Billeder på siden
PDF
ePub

I

I

2 diutius in fame viventi. Septenis ita diebus durasse tradunt at in satietate paucioribus dehiscere. Hunc ex aure sinistra canis omnes dolores sedare adalligatum. Eumdem in augurio vitalium habent. Nam si æger ei respondeat qui intulerit, a pedibus stanti interrogantique de morbo, spem vitæ certam esse: moriturum nihil respondere. Adjiciunt, ut evellatur ex aure læva canis, cui non sit alius, quam niger color. Nigidius fugere tota dies canes conspectum ejus, qui e sue id animal evellerit, scriptum reliquit. Rursus Magi tradunt, lymphatos sanguinis talpæ aspersu resipiscere: eos vero qui a nocturnis Diis Faunisque agitentur, draconis lingua, et oculis et felle intestinisque in vino et oleo decoctis, ac sub dio noctu refrigeratis, perunctos matutinis vespertinisque liberari.

XXV. Perfrictionibus remedio esse tradit Nicander' amphisbænam mortuam adalligatam, vel pellem tantum ejus. Quinimo arbori, quæ cædatur, adalligata, non algere cædentes, faciliusque succidere. Itaque sola serpentium frigori se committit, prima omnium procedens, et ante cuculi cantum. Aliud est cuculo miraculum, quo quis loco primo audiat alitem illam, si dexter pes circumscribatur, ac vestigium id effodiatur, non gigni pulices, ubicumque spargatur.

XXVI. Paralysin' caventibus pinguia glirium decoctorum et soricum utilissima tradunt esse: millepedas', ut in anginis diximus, potas phthisin sentientibus lacertam

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

viridem decoctam in vini sextariis tribus ad cyathum unum, singulis cochlearibus sumptis per dies, donec convalescant cochlearum cinerem potum in vino.

5

XXVII. Comitialibus morbis œsypum cum myrrhæ 1 momento, et vini cyathis duobus dilutum, magnitudine nucis avellana, a balineo potum. Testiculos' arietinos inveteratos, tritosque dimidio denarii pondere in aqua vel lactis asinini hemina. Interdicitur vini potus quinis diebus ante et postea. Magnifice' laudatur et sanguis pecudum potus: item fel cum melle, præcipue agninum. Catulus3 lactens sumptus, abscisso capite pedibusque, ex vino et myrrha. Lichen mulæ potus in oxymelite cyathis tribus. Stellionis transmarini cinis potus in aceto. Tunicula stellionis, quam eodem modo, ut anguis, exuit, pota. Quidam, et ipsum arundine exenteratum inveteratumque bibendum dedere. Alii in cibo in ligneis verubus inassatum. Opere pretium est scire quomodo præripiatur, quum exuitur membrana hiberna, alias devoranti eam, quoniam nullum animal fraudulentius invidere homini tradunt. Inde steldemillepedis peragamus quæ dicere de ariete, tit. 7 ad caducos. H. in animo est, notemus ad medicamenta eligi millepedarum oniscum asell.Linn. cui cauda in appendicem filiformem abit duplicem, vel onisc. armadille, cui id nominis propterea impositum fuit, quod periculi conscius replicetur in sese, in pile formam suum convolvat corpusculum. AJ.

et

2. Magnifice. Plin. Valer..loco citato. HARD.

3. Catulus. Plin. Val. loc. cit. H. 4. Quoniam nullum animal, etc. Vide quæ diximus in eam rem, lib. VIII, cap. 49. HARD.

5. Inde stellionum nomen aiunt, etc. Maledicti et convicii loco id nomen objicitur homini improbo et frau

3. Ut in anginis diximus, etc. Cap. dulento. Glossæ veteres: Stellio, 12. HARD.

4. Lacertam viridem. Plin. Val, ad verbum, I, 61. HARD.

5. Cochlearum. Plin. Valer. loc, cit. HARD.

XXVII. 1. Testiculos arietinos, etc. Plin. Val. lib. II, cap. 58, ad verbum, et Sext. Plat. cap. VI

κακοῦργος, κακότροπος. Proprie autem stellionatus dicitur Jureconsultis, quum dolo quid factum, quum merces suppositæ, quum impostura facta, etc. Vide Digest. lib. LVII, tit. 20, Stellionatus: simul et Voss. in Etym. Est stellionatus xxxoTEzvíz Platoni, de Legibus, lib. IX.

I

2

lionum nomen aiunt in maledictum translatum. Obser3 vant cubile ejus æstatibus. Est autem in loricis ostiorum fenestrarumque, aut cameris sepulcrisve: ibi vere incipiente fissis arundinibus textas opponunt casas, quarum angustiis etiam gaudet, eo facilius exuens circumdatum torporem. Sed eo derelicto non potest remeare. Nihil ei remedio in comitialibus morbis præfertur. Prodest et cerebrum mustela inveteratum potumque, et jecur' ejus: testiculi, vulvæque, aut ventriculus inveteratus cum coriandro, ut diximus : item cinis": silvestris vero tota in cibo sumpta ". Eadem omnia prædicantur13 ex viverra. 4 Lacerta viridis cum condimentis, quæ fastidium abster

10

[ocr errors]

H.
Non male, ut reor, quan-
quam nec id certitudinis geome-
tricæ particeps, videtur a stellione
stellionatum ducere; certe melius
quam POINSINET a germanica voce
stehlen quæ furari est. In hac enim
abundat tò h, deest una e duabus l.
Tum generalius dictum stehlen
quam ut apte stellionatus in spe-
cialitatem deducatur. AJ.

6. Maledictum translatum. Criminis notam et probrum. Stellionatus crimen id est, quum aliquid per dolum et imposturam fit. ULPIAN.

-De eo multa ex Capro grammatico Cujacius, Observ. 1. X, c. 20. Theophrastus, lib. de invidis animalibus. DALEC.

[blocks in formation]

13

perpendiculum stillas. De his Vi truv. lib. II, cap. 8. HARD.

8. Torporem. Senectam. HARD. 9. Et jecur ejus. Dioscor. Europ. lib. I, cap. 18; Plin. Val. lib. III, cap. 10. HARD.

10. Ut diximus. Lib. XXIX, c. 16. Sic etiam Diosc. loc. cit. H.

II. Item cinis. Q. Seren. c. LVIII de comitiali morbo, p. 161: «Aptus mustele cinis est, et hirundinis una. » HARD.

12. Tota in cibo sumpta. Cælius Aurelian. Chron. lib. I, cap. 4 de epilepsia, ex aliorum sententia:

Item mandendam mustełam, sed longo desiccatam tempore: » id vero deinde improbat. HARD.

ex

13. Eadem omnia prædicantur viverra. Vult eadem esse remedia e silvestri mustela, viverra appellata, quæ jam e domestica commonstravit. GELEN. Eadem, etc. Eadem omnia remedia parantur ex silvestri mustela, sive viverra, quæ jam e domestica commonstrata sunt. Plin. Valer. lib. II, cap. 58. H.

18

19

geant, ablatis pedibus et capite. Cochlearum cinis addito semine lini et urticæ cum melle, unctu sanat. Magis" placet draconis cauda in pelle dorcadis adalligata cervinis nervis: vel lapilli e ventre pullorum 16 hirundinum sinistro lacerto annexi. Dicuntur enim excluso pullo lapillum dare". Quod si pullus is detur incipienti "9 in cibo, quem primum pepererit,quum quis primum tentatus sit, liberatur eo malo. Postea medetur hirundinum" sanguis cum thure, vel cor recens devoratum. Quin et e nido earum" lapillus impo- 5 situs recreare dicitur confestim, et adalligatus in perpetuum tueri. Prædicatur et jecur milvi devoratum, et 23 vulturis tritum cum suo senectus serpentium. Jecur

14. Cochlearum cinis addito semine lini et urticæ cum melle inunctos sanat. Lego: Cochlearum cinis adjecto semine lini et urticæ cum melle linctu sanat,»> ex apographo nostro. PINT. Cochlearum. Ita Reg. 1. In

cap.

libris vulgatis, inunctos sanat. In Ch. linctu, male. Plin. Valer. lib. II, 58 ad morbum comitialem : Cochlearum cinis addito lini semine et urticæ ex melle illinitur cum sale. HARD.

15.Magis placet, etc. Qui magiam profitentur. HARD.

16. Vel lapilli e ventre pullorum. Diosc. lib. II, cap. 60. Sext Plat. part. 2, c. xii de hirundine, tit. 3 ad caducos : « Hirundines comestæ caducos sanant. Item lapilli in ventriculis eorum reperti, et brachio HARD. alligati perfecte sanant. »

17. Lapillum dare. Pullo, quem excluserint, tamquam omnium morborum remedium. DALEC. Lap. dare. Dare deglutiendum. H.

18. Quod si pullus is detur incipienti in cibo, quem primo peperit, quum quis

primum, etc. Paucioribus verbis nostrum exemplar: «Quod si pullus is detur, quum primum tentatus sit, liberatur eo malo. » PINT.

19. Inc. Quum morbus incipit.

20. Quem primum pepererit, etc. Quem pullum primum hirundo peperit. Sic pullos eligit primæ feturæ Dioscor. lib. II, cap. 60, et Euroр. lib. I, cap. 19. HARD.

.

21. Postea medetur hirundinum, etc. Q. Seren. loc. cit. « Aut cruor ex Progne mixtus cum polline thuris: Aut lapis ex nido, vaga quem congessit hirundo, Vellitur: et nexu fovet, attollitque jacentem. Sic etiam Plin. Val. lib. II, cap. 58. H.

22. Quin et e nido earum, etc. Q. Seren. et Plin. Val. locis citatis. H.

23. Jecur. Sext. Plat. part. 2, c. 2 de vulture, tit. 2 ad caducos : «Vulturis jecur totum cum sanguine ipsius vulturis tritum, et per dies septem potum, caducis prodesse dicimus. » Plinium transcripsit ad verbum Plin. alter Valer. lib. II, cap. 58. HARD.

I

sanguine ter septenis diebus potum. Cor pulli vulturini adalligatum. Sed ipsum vulturem" in cibo dari jubent, et quidem satiatum humano cadavere. Quidam pectus ejus bibendum censent, et in cerrino calyce. Aut testes gallinacei ex aqua et lacte, antecedente quinque dierum abstinentia vini, ob id inveteratos. Fuere et qui viginti unam muscas rufas, et quidem emortuas, in potu darent, infirmioribus pauciores.

25

5

3

XXVIII. (x1.) Morbo' regio resistunt sordes aurium aut mammarum pecudis' denarii pondere cum myrrhæ momento, et vini cyathis duobus : canini capitis cinis in mulso: multipeda in vini hemina: vermes terreni in aceto mulso cum myrrha. Gallina si sit luteis pedibus prius aqua purificatis, dein collutis vino, quod bibatur. Cerebrum perdicis aut aquila in vini cyathis tribus. Cinis plumarum aut interaneorum palumbis' in mulso ad cochlearia tria. Passerum cinis sarmentis crematorum cochlearibus duobus in aqua mulsa. Avis icterus vocatur a

24. Sed ipsum vulturem, etc. Plin. Val. loc. cit. HARD.

25. Aut testes gallinacei. Sext. Platon. part. 2, cap. 8 de gallo, tit. a ad caducos : « Galli testiculos contritos cum aqua jejuno dabis bibere abstineant autem a vino diebus decem... Debebunt autem testiculi sicci servari, ut quum fuerint necessarii, continuo sumantur.»> HARD.

XXVIII. 1. Morbo. Hæc totidem verbis Plin. Val. lib. II, c. 59. H.

2. Aut mammarum pecudis, etc. Sordes quas inter mammas habet, vel inter femora, ut ait Sext. Plat. cap. 6 de ariete, tit. 6 ad morbum regium. HARD.

3. Myrrhæ. Hoc est, myrrhæ pusillo, ut Plin. Val. ait loc. cit. H.

8

[blocks in formation]

5. Gallina. Plin. Val. loc. cit. H. 6. Cerebrum. Sext. Plat. part. II, c. 5 de perdice, tit. 1 ad morbum regium. Et Plin. Val. loc. cit. H.

7. Aut interancorum palumbis, etc. Plin. Val. loc. cit. «Cineres interaneorum palumborum, cochlearia duo bibuntur ex mulso. HARD.

8. Avis icterus. Aetius, lib. X, cap. 17, morbum hunc non ab ave dictum vult, sed ab oculis ictidis, seu viverræ, auricoloribus. DALEC.

Avis. Diximus de ea lib. X, c. 50. Ab ea ave, quod sit coloris

« ForrigeFortsæt »