Billeder på siden
PDF
ePub

28

50

aperit sevum pecudum cum sale tosto. Murinum" fimum admixto thuris polline, et sandaraca discutit. Lacertæ cinis 2o, et ipsa divisa imposita : item multipeda" contrita, admixta resina terebinthina ex parte tertia. Quidam et 5 sinopidem admiscent cochleæ contusæ. Et per se cinis inanium cochlearum ceræ mixtus, discussoriam vim habet. Fimum columbarum per sese, vel cum farina hordeacea, aut avenacea illitum. Cantharides mixta calce panos scalpelli vice auferunt. Inguinum tumorem COchleæ minutæ cum melle illitæ leniunt.

31

32

XXIII. (1x.) Varices' ne nascantur, lacertæ sanguine pueris crura jejunis a jejuno illinuntur. Podagras lenit' œsypum cum lacte mulieris et cerussa : fimum pecudum3, quod liquidum reddunt: pulmones pecudum : fel arietis cum sevo: mures dissecti impositi : sanguis mustela cum plantagine illitus, et viva combustæ cinis ex aceto, et rosaceo3,

rum utilissimum auxilium fuit. Debent hæc tamen non promiscue ac temerario adhiberi. Jure nostras ille celeberr. ALIBERT pronuntiavit, ubi vitio herpetico humores fere omnes laboravere, numquam non squammeum exanthema in eo loco sævire, cui cantharidinum pharmacum appositum fuit. Tum ea est famosi epipastici vis irrita. tiva, ut gravissime lædat delicata corpora. AJ.

27. Murinum fimum. Plin. Valer. ad verbum, lib. III, cap. 27. H.

28. Lacerta cinis. Ad verbum Mare. Empir. et Plin. Valer. locis citatis. HARD.

29. Item multipeda contrita. Sive porcellio, qui oniscos. Totidem verbis Marc. Emp. cap. xxxII, p. 226. HARD.

30. Et per se cinis. Et Marc. Emp. loc. cit. HARD.

31. Fimum columbarum. Idem Marcell. Empir. cap. xxx11, pag. 224. HARD.

32. Inguinum tumorem. Q. Seren. c. xxxvII, p. 149: Sin autem exsistit durum tibi glandibus inguen, Proderit induci cochleas cum melle minutas. Iisdem verbis Marcell. Emp. cap. xxxII, p. 224, et Plin. Val. lib. II, cap. 43. Hard.

XXIII. 1. Varices. Marc. Emp. cap. xxxiv, pag. 232. HARD.

2. Podagras lenit œsypum. Marcell. Empir. cap. xxxvi, pag. 242. HARD.

3. Fimum pecudum. Caprinum ad podagras laudat Dioscorid. lib. II, cap. 98. HARD.

4. Pulmones pecudum. Idem Marc. loc. cit. HARD.

5. Et rosaceo. Dioscor. lib. II, cap. 27, et Marc. Emp. cap. xxXVI, pag. 246. HARD.

6

si penna illinatur, vel si cera et rosaceum admisceatur : fel caninum, ita ne manu attingatur, sed penna illinatur: fimum gallinarum vermium terrenorum cinis' cum 2 melle, ita ut tertio die solvantur. Alii ex aqua illiniri malunt. Alii ipsos aceto mensura cum melle cyathis tribus, pedibus ante rosaceo perunctis. Cochleæ latæ potæ tollere dicuntur pedum et articulorum dolores. Bibuntur autem binæ in vino tritæ. Eædem illinuntur cum helxines herbæ succo. Quidam ex aceto intrivisse contenti sunt, Quidam sale cum vipera cremato in olla nova, et sæpius sumpto, aiunt podagra liberari. Utile esse et adipe viperino pedes perungi. Et de milvo affirmant, si inveterato tritoque, 3 quantum tres digiti capiant, bibatur ex aqua. Aut si1o pedes

6. Fimum gallinarum. Marc. Emp. cap. xxxvi, pag. 242. HARD.

7. Vermium terrenorum cinis. Idem Marc. pag. 250. HARD.

8. Sale cum vipera cremato. Sal is est, quem multis aliis locis viperinum vocat. DALEC.

9. Et de milvo affirmant. Milvi inprimis caput commendat ad podagras Galen. de Theriaca ad Pis. lib. I, cap. 9, pag. 942. HARD.

10. Aut si pedes. Aut si pedes sanguine milvino perungantur, cum urtica trita. Prius sic legebatur:

[ocr errors]

Aut si pedes sanguinent..... vel pennis eorum. In vetustis codd. si pedes sanguinem, vel sanguine. Emendat Dalecampius, si pedes sanguine tumeant. Etiam sanguinent defendi putat posse Quintiliani suffragio, pro sanguine manent. Convellit ac labefactat ejusmodi conjejecturas nostra interpretatio, de milvino sanguine, quo perungi cum urtica trita podagricos pedes, non Plinius solum est auctor, sed et Marc. Emp. cap. xxxv1, p. 246:

[ocr errors]

8

«

Urtica, inquit, cum sanguine milvino, aut palumborum permixta: atque ex eo pedes illiti efficaciter sanantur. Et Plin. Val. lib. III, c. 14 Adipe viperino, sanguine quoque milvi pedes perunguntur, »> Mox ubi vel pennis eorum libri vulgati exhibent, Dalecampius reponit, vel pennis ejus, ut ad milvum spectare videatur. At quo auctore? Deinde quid verbis proxime sequentibus fiet, quam primum nascentur : et, quin et fimus eorum? Quanto veri similius sit, non eorum, sed palumborum, ut rescripsimus, legi oportere? audaci sane conjectura, sed utique certa. Sic enim Marc. Emp. qui vetustissimos et maxime probatos Plinii codices sequutus est. «Columbine pinnæ, inquit, maxime primum nascentes cum urtica, atque impositæ, podagræ dolores levant. Nam et ea quæ proxime sequuntur apud Plinium, « quin et fimus eorum articulorum doloribus illinitur, ad columbos etiam pertinere auctor est idem Marcell,

[ocr errors]

sanguine cum urtica": vel pennis palumborum, quum primum nascentur, tritis cum urtica. Quin et fimus eorum articulorum doloribus illinitur: item cinis mustele aut cochlearum, et cum amylo, vel tragacantha. Incussos articulos "aranei telæ commodissime curant. Sunt qui cinere earum uti malint, sicut fimi columbini cinere, cum polenta et vino albo. Articulis luxatis" præsentaneum est et sevum pecudis cum cinere e capillo mulierum. Pernioni- 4 bus 15 quoque imponitur sevum pecudum cum alumine:

cap. xxxiv, pag. 234: « Stercus columbinum, inquit, vel solum, vel cum ovo tritum, dolentibus articulis illitum prodest.» Quin et ipse Plinius de columbino stercore hoc loco egisse se satis liquido asseverat, quuin paulo post subjicit: « Sane qui cinere..... uti malint, sicut fimi columbini cinere, etc. » HARD.

11. Sanguinent cum urtica. In utroque manuscripto exempl. legitur, sanguinem. In antiquissimo codice scriptum fuisse puto, sanguine tum: nempe vel contracta scriptura, vel deletis litteris, et dormitantem aut ignarum scribam, ex iis notis effecisse sanguinem, quum legendum fuerit: « Et si pedes sanguine tumeant.» Apud Quintilianum in declamationibus aliquoties legimus sanguinantes, pro sanguine manantes, et cruore perfusos. Sanguinantes pedes quidam exponunt, gangræna, carcinomate, sordidis et malignis hulceribus tentatos cum sanguinis effluxu. Talibus urtica prodest, et peculiari vi sanguinem manantem sistit, præsertim e naribus. Sed is morbus plurimum differt a podagra, de qua hic agitur.

DALEC.

13

12. Incussos articulos. Totidem syllabis apicibusque litterarum, Marc. Emp. cap. xxxiv, pag. 254. Sed Plin. Valer. lib. III, cap. 15:

Incisos articulos aranei tela commodissime curat. » MSS. omnes, incussos. Recte. Q. Seren. cap. LIV, pag. 159: Si vero caput infestus colliserit ictus, Ex oleo necti vestis debebit arachnes: Nesciet hæc illinc, nisi quum sanarit, abire.» H.

13. Sicut fimi columbini. Columbarum fimum etiam vulneratis prodesse auctor est Galenus κατὰ γένη, lib. III, cap. 6, pag. 729. HARD.

14. Articulis luxatis. Q. Serenus, cap. Liv, pag. 159: « Quod si luxa suo decedent membra tenore, Urere femineos crines, ac jungere sevum. Congruet et tali medicamine mota ligare. Marc. Emp. c. xxxiv, pag. 235: Articulis luxatis sevum pecudis cujuscumque cum cinere de capillo muliebri facto medetur.. Et Plin. Valer. lib. II, cap. 49: « Mulieris capillus quamplurimus in cinerem redactus, admixto ovium adipe vetere: ceroti modo illinies, etc. » Et lib. III, cap. 15 ad nervos et articulos: « Sevum pecudis cum cinere capillorum mulieris. » H.

a

15. Pernionibus, etc. Marcell.

18

20

canini capitis cinis, aut fimi murini". Quod si pura” sint, hulcera cera addita ad cicatricem perducunt : vel glirium crematorum favilla ex oleo: item muris silvatici 19 cum melle vermium quoque terrenorum cum oleo vetere et cochleæ, quæ nuda inveniuntur. Hulcera omnia" pedum sanat cinis earum, quæ vivæ combustæ sint: fimi gallinarum cinis exhulcerationes, columbini fimi ex oleo. Attritus etiam calceamentorum", veteris soleæ 5 crematæ cinis, agninus pulmo 23 et arietis sanat. Dentis caballini contusi farina" privatim subluviem 25. Lacertæ viridis sanguis subtritus, et hominum et jumentorum pedes sublitus sanat. Clavos pedum urina" muli mulæve

26

Empir. cap. xxxiv, p. 236. Hard. 16. Aut fimi murini. Plin. Valer. lib. II, cap. 51. HARD.

17. Quod si pura sint. Ita MSS. omnes. Prius editi, quod si putrida sint hulcera. Plin. Val. lib. II, c. 50 sq. si plura sint hulcera. HARD.

18. Vel glirium crematorum favilla. Vel glires cremati et in cinerem redacti cum oleo. Libri omnes editi, vel gryllorum. MSS. Reg. 1, grillum. Reg. 2, et Chifflet. grillium. Nos unius trajectione litterulæ, glirium rescripsimus, auctore Marc. Emp. cap. xxxiv, pag. 232 : « Glirium, inquit, vel soricum, vel vermium terrenorum cinis oleo impositus pernionibus medetur. » HARD.

19. Item muris silvatici. Marcell. Emp. cap. xxxiv, pag. 232. H.

20. Vermium quoque terrenorum. Marc. idem loc. cit. et Plin. Valer. lib. II, cap. 51. HARD.

21. Hulcera omnia. Hæc omnia iidem auctores proxime appellati.H.

22. Attritus etiam calceamentorum. Dioscorid. lib. II, cap. 40 et 51;

Marc. Emp. c. xxxiv, p. 236. H.

23. Agninus pulmo. Marc. Emp. cap. xxxiv, pag. 232. HARD.

24. Dentis caballini contusi farina. Sic Plin. Val. lib. II, cap. 51. H.

25. Subluviem. Τὴν παρωνυχίαν, Colum. lib. VII, cap. 5, de ove id usurpat. In homine is morbus est, quum sub ungue, cocta inflammatione, sanies alba colligitur: quod sæpe mulieribus accidit, dum inter consuendum se acu pungunt. Paronychiæ genus id mitius est, ac minus dolore vexat, nec primum articulum digiti corrumpit. Quidam reduvias, và Tepúɣta, falso interpretantur. DAL. — Subluviem. Quid hoc morbi genus sit, Marc. Emp. explicat, cap. xxxiv, pag. 232: Dentes caballini tunsi, hulcera pernionum, si sint tumidi, utiliter curant. » HARD.

26. Lacertæ viridis sanguis. Plin. Val. loc. cit. HARD.

27. Clavos pedum urina. Marcell. Emp. cap. xxxiv, p. 233, et Plin. Val. lib. II, cap. 52. HARD.

33

28

cum luto suo illita: fimum ovium. Jecur lacertæ 25 viridis, vel sanguis flocco impositus: vermes terreni" ex oleo: stellionis caput cum viticis pari modo 30 tritum ex oleo: fimum columbinum 3 decoctum ex aceto. Verrucas3 vero 6 omnium generum urina canis recens cum suo luto illita: fimi canini cinis cum cera: fimum ovium: sanguis recens murinus illitus, vel ipse mus divulsus : herinacei fel: caput lacertæ, vel sanguis, vel cinis totius: membrana senectutis anguium fimum gallinaceum cum oleo et nitro. Cantharides cum uva taminia intritæ exedunt: sed ita erosas aliis, quæ ad persananda hulcera monstravimus, curari oportet.

36

35

XXIV. (x.) Nunc revertemur ad ea, quæ totis corporibus metuenda sunt. Fel canis nigri masculi amuletum esse Magi dicunt domus totius, suffitæ eo purificatæve, contra omnia mala medicamenta. Item sanguine canis respersis parietibus, genitalique ejus sub limine januæ defosso. Minus mirentur hoc, qui sciunt fœdissimum animalium in quantum magnificent ricinum, quoniam uni nullus sit exitus saginæ, nec finis alia quam morte,

28. Jecur lacertæ viridis. Marcel. Emp. loc. cit. in lanula : et p. 237, cum flocco impositus. HARD.

29. Vermes terreni, Marc. Emp. cap. XXXIV, pag. 237. HARD.

30. Cum viticis pari modo. Sic etiam MSS. Forte urticis rectius. Urticarum enim in clavis pedum sanandis creber apud Marc. Emp. usus: viticis plane nullus. Vide c. XXXIV, pag. 234 sq. HARD.

31. Fimum columbinum. Marcell. Emp. loc. cit. et Plin. Val. lib. II, cap. 52. HARD.

32. Verrucas. Iisdem verbis Sext. Platon. cap. Ix de cane, tit. 6 ad callos et verrucas tollendas; Marc.

« Id

Emp. cap. xIx, pag. 132, et Plin. Val. lib. III, cap. 42. Q. Serenus, cap. LXV de verrucis tollendis : « poterit vitium sanguis curare lacertæ, Aut urina canis cum terra inducta madente. » HARD.

33. Fimi canini cinis. Marc. Emp. et Plin. Val. locis citatis, qui et de fimo ovium, et murino sanguine, Plinio pariter adstipulantur. H.

34. Caput lacertæ. Galen. de fac. simpl. Med. lib. XI, pag. 3o3. H.

35. Fimum gallinaceum. Plin.Val. lib. III, cap. 42. HARD.

36. Cantharides. Marc. Empiric. cap. xix, pag. 129. HARD.

XXIV. 1. Quoniam uni nullus sit

I

« ForrigeFortsæt »