Billeder på siden
PDF
ePub

que3, et qui Ophiogenes" vocantur in insula Cypro3: ex

saliva noxa est. Ergo quisquis exemplum psylli secutus, id vulnus exsuxerit, et ipse tutus erit, et tutum hominem præstabit. » HARD.

[ocr errors]

3. Quorum e genere sunt Psylli Marsique, et qui Ophiogenes vocantur in insula Cypro. Si hic locus cum altero Plinii conferatur, apertissimum fiet hunc locum insigniter depravatum esse. Scribendum igitur: «Quorum e genere sunt Psylli Marsique, et qui Ophiogenes vocantur in Hellesponti Pario. Est autem Parium celebre Asiæ oppidum ad Hellespontum magnæ mentionis apud geographos omnes, et plerosque ex historicis ac poetis. Plinius, lib. VII, cap. 2: « Crates, inquit, Pergamenus in Hellesponto circa Parium, genus hominum fuisse tradit, quos Ophiogenes vocant, serpentium ictus contactu levare solitos, et manu imposita venena extrahere corpori. Similis et in Africa Psyllorum gens fuit. Horum corpori ingenitum fuit virus exitiale serpentibus, cujus odore sopirent eas. Et in nostro apogr. non Cypro habetur, sed Paro: facili lapsu, unius litterulæ omissione. Stolidi videlicet librarii seu correctores pro Hellespon, substituerunt insula, pro tipario, Cypro. Sed quid opus est citare codicis antiqui fidem? Audi Strabonem, gravissimum ac diligentissimum auctorem, ad hunc modum, lib. XIII, de Pario et Ophiogenibus disserentem : « Parium civitas est juxta mare quæ majorem portum habet quam Priapus ex ea aucta. Nam Pariani, Attalicis obsequentes, sub quibus est ager Priapensis, multum ex horum regione

absciderunt, permittentibus quidem illis. Hoc in loco finxerunt Ophiogenas cognationem quamdam cum serpentibus habere, proditum est enim mares serpentium morsibus remedio esse, si eos continuo attigerint, quemadmodum incantatores: ac primo livorem transferri, postea tumorem ac dolorem sedare. Gentis hujus auctorem tradunt heroem quemdam ex serpente immutatum, qui fortassis unus aliquis fuit ex Libycis Psyllis. Vis autem ea aliquandiu in genus permansit.» PINT.-Quorum. Vide quæ diximus lib. VII, cap. 2. De Marsis convenit; quos Marrubios vocat Poeta,

Quin et Marrubia venit de gente sacerdos.» DALEC.

4. Ophiogenes. Ap. Prisc. lib. X, Varro primo Rerum humanarum Pharios vocat. « Ut habent, inquit, Pharii, qui vocantur Öpicyeveis, et in Africa Psylli, quorum ophiogenistum si arbitrantur suppositum esse aliquid in stirpe, admovent ut pungat colubra. Si non sit, mori quum pupugerit: si de gente sit, vivere. Meminit horum Ælianus, de Animalibus, lib. XIII, capite 39. DALec.

5. In insula Cypro. Leg. Paro. Et pro suctuve modico, leg. suctuve humido, salivosum suctum ita vocat: nam saliva præcipue medebantur. SALM. 348, a. — In. De hac voce ¿picyevεiç diximus VII, 2 : « Crates... genus hominum fuisse tradit, quos Ophiogenes vocat, etc.. In. Sic libri omnes editi et MSS. præter Chiffl. et Reg. 2, in quibus insula Paro legitur, haud dubio errore. Nam etsi de Pario Hellespon

8

6

qua familia legatus Evagon nomine, a consulibus Romæ in dolium serpentium conjectus experimenti causa, cir2. cummulcentibus linguis miraculum præbuit'. Signum ejus familiæ est, si modo adhuc durat, vernis temporibus odoris virus. Atque eorum sudor quoque medebatur, non modo saliva. Nam in insula Nili Tentyri nascentes tanto sunt crocodilis terrori, ut vocem quoque eorum fugiant. Horum omnium generum in sua repugnantia interventum quoque mederi constat : sicuti aggravari vulnera introitu eorum, qui umquam fuerint serpentium, canisve dente læsi. Iidem gallinarum incubitus, pecorum fetus, abortu vitiant. Tantum remanet virus, excepto semel

ti oppido paria Varro prodiderit, ipseque Plinius, VII, 2; de Paro tamen insula nihil apud cæteros scriptores compertum adhuc ejuscemodi est. Neque quidquam idcirco causæ est, cur Plinium Salmasius in jus vocet, in Solinum, p. 348; quasi præpostere Parios, de quibus Varro, Pari insulæ incolas esse arbitratus sit: quum id ex vitioso tantum uno, vel forsan altero exemplari colligat: et ipse Plinius de Pario Hellesponti recte acceperit, VII, proxime appellato : ac denique Cyprum, non Parum, libri cæteri præ se ferant: in qua exstitisse olim ejuscemodi ὀφιογενεῖς ex eo simile veri videtur, quod Ophiusa ipsa olim cognominata est, teste Ovidio, Metam. X, 229: «Ipsa suas urbes Ophiusaque arva parabat Deserere alma Venus. » HARD.

6. In dolium serpentium conjectus. Voss. in nidulum serpentium. Quidam m. p. in dolum. GRONOV.

7. Ex qua familia legatus... miraculum præbuit. Dolendum est nobis quod nec consules signaverit

II

quorum imperio id tentatum, nec auctores suos afferat. AJ.

8. Nam in insula Nili Tentyri nascentes, tanto sunt, etc. In nostro exemplari, nam in insula Nili Tentyricenses tanto sunt, etc. » Scribo, «Nam in insula Nili Tentyritæ gens tanto sunt, etc. » Plinius ipse, lib. VIII, cap. 25: « Quin et gens est huic belluæ adversa in ipso Nilo Tentyritæ, ab insula in qua habitant appellata.» PINT.- Nam. Vide quæ diximus VIII, 38. HARD. 9. Horum omnium generum in sua repugnantia interventum quoque mederi constat.Verisimilior lectio: «Horum omni vi sua repurgantium interventum, etc. » Dalec. Horum. Homines horum omnium generum si intervenerint, mederi eos constat

[ocr errors][merged small]

malo, ut venefici fiant venena passi. Remedio est, ablui prius manus eorum, aquaque illa eos, quibus medearis, inspergi. Rursus a scorpione aliquando percussi, num- 3 quam postea a crabronibus, vespis, apibusve feriuntur. Minus miretur" hoc qui sciat, vestem a tineis non attingi, quæ fuerit in funere: serpentes ægre " præterquam læva manu extrahi. (Iv.) E Pythagoræ inventis non temere fallere, impositivorum nominum imparem vocalium nu

veneno tantum virus sese in corpus insinuat, ut omnia veneno deinde ipsi inficiant, qui venenum excepere semel. HARD.

12. Minus miretur... fuerit in funere. Res falsa omnino est, modo de his vestibus sermo sit quas a tineis attrectari vulgare est. As.

13. Serpentes ægre.. extrahi. Utraque extrahuntur ægre, quum omnium fere cutis lubrica sit; nec non periculose, si viperinum sit genus. AJ.

[ocr errors]
[ocr errors]

14. Pythagoræ inventis non temere fallere. Vossianus, E Pythagoræ inventis non temere fallere. Neque aliter codex Ferdinandi Nonii. Ponit idem considerandum, an sit peccatum in serie ac dispositione verborum? quantum enim assequatur conjectura, scribi debere hoc pacto: E Pythagoræ inventis, non temere fallere impositivorum nominum clauditates oculorumve orbitates ac similes casus, imparem vocalium numerum dextris, etc. » Quid sibi velit, ignoro: nihil autem in Plinio trajiciendum esse satis acceptum habeo. Initium hujus capitis pendet a fine præcedentis, quippe quum harum sectionum auctor ipse non fuerit. Intelliges igitur inde, qui sciat illud ex inventis Pythagoræ

14

13

non temere fallere. Quod illud ? Nempe prout impositivum cujusque nomen vocalibus constet paribus imparibusve, si cui eveniat, ut claudus fiat aut cocles, si nomen ejus impositivo sint impares vocales, dextro pede claudum aut oculo dextro captum fore; si pares lævis. Oculive, Chiffl. et Vossianus, non oculorumve. GRONOV. Pythagoræ inventis non temere fallere, impositivorum nominum imparem vocalium numerum, clauditates, oculornm orbitatem, ac similes casus dextris assignare partibus, parem lævis. In scripto exemplari, cum præpositione e legitur, e Pythagoræ inventis. Considerandum vero an sit peceatum in serie et dispositione verborum; nam ut conjectura assequor, scribi debet hoc pacto: «E Pythagoræ inventis, non temere fallere impositivorum nominum clauditates, oculorumve orbitatem, ac similes casus imparem vocalium numerum dextris assignare partibus, parem lævis. PINT. E Pythagora. Subintellige, sciat, ex antecedente periodo. Unde planum fit, quam imperite egerint Pliniani editores, qui distracta præpostere auctoris sententia, ab his verbis novum caput auspicati sunt. E Pythagoræ vero inventis

16

merum, clauditates, oculive orbitatem, ac similes casus dextris assignare partibus, parem lævis. Ferunt difficiles ́partus statim solvi, quum quis tectum, in quo sit gravida, transmiserit lapide, vel missili, ex his, qui tria animalia singulis ictibus interfecerint, hominem, aprum, ursum. 4 Probabilius id facit hasta" velitaris, evulsa e corpore hominis, si terram non attigerit. Eosdem enim illata effectus habet. Sic et sagittas corpore eductas, si terram non attigerint, subjectas cubantibus, amatorium esse, Orpheus et Archelaus scribunt. Quin" et comitialem morbum sanari cibo e carne feræ occisæ eodem ferro, quo homo interfectus sit. Quorumdam partes medica sunt, sicuti diximus de Pyrrhi regis pollice. Et Elide solebat ostendi Pelopis costa', quam eburneam affirmabant. Nævos in facie tondere, religiosum habent etiam nunc multi.

18

istud raro fallit, quo docet in nominibus quæ imponuntur fere, si sit impar vocalium numerus, portendere ea clauditates, orbitatem oculorum similesque casus (siquidem ii futuri sint), a dextra parte fore: si par a læva. HARD.

15. Hasta velitaris. Celibarem quoque olim vocaverunt, ea soliti comam in fronte sponsarum digerere, ac discriminare, vel argumento quod sponsas maritorum imperio subditas esse conveniat, vel augurio felici, quod fortes strenuosque bellatores parituræ sint. Alex. ab Alex. lib. II, cap. 5. Dalec. Hasta. Ea est quæ ad velites pertinet. Sunt autem velites, qui et expediti cognominati, milites armaturæ levioris. HARD.

[ocr errors]

16. Illata. In domum illata. H. 17. Quin. Plin. Val. II, 58, ad comitiales: Dantur item carnes

edendæ bestiæ occisa eo ferramento
quo homo occisus est. »
Scrib. Larg.
Comp. Medic. cap. 2, num. 13:

Item hinnulei cervi coagulum... benefacit ad morbum comitialem... Hoc remedium qui monstravit, dixit ad rem pertinere, occidi hinnulum cultro quo gladiator jugulatus sit.» HARD.

18. Elide solebat ostendi Pelopis costa. Voss. Pelopis ostiliani. Quatuor alii ostilia vel hostilia. Lege : Pelopis scapula. Humerus, ¿μoñλάTn. GRONOV.

19. Pelopis costa. Pausanias in Eliacis operta scoptula Pelopis mentionem facit, nullam autem hujus eburneæ costa. DALEC. Pelopis. Tantali is filius fuit, a quo Peloponnesus cognominata. « Humero Pelops insignis eburno Virgilio dicitur, Georg. III, vers. 7. Costam eburneam non memini

a

VII. Hominumn' vero in primis jejunam salivam, contra serpentes præsidio esse, docuimus. Sed et alios efficaces ejus usus recognoscat vita'. Despuimus comitiales' mor

me alibi legere. In R. 1 et 2, non costam, sed hostiliam vidimus. Quid si scapula legas? De Pyrrhi regis pollice, vide supra VII, 2. HARD.

VII. 1. Hominum. Lib. VII, 2. Insigne est in eam rem quod habet Albertus M. de Animal. lib. VII, tract. 2, cap. 5, pag. 236: « Sed de mirabilibus, inquit, quæ visa sunt in talibus, est unum quod refert Aristoteles, in libro de regimine dominorum, quem scripsit ad Alexandrum: quod videlicet puella fuit missa Alexandro, ex cujus morsa moriebantur homines, sicut ex morsu serpentium : et humor salivalis in ipsa fuit venenum. Et possibilitas hujus probatur ex eo quod sagitta intincta in salivam hominis jejuni intoxicatur, quando vulnerat alium. Et quod unicuique saliva propria est medicamen contra venenum, et alteri non est salutaris, etc. Sola jejuni hominis saliva, absque ulla incantatione, scorpioneminteremptum scire se ait Etius de Re medica, II, 107, pag. 65. Habdarrahmanus Ægyptius, interprete Ecchellensi, cap. I, pag. 1.Si quis jejunus exspuit super scorpionem, interimit illum. Item sputum jejuni si morsibus serpentium, et tumoribus applicatur, etc.» HARD.

2. Sed et alios... recognoscat vita. Quam vim salivæ tribuunt ad elevandam ulcerum malignitatem, illius sane origo est, quod sodii et potassialis hydrochlorati salivæ inest; at vis illa quantula est, si est! AJ.

3. Despuimus comitiales morbos. Plautus in Captivis : « Ægio, hic homo rabiosus habitus est in Aulide. Ne tu quod fabulatur in aures immittas tuas, Nam isthic hostis insectatus est domi matrem et patrem, Et illic isti qui insputatur morbus, interdum venit.» DALEC.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Despuimus. Abominamur, a nobis ejus morbi contagium deprecamur. Plaut. in Captivis, act. III, sc. 4, vers. 21: Et eum morbum mihi esse, ut qui me opus sit insputarier. Heg. Ne verere, multos iste morbus homines macerat : Quibus insputari saluti fuit. » Apul. in Apol. « In cubiculo despuuntur caduci comitiales. Theophrast. in Char. de superstitioso: Mavouevóv τε ἰδὼν ἢ ἐπίληπτον, φρίξας εἰς κόλπον Trúsa. Rabiosum intuens aut comitialem, horrescens in sinum despuit. » Neque hunc morbum modo, sed et ea quæ abominabantur, ne evenirent, vel obiter audita, despuebant. Plaut. in Asinar. act. I, sc. 1, v. 25: « Neque hercle ego istud dico, neque dictum volo. Teque obsecro hercle, ut, quæ locutus, despuas, etc. Seneca in Consol. ad Marciam, c. 9 : « Quis non si admoneatur ut de suis cogitet, tamquam dirum non respuat, et in capita inimicorum, aut ipsius intem. pestivi monitoris abire illa jubeat? >> H. Despuimus comitiales morbos. in sic posse vitari ( morbum aio sacrum et majorem Cels, morbum sonticum Gell. morbum caducum Parac.) ob id forte creditum, quod

« ForrigeFortsæt »