2 zene omnium pedes vitia sentiunt. Tungri civitas Galliæ fontem habet insignem, plurimis bullis stellantem, ferruginei saporis: quod ipsum non nisi in fine potus intelligitur. Purgat hic corpora, tertianas febres discutit, calculorumque vitia. Eadem aqua igne admoto turbida fit, ac postremo rubescit. Leucogæi' fontes inter Puteolos et Neapolim oculis et vulneribus medentur. Cicero in admirandis posuit, Reatinis tantum paludibus ungulas jumentorum indurari.

1

8

IX. Eudicus' in Hestiæotide' fontes duos tradit esse:

proscriptos a Triumviris declarat Dio, lib. XLVIII, p. 375. HARD.

3. Cydnus Ciliciæ amnis podagri cis medetur. Sic Althænus fluvius vulneribus et pecorum et hominum. Rhodiginus, lib. XXVII, c. 14. DALEC. - Vid. Pollio de Architectura, lib. VIII, c. 3; Tzetzes et Reines. supra locis laudatis. Cydnus. Egimus de eo l. V, c. 22. Vitruvius, lib. VIII, c. 3, p. 159: "Træzeni omnino aliud genus aquæ non reperitur, nisi quod Cibdeli habent itaque in ea civitate, aut omnes, aut maxima parte sunt pedibus vitiosi. Cilicia vero civitate Tarso flumen est nomine Cydnos, in quo podagrici crura macerantes levantur dolore. » HARD.

4. Trazene. Achaiæ oppido, ubi nulla alia aqua reperitur, quam metallica, præter eam quam Cib. deli habent. VITRUV.

5. Tungri. Quid civitatis nomine intelligi oporteat, alibi diximus : quod nempe nos vulgo Communi

tatem appellamus. Agit hoc loco de Spadanis aquis, salubritate celebratis, les eaux de Spa. HARD.

6. Fontem habet insignem. Eum fontem hodie vocant le bain de Spach. DALEC.

[ocr errors]

7. Leucogai. Ad Pausilypum montem, qui nunc quoque Posilipo. HARD.

8. Cicero. Fortassis Varro, qui admiranda scripsit, tà lavμastá. CHIFFLET. Cicero. Ita MSS. omnes. Sequutus est Tullium Origg. lib. XIII, cap. 13. HARD.

9. Reatinis tantum paludibus. Nihil mirum, quoniam in ejus paludis exitu saxum crescit, lib. II, cap. 103. DALEC.

IX. 1. Eudicus. Aristoteles de duobus fluminibus id tradit lib. epi lavμ. άxovoμ. Dalec.

2. Hestiaotide. Éçiatric pars est Thessaliæ, quondam Doris nuncupata. Unde alteram appellationem sortita sit, disce ex Strabone, lib. IX, pag. 437. Isidorus Origg.

Ceronem, ex quo bibentes oves nigras fieri: Nelea3, ex quo albas, ex utroque autem varias. Theophrastus in Thuriis Crathim" candorem facere, Sybarim nigritiam

4

bobus ac pecori.

X. Quin et homines sentire differentiam eam. Nam qui e Sybari bibant', nigriores esse, durioresque, et crispo

lib. XIII, cap. 13, hoc ipsum referens, pro Hestiæotide Thessaliam dixit. HARD.

[ocr errors]

3. Melan. Lib. II, c. 103: « Melas fluvius est Bootiæ, cujus potu oves nigræ fiunt, ut Cephisi albæ. >> DALEC.-Nelea. Prius legebatur in libris omnibus editis, « Melan, ex quo albas. Quis vero inducat animum, ut existimet, inditum amni Melan, quod nigrum sonat, nomen fuisse, quod albas oves efficiat? In Reg. 1, melle. In R. 2, melleam. Nos ex Antigono Carystio, LXXXIV, Nelea. Képov enim apud illum et NAU vocantur : etsi is memoriæ lapsu, non oves, sed mulieres ipsas eo potu nigrescere prodidit. De Ceronis aquis, qui pullum sive nigrum colorem afferant, Seneca Natt. Qu. lib. III, cap. 25, p. 873: « In Macedonia... est flumen, ad quod qui facerealbas oves volunt, adducunt... At si illis lana opus fuerit pulla, paratus gratuitus infector est; ad Ceronem eumdem gregem appellunt. Sed pro Cerone, quem primus in eum Senecæ textum Muretus invexit, Peneum prius lectum esse, jam antea monuimus, lib. II, cap. 106. Nelea, de quo nunc agitur, eumdem esse Dalec. putavit, cum Melane Bootiæ amne, cujus potu nigras oves fieri Plinius affirmavit, lib. II, cap. 106. Falso. HARD.

[ocr errors]

4. In Thuriis. Scholiastæ Callimachi Crathis fluvius est Arcadia: Herodoto, Achæorum, a quo nomen habet Italicus: Pausaniæ, Brutiorum: Lucaniæ, Vitruvio. Scholiastes Theocriti Idyllio v, ex Nymphodoro et Theophrast. ait, Kpaθίδος ὕδωρ ξανθίζειν. Euripides in Troadibus, & Eαvoàν xαíтαν πорEÚшV Kρáðıç · non, ut perperam legitur, Κράνθις. Strabo,lib. VI, et ξανθιτριχεῖς et λευκοτριχεῖς ἀνθρώπους λουςμένους ait, ποιεῖν, καὶ ἄλλα πολλά πάθη ἰᾶσθαι. MITAL. Vibio Sequestro, auream comam facit. DAL.

5. Crathim. Pecori sane, et bubus, esto. At capillis hominum flavum colorem inducit, teste Antigono, Hist. Mirabil. Auscult. cum Scholiaste Theocrit. Idyll. v, qui Theophrastum ipsum laudat auctorem, et Nymphodorum : Kpálidos τὸ ὕδωρ ξανθίζει. Unde Crathis fuvius Vibio Sequestro, p. 33, «confinis Sybari, capillos facit aurei coloris.» Ovidius item Metam. XV, v. 315: « Crathis, et huic Sybaris nostris conterminus arvis, Electro similes faciunt auroque capillos. >> HARD.

X. 1. Nam qui Sybarin bibant. Lege, « nam qui e Sybari bibant, » ex antiquo exemplari, ut quod paulo post sequitur : « Qui e Crathide, candidos » lego, « qui e Crathi candidos, ex eodem. PINT.

I

I

3

capillo qui ex Crathi', candidos mollioresque, ac por. recta coma. Item in Macedonia' qui velint sibi candida nasci, ad Aliacmonem ducere: qui nigra aut fusca, ad Axium. Idem omnia fusca quibusdam in locis tradit nasci, et fruges quoque, sicut in Messapiis. At in Lusis Arcadiæ quodam fonte mures terrestres vivere et conversari. Erythris' Aleos amnis pilos gignit in corporibus.

3

5

6

XI. In Boeotia ad Trophonium Deum juxta flumen Orchomenon duo sunt fontes, quorum alter memoriam, alter oblivionem affert, inde nominibus inventis".

2. Qui ex Crathi. Strab. lib. VI, pag. 263; lib. V animad. sup. tit. e. HARD.

3. Item in Macedonia. Vide Senecam Quæst. Natur. lib. III, c. 25. DALEC.

4. Qui velint sibi candida nasci. Pecora scilicet. Seneca Natt. Qu. lib. III, cap. 25, pag. 872: - In Macedonia quoque, ut ait Theophrastus, est flumen, ad quod qui facere albas oves volunt, adducunt: quod ut diutius potavere, non aliter quam infectæ mutantur.» H.

5. At in Lusis. Nomen ei loco Tà Acucά. Narrat eadem Antigon. Caryst. Hist. Mirab. 152. Utique ex auctore libri de Mirab. Auscult. vel ex Aristot. a quo et Sotion in Excerpt. pag. 139: Ev Acuocis TÕS Αρκαδίας φησὶν Αριστοτέλης κρήνην τινὰ εἶναι, ἐν ᾗ μᾶς χερσαίους γίνεσθαι καὶ τούτους κολυμβᾶν ἐν ἐκείνῃ τὴν δίαιταν ποιουμένους. «Lusis Arcadiae fontem esse Aristoteles affirmat, in quo mures terrestres sint, in eodemque natent, et vitam degant.» Apud auctorem lib. de Mir. Ausc. Εν Κολούσεις δὲ τῆς Αρκαδίας, etc. mendose. H. Lusis. Ea unice lectio est probanda, quanquam va

riante (vid. not. init.) apud diversos scriptura: nam hæc vox manavit a Louw, quæ aptissima nominis originatio ut fons signetur: ac principio forte Acuσts, vel Acúσets fuit. As.

6. Mures terrestres vivere et conversari. Aptior lectio, vivere et conservari. PINT.

7. Erythris. Aleon fluvius, 1. V, cap. 31. HARD.

XI. 1. In Baotia. Refert hoc pariter Isidorus, Origg. lib. XIII, c. 13. De Orchomeno lacu diximus lib. XVI, cap. 66. HARD.

2. Ad Trophonium. Ad Trophonii fanum, juxta Lebadiam : de quo multa Mythologi. HARD.

3. Juxta flumen Orchomenon. In nostro apographo, juxta flumen Ericnum, scribendum puto, juxta flumen Eryneon, qui Locridis quidem est fluvius, sed in Cephisum Bootiæ fluvium exonerat, auctore Strab. lib. IX. Sequitur continuo : « Duo sunt fontes, quorum alter memoriam, alter oblivionem affert, inde nominibus inventis. In eodem, «E duobus fontibus alter memoriam, alter oblivionem affert : inde nominibus inventis. » PINT.

4. Inde, etc. Alteri Mynμocúvas,

« ForrigeFortsæt »