Billeder på siden
PDF
ePub

26

inter

4 pysmis adorare, consensus gentium est. Incendia epulas nominata, aquis sub mensas profusis abominamur. Recedente aliquo ab epulis, simul verri solum aut bibente conviva, mensam vel repositorium tolli", inauspicatissimum judicatur. Servii Sulpitii principis viri com

getras. Hoc est, complosione manuum. Ποππύζω enim non modo est sibilo, hoc est, labris compressis acutiorem quemdam oris sonum edo: sed et demulceo, blande attrecto, quomodo equos nondum perdomitos adulamur: denique collisis manibus inter se plausum edo. Apud Aristophanem in Vesp. pag. 474, Philocleo quidam senex ita loquitur, ut se dicat poppyssantibus fulguraturum. Tunc interpres antiquissimus morem hunc esse ait, uti ad fulgetras poppyssetur. Verba senis hæc sunt: Kav spá Ποππύζουσι. Tum interpres hæc : ἔθος γὰρ ταῖς ἀςραπαῖς ποππύζειν. Quasi complosis manibus ad deliniendum Jovem. HARD.

[ocr errors]

26. Incendia. Ita Reg. 1. At Reg. 2 et Ch. sub mensam. At non aqua solum, sed mero etiam profuso incendiis occurrere sese significabant. Petron. in fragm. Sat. pag. 279: Hæc dicente eo gallus gallinaceus cantavit: qua voce confusus Trimalchio, vinum sub mensam jussit effundi, lucernamque etiam mero spargi imo anulum trajecit in dexteram manum : et Non sine causa, inquit, hic buccino signum dedit: nam aut incendium oportet fiat, aut aliquis in vicinia animum abjiciat. Longe a nobis, etc.» Hæc videtur fuisse abominandi, deprecandi incendii formula. H.

seu

27. Mensam vel repositorium tolli.

28

Mensas Turnebus, lib. XXI, cap.

22, exponit fercula, magidas, lances. Ego vero præterea panis quadras, et abacos, quibus imponebatur e lance sumptus cibus discindendus et mandendus. Virg.

Heus etiam mensas consumimus, inquit Iulus.» Hac superstitione persuasi Græci sub epularum finem dyabou Saíuovos poculum, merum circumferebant, ac bibebant, deinde protinus auferri mensam jubebant. Itaque Dionysius quum auream mensam ex Esculapii fano vellet tollere, tanquam veteris instituti studiosus, ad boni dæmonis poculum invitavit Vict. lib. I, cap. 1. DALEC.

28. Servii Sulpitii principis, etc.' Quod ex Servii commentatione tradit Plinius, Scaliger apud Festum, in voce, Mensa migrare, intelligi vult de mensis in templis Deorum positis, super quibus sacrificio peracto epulabantur. Oratio tamen Plinii spectare potius videtur ad privatas epulas. Mensas hic accipio, quadram, cui obsonium e lance et patina sumptum imponebant, ac frustatim concidebant, ut mundius et commodius manducarent: vulgo tranchoirs, assiettes. Ea fiebant ex argento, ære, stanno, et alia ejusmodi materia, panis velut abaco superaddito, qui obsoniorum pingue exciperet, quem comesse ominosum fuit, ut

et

30

mentatio est, quamobrem mensa linquenda non sit : nondum enim plures", quam convivæ, numerabantur. Nam sternumento revocari ferculum mensamve, si non postea gustetur aliquid, inter diras habetur, aut omnino non Hæc instituere illi, qui omnibus negotiis horisque 5 interesse credebant Deos: et ideo placatos etiam vitiis nostris reliquerunt. Quin et repente conticescere convivium3 adnotatum est, non nisi in pari præsentium numero: isque3 famæ 33 labor est, ad quemcumque eorum pertinens. Cibus etiam e manu prolapsus34 reddebatur, utique per mensas: vetabantque munditiarum causa deflare.

vel ex superiori versu Virgilii intelligitur. Eo pertinet poetæ hemistichium, miserum est aliena vivere quadra.» Linquebant mensam, qui festinata voracitate inquinassent, quod incivile est. Suberat fortassis et hæc superstitiosa cogitatio, mensas nec Deorum esse mutandas, nec nostras, quæ illas repræsentant. Dalec.

29. Nondum enim plures. Mensæ non mutabantur, quod luxuriosą posteritas excogitavit in singulos ferculorum missus, ut constat ex Alex. apud Athenæum, lib. IX, et Plutarcho in vita Pelopida: sed convivarum cuique sua, et tantum semel dabatur. DALEC.

Non.

[merged small][ocr errors]

30. Aut omnino non esse. Non edere. HARD.

31. Conticescere convivium. Convivas. HARD.

32. Isque. Tunc vero singulorum convivarum fama periclitatur: nam in quemlibet ejus silentii culpa confertur. HARD.

33. Famæ labor est. Augurium est, convivarum quemcumque famæ et existimationis periculum subiturum. DALEC.

34. Cibus etiam e manu prolapsus, etc. Quidam contrarium existimarunt, quæ inter epulas e mensa decidunt, heroibus sacra esse, unde symbolum Pythagoricum, và πEσόντα μὴ ἀναιρεῖσθαι. Ideoque nec tollenda, nec gustanda. Alex. ab Alexand. V, cap. 22. Fuit et inauspicatum, convivam atra veste indutum accumbere: quod Vatinio Cicero exprobravit. PINT.-Lumen in lucernis accensum sponte emori sinebant: exstinxisse religiosum fuit, ut et mensam sic vacuam tollere, quin aliquid superesset reliqui. DALEC.

35

Et sunt condita auguria, quid loquenti cogitantive id acciderit inter exsecratissima, si Pontifici accidat 36 Ditis causa epulanti3. In mensa utique id reponi, adolerique

35. Condita. Certa, statutaque diversa auguria, prout quid loqueretur, aut cogitaret is, cui accidisset. HARD.

36. Quid loquenti cogitantive id acciderit inter exsecratissima. Si Pontifici accidat Duis causa epulanti, etc. Erratum esse existimo in ordine verborum, et legendum sic esse, ut duo illa verba, inter exsecratissima, principium præbeant colo sequenti: «Inter exsecratissima, si pontifici accidat ditis causa epulanti, etc. » Considerandumque an hoc loco scribendum sit non accidat, sed quid cadat, aut aliud simile. Alioqui fatendum habebimus locum esse hiantem, ut nonnullos alios hoc capite. De cætero non postremæ quæstionis esset, inquirere quid significet, ditis causa, quod non apud Plinium modo, sed JCtos etiam invenio. Nam et lib. XIII Digestorum titulo Commodati vel contra, Caii verba sunt:

Sæpe enim ad hoc commodantur pecuniæ, ut ditis gratia numerationis loco intercedant; » quem locum nonnulli quo volunt, detorquentes, corrumpere nituntur; et libro undetricesimo, tit. 5: « Excusantur, inquit Ulpianus, servi, qui auxi

lium tulerunt sine dolo malo. Nam

si finxit se quis auxilium ferre, vel ditis gratia tulit, nihil hoc commentum ei proderit. » PINT.

37. Ditis causa epulanti.Turneb. Advers. lib. XIII, cap. 26, legit : dicis causa, ex manuscripto. Quum inaugurationes et sacra fierent, epulis interesse solebant quondam

pontifices, ad vetustatisque memoriam et imitationem quibusdam in sacris epulatio retinebatur : quod aiebant, dicis causa fieri. Constantinus exponit, dicis causa expiationis causa. Αφοσιώσεως ἕνεκα, δίκης, vel Sıxaíov xápıv ; nimirum, ut omen triste averterent, sacris rite peractis quum epulabantur. Interpretatio hæc ex Capro grammatico, et Modestino jurisconsulto petita est. Duar. Annivers. I, c. 47, exponit, « non serio, non vere, sed perfunctorie tantum, et per simulationem. Vide locum. Olim in mancipationibus interveniebat, et quod ait Juriscons. 1. 4, ff. commodati, commodabatur pecunia, nempe sestertius nummus, ut dicis gratia numerationis loco intercederet, præsertim in donationibus, quæ fiebant per emancipationem. Græci exponunt νόμου χάριν, ut satisfiat juris solemnitatibus; vel λόγου χάριν, nempe, verbi gratia, ut dicere pos sint se numerasse, ac, ut inquit Cicero, se emisse, Cujac. Observ. lib. X, cap. 37; Arnob. princ. lib. IV, Adv. gen. Dicis causa clarissime usurpat pro boni lætique ominis gratia. DAL.-Ditis. In epulis feralibus. Tamen Reg. 1 et 2, dicis causa, quod est forte sincerius, quasi díxnç Evexa, hoc est, vóμov xápiv, perfunctorie, ac per simulationem. De ea voce vide Vossium, in Etymolog. verbo dica. Dicis causa fiebant quædam, inquit Varro, de Lingua latina, lib. V, neque item facta, neque item dicta semper. » HARD.

[ocr errors]

ad38 Larem, piatio est. Medicamenta, priusquam adhibeantur, in mensa forte deposita negant prodesse. Ungues*° 6 resecari nundinis Romanis tacenti, atque" a digito indice, multorum" pecuniæ religiosum est. Capillum vero contrectari, contra defluvia ac dolores capitis XVII luna, atque XXIX. Pagana lege in plerisque Italiæ prædiis cavetur, ne mulieres per itinera ambulantes torqueant fusos aut omnino detectos ferant, quoniam adversetur id omnium spei, præcipueque frugum. M. Servilius Nonianus, princeps civitatis, 7 non pridem in metu lippitudinis, priusquam ipse eam no

43

41. Atque a digito indice multorum pecuniæ religiosum est. Præpositionem ignorant MSS.

38. Ad. Laribus offerri solitæ primitiæ epularum: quod Horatius innuit, lib. II, satyr. 5, vers. 23: dulcia poma, Et quoscumque feret cultus tibi fundus honores, Ante Larem gustet venerabilior Lare di- bant res, sive emerent, sive venves.. HARD.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

42. Multorum. Nundinantium scilicet. Hoc est, male his cede

derent. Quod suspicabatur Gronovius legi commodius posse, « Atque digito indice moveri pecuniam religiosum est. » Audacius multo est quam ut sic lacessenti textum faveamus. AJ.

43. Pagana. Quæ in pagis scilicet obtinebat. Inde et paganalia sacra, quorum peculiaris ratio fuit. De voce paganus multa eruditi disputant, quæ sunt ab instituto nostro, et argumento eo in quo sumus, longe abhorrentia. Consule, si otium est, quæ de eo argumento congerit Gothofred. in Cod. Theod. lib. XVI, t. 10 de paganis, pag. 251 et sq. H. Ne mulieres. Hanc vocem mulieres, quæ abest a multis, restituimus, quia mox de fusis agitur.

44. M. Servilius. M. Servilius Rufus Nonianus consulatum gessit cum C. Sestio, extremis fere Tiberii Imp. temporibus, ut quidem Fasti Consulares produnt. HARD.

3

I

minaret, aliusve ei prædiceret, duabus litteris græcis P et A❝, chartam inscriptam, circumligatam lino, subnectebat collo: Mutianus ter consul, eadem observatione viventem muscam in linteolo albo his remediis carere ipsos lippitudine prædicantes 46. Carmina quædam exstant contra grandines, contraque morborum genera, contraque ambusta, quædam etiam experta: sed prodendo obstat ingens verecundia in tanta animorum varietate. Quapropter de his, ut libitum cuique fuerit, opinetur.

I

47

VI. (III.) Hominum monstrificas naturas et veneficos aspectus, diximus in portentis gentium, et multas animalium proprietates, quæ repeti supervacuum est. Quorumdam hominum tota corpora prosunt: ut ex his familiis quæ sunt terrori serpentibus, tactu ipso levant percussos, suctuve modico. Quorum e genere sunt Psylli, Marsi

[merged small][ocr errors]

47. Carmina. Plura tibi suggeret Marc. Emp. Etiam e sacris paginis repetita, Fernelius de abditis Rerum Caus. II, pag. 90, seq. H.

VI. 1. Hominum. Lib. VII, 2. H. 2. Suctuve modico. Leg. suctuve medico, id est, medicato. Validus enim succus ille est, non mediocris. Primum enim saliva tangebatur vulnus, ne serperet: deinde venenum carminibus et verbis eliciebatur. Hæc si non juvissent, suctu valido extractum exspuebatur. Apud Lucanum, lib. IX, de hac re elegantissimi versus exstant. Vetus exem

plar habet, tumido, itaque fortassis legi potest, tumidos, ut percussos tantum Psylli curent solo tactu, jam vero tumentes suctu. CHIFFL.

-

male.

Suctuve. Sic etiam Reg. 1 cod. In Reg. 2, et Chiffl. tumido, Deterius vero Chiffl. ipse, << suctuve medico. Egregie in eam rem Celsus, V, 27, cujus verba ex parte tantum retulimus, II, v. 2: . Ad serpentium morsus, inquit, homo adhibendus est, qui vulnus exsugat. Neque hercules scientiam præcipuam habent hi qui Psylli nominantur, sed audaciam usu ipso confirmatam. Nam venenum serpentis, ut quædam etiam venatoria venena, quibus Galli præcipue utuntur, non gustu, sed in vulnere nocent. Ideoque colubra tuto estur, ictus ejus occidit. Et si stupente ea, quod per quædam medicamenta circulatores faciunt, in os digitum quis indidit, neque percussus est, nulla in ea

« ForrigeFortsæt »